D. 15Distinctio XV
Abrir no leitor do IusCommune →D. 15 d.a.c. 1
¶GRATIANUS De naturali iure et constitutione uel consuetudine hactenus disseruimus, differentiam, qua ab inuicem discernuntur, assignantes: nunc ad ecclesiasticas constitutiones stilum uertamus, earumque originem et auctoritatem, prout ex libris sanctorum Patrum colligere possumus, breuiter assignantes.
D. 15 c. 1 · Quo tempore ceperint canones generalium conciliorum
¶Canones generalium conciliorum (ut Ysidorus ait libro 6. Etimologiarum c. 16.) a temporibus Constantini ceperunt. In precedentibus namque annis persecutione feruente docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diuersas hereses scissa est, quia non erat episcopis licentia conueniendi in unum, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Niceno de omni orbe terrarum conuenientes iuxta fidem euangelicam et apostolicam secundum post apostolos simbolum tradiderunt. § 1. Inter cetera autem concilia quatuor sunt uenerabiles sinodi, que totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor euangelia, uel totidem paradisi flumina. § 2. Harum prior Nicena sinodus CCCXVIII. episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est: in qua Arrianae perfidiae condempnata est blasphemia, quam de inequalitate sanctae Trinitatis idem Arrius asserebat, et consubstantialem Deo Patri Dei Filium eadem sancta sinodus per simbolum diffiniuit. § 3. Secunda sinodus CL. Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, que Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem, condempnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstrauit, dans simboli formam, quam tota Grecorum et Latinorum confessio in ecclesiis predicat. § 4. Tertia sinodus Ephesina prima CC. episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita est, que Nestorium, duas personas asserentem in Christo, iusto anathemate condempnauit, ostendens manere in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam. § 5. Quarta sinodus Calcedonensis DCXXX. sacerdotum sub Martiano principe habita est, in qua Euticem Constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius Dioscorum defensorem, quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium episcopum cum reliquis hereticis, una Patrum sententia dampnauit; predicans eadem sinodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eum substantiam et diuinae et humanae confiteamur naturae. § 6. He sunt quatuor sinodi principales, fidei naturam plenissime predicantes. Sed et si qua sunt concilia, que sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritates omni manent stabilita uigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur. § 7. Sinodus autem ex greco interpretatur comitatus uel cetus. Concilii uero nomen tractum est ex more Romano. Tempore enim, quo causa agebatur, conueniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium; consilium quasi considium, d in l literam transeunte; uel concilium dictum est ex communi intentione, eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: supercilia enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non sentiunt in unum. Cetus uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est a conueniendo in unum. Hinc et conuentus est nuncupatus, quod ibi homines conueniunt; sicut conuentus cetus sic et concilium a societate multorum in unum appellatur.
D. 15 c. 2 · De auctoritate quatuor conciliorum · De quatuor quoque conciliis scribit B. Gregorius, ita dicens: [lib. I. Regesti Epist. 24.]
¶Sicut sancti euangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et uenerari me fateor. Nicenum scilicet, in quo peruersum Arrii dogma destruitur: Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error conuincitur: Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas iudicatur: Calcedonense uero, in quo Euticetis Dioscorique prauitas est reprobata; hec tota deuotione amplector, integerrima approbatione custodio, quia in his uelut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit, et cuiuslibet uitae atque actionis norma existit. § 1. Quintum concilium quoque ueneror, in quo epistola, que Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; Theodorus personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse conuincitur, scripta quoque Theodori, per que beati Cirilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata, refutatur. Cunctas uero quas prefata ueneranda concilia personas respuunt, respuo, quas uenerantur, amplector: quia dum uniuersali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis presumit aut absoluere quos religant, aut ligare quos absoluunt.
