D. 101Distinctio CI
Abrir no leitor do IusCommune →D. 101 d.a.c. 1
¶In una autem prouincia duo metropolitani esse non debent, sicut in Calcedonensi Concilio [cap. 12.] statutum est: non possunt.
D. 101 c. 1 · Duo metropolitani in una eademque prouincia esse
¶Peruenit ad nos, quod quidam preter ecclesiasticas ordinationes affectantes potentiam per pragmaticum sacrum unam prouinciam in duas diuidant, et ex hoc inueniuntur duo metropolitani episcopi in una eademque esse prouincia. Statuit igitur sancta sinodus deinceps nichil tale attemptari a quolibet episcopo, eos uero, qui aliquid tale temptauerint, cadere de proprio gradu.
D. 101 d.p.c. 1
¶Hactenus de electione et ordinatione clericorum tractauimus. Nunc ad symoniacorum ordinationes transeamus, et ut facile liqueat, quid super hac heresi sanctorum Patrum decreuit auctoritas, causa deducatur in medium, cuius negotium et de scienter a symoniacis ordinatis, et de ignoranter a symoniacis consecratis, et de ordinationibus, que per pecuniam fiunt, contineat.