IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 6 q. 1Causa VI, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 6 q. 1 d.a.c. 1

Quod autem crimine irretiti alios accusare non possunt, Anacletus Papa testatur, [epistola II., Episcopis Italiae] dicens:

C. 6 q. 1 c. 1 · A criminosis sacerdos accusari non permittitur

Si sacerdos sine crimine eligi precipitur, nullatenus a criminosis accusari aut calumpniari permittitur, nec ab aliis, quam ab his, qui sine crimine sunt, et iusta electione sacerdotes ordinari possunt, et tales per omnia inueniuntur, quales eligi sacerdotes iubentur.

C. 6 q. 1 c. 2 · Infames et qui culpis exigentibus ad sacerdotium prouehi non possunt sacerdotes non accusent · Item Adrianus Papa. [in capitulis, cap. 21.]

Omnes uero infames esse dicimus, quos leges seculi infames appellant, et omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium non possunt prouehi. Indignum enim est, ut illi eos accusent, qui esse non possunt quod ipsi sunt, quoniam sicut maiores a minoribus non iudicantur, ita nec criminari possunt.

C. 6 q. 1 c. 3 · Infames sunt qui regnum Dei consequi non ualent · Item Fabianus Papa. [epist II. Episcopis orientalibus]

Illi, qui illa peccata perpetrant, de quibus Apostolus ait: "Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consecuntur," ualde cauendi sunt, et ad emendationem, si uoluntarie noluerint, conpellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in barathrum dilabuntur, nisi eis sacerdotali auctoritate subuentum fuerit. § 1. Similiter et illi, de quibus ipse ait: "Cum huiusmodi nec cibum sumere," quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate sanentur, et gremio sanctae matris ecclesiae redintegrentur, quia qui extra nos sunt nobiscum communicare non possunt.

C. 6 q. 1 c. 4 · Ante satisfactionem excommunicati ad accusationem non admittantur · Item Fabianus Papa. [epist. II.]

Omnes illi sunt ab accusatione repellendi, quos Apostolus conmemorat, dicens: "Cum his nec cibum sumere," et ante satisfactionem ecclesiae non sunt suscipiendi.

C. 6 q. 1 c. 5 · Sacerdotes non nisi a coequalibus accusari debent · Item Clemens Iacobo, Ierosolimorum Episcopo. [epist. I.]

Beatus Petrus homicidas et adulteros, ac cunctos criminalibus nexibus obligatos, et qui eis coequales non erant, ab episcoporum uexatione et accusatione, docente Domino, prohibebat, et non nisi a coequalibus aliquid sibi inferre debere docebat. § 1. Infames etiam omnes, et quos primates et leges seculi non suscipiunt, sed et laicos ab eorum accusatione et uexatione semper repellere debere rogabat, et cunctos sibi subditos esse precipiebat, cunctorum sacerdotum uitam superiorem sanctioremque, ac discretam a secularibus et laicis hominibus esse, et spirituales atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituere et fore debere docebat, quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur et iudicemur uel ab humano die. Maiores uero a minoribus nec accusari, uel iudicari nullatenus posse dicebat, quoniam non solum hoc diuinas, sed et lege seculi inhibere docebat.

C. 6 q. 1 c. 6 · Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest · Item Adrianus Papa. [in capitulis c. 68.]

Qui crimen intendit, agnoscendum est, si ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est et admitti non debet rei aduersus quemcumque professio. [c. 72.:] § 1. Testes autem sine aliqua sint infamia, uxores habentes et filios, omnino Christum predicantes.

C. 6 q. 1 d.p.c. 6

Non solum autem criminosi, sed etiam quilibet alii ab accusatione episcoporum repelluntur. Unde Anacletus Papa [epist. I.] ait:

C. 6 q. 1 c. 7 · Deo non placet qui suos seruos accusat

Si omnia in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Superuacuis laborat inpendiis, qui solem certat facibus adiuuare. Ideo si aliquis putat se Deo in hoc placere, quod seruos suos accusat, et ut meliores fiant dicit se hoc agere, in uanum laborat, et plus inuidiae stimulis agitatur quam karitatis, quoniam gratiae plenitudo adiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta.

C. 6 q. 1 c. 8 · Populus sacerdotes arguere uel increpare non ualet · Item Telesphorus Papa. [epistola unica, c. 3.]

Sacerdotes, qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt obediendi et timendi, non dilacerandi aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici, saluari et instrui cupit, nullatenus eos debet arguere, nec uulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim ab eis docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum. § 1. Dei ergo ordinationem accusat, qui eos, qui ab eo constituuntur sacerdotes, accusat uel dampnare cupit. Idem: § 2. Hi, qui non sunt idonei, non suscipiantur ad accusationem; et omnes, qui aduersus Patres id est sacerdotes armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes id est sacerdotes uenerandi sunt, non respuendi aut accusandi uel insidiandi.