D. 15 c. 3 · Que concilia sancta Romana ecclesia suscipiat · De eisdem scribit etiam Gelasius Papa [in concilio habito Romae cum LXX. Episcopis] dicens:
¶Sancta Romana ecclesia post illas ueteris et noui testamenti scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet: Sanctam sinodum Nicenam CCCXVIII. Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arrius hereticus condempnatus est; sanctam sinodum Constantinopolitanam, mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hereticus debitam dampnationem excepit; sanctam sinodum Ephesinam primam, in qua Nestorius dampnatus est consensu beatissimi Papae Celestini, mediante Cirillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio episcopo ab Italia destinato; sanctam sinodum Calcedonensem, mediante Martiano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana heresis simul cum Dioscoro eiusque complicibus dampnatae sunt; sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda, et recipienda decernimus. § 1. Iam nunc subiciendum est de opusculis sanctorum Patrum, que in ecclesia catholica recipiuntur. § 2. Opuscula B. Cipriani martiris et Cartaginensis episcopi. § 3. Item opuscula B. Gregorii Nacianceni episcopi. § 4. Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi. § 6. Item opuscula B. Iohannis Constantinopolitani episcopi. § 9. Item opuscula B. Ylarii Pictauiensis episcopi. § 10. Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi. § 11. Item opuscula B. Augustini episcopi Ipponensis. § 12. Item opuscula B. Ieronimi presbiteri. § 13. Item opuscula beati Prosperi uiri religiosissimi. § 14. Item epistolam B. Leonis Papae ad Flauianum episcopum destinatam, cuius textum si quisquam usque ad unum iota disputauerit, et non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit. § 15. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deuiauerunt, nec ab eius fideli predicatione seiuncti sunt, sed communionis ipsius gratia Dei usque ad ultimum diem uitae suae participes fuerunt, legenda decernimus. § 16. Item decretales epistolae, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Romana pro diuersorum Patrum consolatione dederunt, uenerabiliter suscipiendae sunt. [PALEA. § 17. Item gesta sanctorum martirum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis uiribus, sed gratia Dei et adiutorio uniuersa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cuiusdam Quirici et Iulitae, sicut Gregorii aliorumque huiusmodi passiones, que ab hereticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. Nos tamen cum predicta ecclesia omnes martires et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni deuotione ueneramur. § 18. Item uitas Patrum, Pauli, Antonii, Ilarionis et omnium eremitarum, quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus, cum omni honore suscipimus. § 19. Item actus B. Siluestri, apostolicae sedis presulis, licet eius, qui conscripsit, nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognouimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae. § 20. Item scripta de inuentione S. crucis dominicae, et alia scripta de inuentione capitis B. Iohannis Baptistae, nouellae quidem reuelationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt, sed cum hec ad catholicorum manus peruenerint, B. Pauli apostoli sententia precedat: "Omnia probate, quod bonum est tenete." § 21. Item Rufinus uir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam B. Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate notauit, illa sentimus, que predictum B. Ieronimum sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de uniuersis quos uir sepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. § 22. Item Origenis nonnulla opuscula, que uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda. § 23. Item chronicon Eusebii Cesariensis, atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamuis in primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen notitiam singularem, que ad instructionem pertinent, usquequaque non dicimus renuendos. § 24. Item Orosium uirum eruditissimum collaudamus, quia ualde nobis necessariam aduersus paganorum calumpnias ordinauit historiam, miraque breuitate contexuit. § 25. Item uenerabilis uiri Sedulii pascale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni laude proferimus. § 26. Item Iuuenci nichilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur. § 27. Ceterum, que ab hereticis, siue scismaticis conscripta uel predicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica ecclesia Romana. E quibus pauca, que ad memoriam uenerunt, et a catholicis uitanda sunt, credimus esse subdenda. § 28. Imprimis Arriminensem sinodum, a Constantio Cesare Constantini filio congregatam mediante Tauro prefecto, ex tunc et nunc et usque in eternum confitemur esse dampnatam. § 29. Item itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis liber VIII., apocrifum. § 30. Actus nomine Andreae apostoli, apocrifi. § 31. Actus nomine Philippi apostoli, apocrifi. § 32. Actus nomine Petri apostoli, apocrifi. § 33. Actus nomine Thomae apostoli, apocrifi. § 34. Euangelium nomine Thaddei, apocrifum. § 35. Euangelium nomine Thomae apostoli, quo utuntur Manichei, apocrifum. § 36. Euangelium nomine Barnabae, apocrifum. § 37. Euangelium nomine Bartholomei apostoli, apocrifum. § 35. Euangelium nomine Andreae apostoli, apocrifum. § 39. Euangelia, que falsauit Lucianus, apocrifa. § 40. Euangelia, que falsauit Ircius, apocrifa. § 41. Liber de infantia Saluatoris, apocrifus. § 42. Liber de natiuitate Saluatoris, et de S. Maria, et de obstetrice Saluatoris, apocrifus. § 43. Liber, qui appellatur Pastoris, apocrifus. § 44. Libri omnes, quos fecit Lenticius, discipulus diaboli, apocrifi. § 45. Liber, qui appellatur Fundamentum, apocrifus. § 46. Liber, qui appellatur Thesaurus, apocrifus. § 47. Liber, qui appellatur de filiabus Adae, uel Geneseos, apocrifus § 48. