D. 11Distinctio XI
Abrir no leitor do IusCommune →D. 11 d.a.c. 1
¶Quod uero legibus consuetudo cedat, Ysidorus testatur in Sinonimis, libro II.: [c. 16.]
D. 11 c. 1 · Prauus usus ratione superetur et lege
¶Usus auctoritati cedat; prauum usum lex et ratio uincat.
D. 11 c. 2 · Statutis Pontificum consuetudo cuiusquam refragari non potest · Item Nicolaus Papa I. Michaeli Imperatori.
¶Consequens est, ut quod ab huius sedis rectoribus plena auctoritate sancitur, nullius consuetudinis prepediente occasione, proprias sequendo tantum uoluntates remoueatur sed firmius atque inconcusse teneatur.
D. 11 c. 3 · A consuetudine Romanae ecclesiae membris dissentire non licet · Item Iulius Papa. [I. ad Episcopos orientales, epist. I.]
¶Nolite errare, fratres mei, doctrinis uariis et extraneis nolite abduci. Et instituta apostolorum et apostolicorum uirorum canonesque habetis: his fruimini, ut freti, contra cuncta inimicorum iacula persistere ualeatis. Satis enim indignum est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi uiderit, et docere. Multum conuenit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibi obseruatione concordet, que inde auctoritatem habet, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum.
D. 11 c. 4 · Usus et consuetudo legem et rationem uincere non potest · Item Codicis libro VII. titulo II. [Imp. Constantinus A. ad Proculum, lib. VIII. Cod. tit. Quae sit longa consuetudo (t. 53. const. 2.)]
¶Consuetudinis ususque longeui non uilis auctoritas est: uerum non usque adeo sui ualitura momento, ut aut rationem uincat aut legem scriptam.
D. 11 d.p.c. 4
¶Cum uero nec sacris canonibus, nec humanis legibus consuetudo obuiare monstratur, inconcussa seruanda est. Unde Augustinus ait uel ex dictis Basilii:
D. 11 c. 5 · Inuiolabilis est consuetudo, que nec humanis legibus nec sacris canonibus obuiare monstratur
¶Ecclesiasticarum institutionum quasdam scripturis, quasdam uero apostolica traditione per successores in ministerio confirmatas accipimus; quasdam uero consuetudine roborata approbauit usus, quibus par ritus et idem utriusque pietatis debetur affectus; unde quis uel aliquantulum sacrarum expertus scripturarum hesitauerit? Si enim attenderimus consuetudines ecclesiae non per scripturas a Patribus traditas nichil estimare, quantum religio detrimenti sit latura, intentiuum despicientibus liquido constabit. § 1. Que enim (ut inde ordiamur) scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri? uel que trifariam digesta super panem et calicem prolixae orationis uel consecrationis uerba commendauit? Nam non modo, quod in euangelio continetur uel ab Apostolo insertum secretis dicimus, sed et alia plura adicimus magnam quasi uim commendantia misteriis. Que orientem uersus nos orare litterarum forma docuit? Benedicimus fontem baptismatis oleo unctionis. Huc accedit, quod ter oleo inungimus quos baptizamus, uerbis abrenuntiare satanae angelis eius informamus. Unde hec et alia in hunc modum non pauca, nisi tacita ac mistica traditione a Patribus ecclesiastico more ac reuerentiori diligentia sunt in ministeriis obseruata magis silentio quam publicata scripto?
D. 11 c. 6 · Laudabilis est consuetudo, que nichil fidei contrarium usurpat · Idem ad Casulanum presbiterum.
¶Consuetudinem laudamus, que tamen contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.
D. 11 c. 7 · Ubi auctoritas deficit, mos populi et maiorum instituta pro lege seruentur · Item ad eundem. [B. Augustinus ad Casulanum, epist. LXXXVI.]
¶In his rebus, de quibus nihil certi statuit diuina scriptura, mos populi Dei et instituta maiorum pro lege tenenda sunt. Et sicut preuaricatores legum diuinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum cohercendi sunt.
D. 11 c. 8 · Auctoritate et traditione generali uel speciali ecclesia regitur · Idem in libro de christiana fide.
¶Catholica ecclesia, per orbem diffusa, tribus modis probatur existere. Quicquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum, aut traditio uniuersalis, aut certe propria et particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur, uniuersali traditione maiorum nichilominus tota; priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaqueque pro locorum uarietate, prout cuique uisum est, subsistit et regitur.
D. 11 c. 9 · Valet ad fidem catholicae auctoritas ecclesiae · Idem in libro contra Manicheos.
¶Palam est, quod in re dubia ad fidem ualeat auctoritas ecclesiae catholicae, que ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur.
D. 11 c. 10 · Ab apostolicis institutis non licet recedere · Item Leo. [Papa ad Episcopos per Siciliam constitutos, epist IV. c. 6.]
¶Hoc uestrae indicimus caritati, ut ab apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu, quia inultum post hec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas.
D. 11 c. 11 · Ab omnibus seruari debet, quod Romana seruat Ecclesia · Item Innocentius Decentio Episcopo. [it. Inn. I. ad Decentium Episcopum Eugubinum, epist. I.]
¶Quis nesciat aut non aduertat, id quod a principe apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere seruari? nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem debeat uel aliunde accipere exemplum? presertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Ispanias, Africam atque Siciliam insulasque interiacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos uenerabilis apostolus Petrus aut successores eius constituerunt sacerdotes; legant autem, si in istis prouinciis alius apostolus inuenitur, aut legitur docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inueniunt, oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a qua principium eos accepisse non dubium est: ne dum peregrinis sermonibus student, caput institutionum uideantur amittere. § 1. Sepe dilectionem tuam ad Urbem uenisse ac nobiscum in ecclesia conuenisse non dubium est, et quem morem uel in consecrandis misteriis, uel ceteris agendis arcanis teneat, agnouisse. Quod sufficere arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae uel reformationem, si predecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint, satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisset; quibus idcirco respondemus, non quod te ignorare credamus, sed ut maiori auctoritate uel tuos instituas, uel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus errat, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire ualeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse seruandam.