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum uersibus, apocrifum. § 49. Liber, qui appellatur Actus Teclae et Pauli apostoli, apocrifus. § 50. Liber, qui appellatur Nepotis, apocrifus. § 51. Liber prouerbiorum, qui ab hereticis conscriptus et S. Xisti nomine signatus est, apocrifus. § 52. Reuelatio, que appellatur Pauli apostoli apocrifa. § 53. Reuelatio, que appellatur Thomae Apostoli, apocrifa. § 54. Reuelatio, que appellatur Stephani, apocrifa. § 55. Liber, qui appellatur Transitus S. Mariae, apocrifus. § 56. Liber, qui appellatur Penitentia Adae, apocrifus. § 57. Liber Ogiae nomine Gigantis, qui ab hereticis cum dracone post diluuium pugnasse perhibetur, apocrifus. § 58. Liber, qui appellatur Testamentum Iacob, apocrifus. § 59. Liber, qui appellatur Penitentia Origenis, apocrifus. § 60. Liber, qui appellatur Penitentia S. Cipriani, apocrifus. § 61. Liber, qui appellatur Penitentia Iamnis et Mambrae, apocrifus. § 62. Liber, qui appellatur Sortes apostolorum, apocrifus. § 63. Liber Lusanae, apocrifus. § 64. Liber canonum Apostolorum, apocrifus. § 65. Liber Phisiologus, qui ab hereticis conscriptus est et B. Ambrosii nomine presignatus, apocrifus. § 66. Historia Eusebii Pamphili, apocrifa. § 67. Opuscula Tertulliani siue Africani, apocrifa § 68. Opuscula Postumiani et Galli, apocrifa. § 69. Opuscula Montani, Priscillae et Maximillae, apocrifa. § 70. Opuscula omnia Fausti Manichei, apocrifa. § 71. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrifa. § 72. Opuscula Cassiani presbiteri Galliarum, apocrifa. § 73. Opuscula Victorini Pictauiensis, apocrifa. § 74. Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrifa. § 75. Opuscula Frumentii, apocrifa. § 76. Epistola Iesu ad Agbarum, regem, apocrifa. § 77. Passio Georgii, apocrifa. § 78. Passio Cirici et Iulitae, apocrifa. § 79. Scriptura, que appellatur Contradictio Salomonis, apocrifa. § 80. Philacteria omnia, que non angelorum, ut illi confingunt, sed demonum magis arte conscripta sunt, apocrifa. § 81. Hec et omnia his similia, que Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Fotinus et Bonosus et qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus siue Manicheus, Faustus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Celestius, Donatus, Eustathius, Iouinianus, Pelagius, Iulianus et Latiensis, Celestinus, Maximinus, Priscianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutices, Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiociam maculauit, Acatius Constantinopolitanus, cum consortibus suis, nec non et omnes hereses, quas ipsi eorumque discipuli, siue schismatici docuerunt uel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, uerum etiam ab omni Romana et apostolica ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in eternum confitemur esse dampnata. § 82. Ceterum, qui libri in ecclesiasticis offitiis per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum apostolica non reprobat, sed sequitur ecclesia) pro fidelium edificatione adnotandum censuimus. Quidam, quod in septuagesima ponunt pentateuchum usque in XV. diem ante Pascha, XV. die ponunt Ieremiam usque in cenam Domini. In cena Domini legunt tres lectiones de lamentatione Ieremiae: "Quomodo sedet sola ciuitas, etc." et tres de tractatu S. Augustini in psalmum LIV.: "Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris," et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Corinthios: "Conuenientibus uobis in unum." Secunda lectio sic incipit: "Similiter et calicem postquam cenauit, etc." Tertia: "De spiritualibus autem nolumus uos ignorare, fratres." In parasceue tres lectiones de lamentatione Ieremiae, et tres de tractatu S. Augustini in psalmum LXIII: "Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor," et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: "Festinemus ingredi in illam requiem, etc." Secunda lectio: "Omnis namque pontifex." Tertia: "De quo grandis nobis sermo." In sabbato sancto tres lectiones de lamentatione Ieremiae prophetae, et tres de tractatu S. Augustini in eumdem psalmum LXIII.: "Exaudi Deus orationem meam, cum deprecor," et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Ebreos: "Christus assistens pontifex futurorum bonorum." Secunda lectio: "Ubi enim testamentum est." Tertia: "Umbram enim habens lex futurorum bonorum." In pascha Domini homilias ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias. In octauis paschae ponunt actus apostolorum et epistolas canonicas et apocalipsin, usque in ocatauas pentecostes. In octauis pentecostes ponunt libros regum et paralipomenon usque in calendas augusti. In dominica prima mensis augusti ponunt Salomonem usque in calendas septembris. In dominica prima septembris ponunt Iob Tobiam, Hester, Esdram usque in calendas octobris. In dominica prima mensis octobris ponunt librum Machabeorum usque in calendas nouembris. In dominica prima mensis nouembris ponunt Ezechielem et Danielem et minores prophetas usque in calendas decembris. In dominica prima mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad natiuitatem Domini. In natali Domini legunt primum de Esaia tres lectiones. Prima lectio: "Primo tempore alleuiata est terra Zabulon, etc." Secunda: "Consolamini, consolamini." Tertia: "Consurge, consurge". Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes. In natali S. Stephani homilia de ipso die. In natali S. Ioannis similiter. In natali innocentium similiter. In natali S. Siluestri similiter. In octaua natalis Domini homilia de ipso die. In dominica prima post natiuitatem Domini ponunt epistolas Pauli usque in septuagesimam. In epiphania lectiones tres de Esaia. Prima lectio incipit: "Omnes sitientes." Secunda: "Surge, illuminare Ierusalem." Tertia: "Gaudens gaudebo in Domino." Deinde leguntur sermones uel homiliae ad ipsum diem pertinentes.]