C. 6 q. 1 c. 9 · De eodem · Item Pius Papa. [epist. I.]

Oues pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum non accuset, nec uulgus eum arguat, quia non est discipulus super magistrum. Episcopi enim a Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit. Nam a subditis aut prauae uitae hominibus non sunt accusandi aut arguendi aut lacerandi. Et infra: § 1. Nemo bonum faciens alteri uerbo aut facto nocere uult; quanto minus in suspicionem debet uenire fidelis homo, ut dicat aut faciat ea, que pati non uult? quia omnis suspicio potius est repellenda quam approbanda uel recipienda.

C. 6 q. 1 d.p.c. 9

Ipsa autem detractio, licet ex uicio detrahentium, tamen iusto Dei iudicio nonnumquam aduersus bonos excitatur, ut quos uel domestica presumptio, uel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet. Unde Ambrosius: [ad c. 22. Lucae]

C. 6 q. 1 c. 10 · Ne quis de se presumat, linguae malorum ex Die precepto contra eum excitantur

Imitare Petrum tertio dicentem: "Domine, tu scis, quia amo te." Etenim, quia tertio negauerat, tertio confitetur; sed negauit in nocte, confitetur in die. Hec autem ideo dicta sunt, ut sciamus, neminem iactare se debere. Nam et si Petrus lapsus est, quia dixit: "Et si alii scandalizati fuerint, sed non ego," quis alius iure de se presumat? Denique et Dauid quia dixerat: "Ego dixi in habundantia mea, non mouebor in eternum," eam sibi iactantiam obfuisse confitetur, dicens: "Auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus."

C. 6 q. 1 c. 11 · Ut boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt · Item Gregorius. [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam Patriciam]

Sunt plurimi, qui uitam bonorum fortasse amplius quam debent laudant, et ne qua elatio de laude subripiat permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et obiurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore uituperantium suffocetur. Hinc est, quod doctor gentium se in predicatione currere testatur inter infamiam et bonam famam, qui etiam dicit: "Ut seductores et ueraces."

C. 6 q. 1 d.p.c. 11

Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a carnalibus accusari, non carnales a spiritualibus. Quod ex uerbis eiusdem datur intelligi, quibus in eodem capitulo subiunxit, dicens: "Capite languescente facilius reliqua corporis membra inficiuntur, sicut scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor merens; a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas." Quapropter manifestum est, diabolum (qui sicut leo rugiens circuit, querens quem deuoret) cordibus plebium suadere, ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent, uel accusent, ut plebes languescentes (non tenentibus pastoribus frena eorum) lasciuiant, atque in ima ruant, ut saltim sic periclitari possint. Multum uero distant dampna morum a dampnis rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa in nobis. Et infra: "Peius malum fore non existimo, quam Christianos suis inuidere sacerdotibus." Hinc etiam Felix II. ait: [Episcopis in Alexandrina Sinodo congregatis]

C. 6 q. 1 c. 12 · Deo recte famulantes persequi non licet

Quiescite, inquit sancta sinodus Nicena, et nolite persequi eos, qui recte Deo famulantur, et sincera uoluntate superna Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subiugantur; quia non decet, ut carnales spirituales persequantur.

C. 6 q. 1 c. 13 · Subditi prelatos suos accusare non debent · Item Anterius Papa. [epistola unica]

Ex merito plebis nonnumquam episcopi deprauantur, quatinus procliuius cadant qui secuntur. Capite languescente cetera corporis membra inficiuntur. Deteriores sunt, qui uitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Caueat unusquisque, ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahat, aut alios detrahentes audiat. "Sedens," inquit, "aduersus fratrem tuum loquebaris" detrahendo, "et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum," etc. Parcant singuli detractioni linguae, custodiantque sermones suos, et sciant, quia cuncta que de aliis loquuntur, sua sententia iudicabuntur. Nemo inuito auditori libenter refert. Offitium singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos castos seruare, sed et linguam, nec quid in cuiusquam domo agatur alia domus umquam per eos nouerit. Habeant omnes simplicitatem columbae, ne cuiquam machinentur dolos et serpentis astutiam, ne aliorum subplantentur insidiis.

C. 6 q. 1 c. 14 · Bonus nocere non cupit · Item Lucius Papa: [epist. unica, Episcopis Galliae et Hispaniae scribens]

Sapiens non est omnis qui nocet.

C. 6 q. 1 c. 15 · Raptoribus deteriores episcoporum sunt detractores · Item Anacletus Papa. [epist. III.]

Deteriores sunt, qui doctorum uitam moresque corrumpunt, his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt. Ipsi enim ea, que extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri quoque detractores, et morum corruptores nostrorum, siue qui aduersus nos armantur, proprie nos ipsos decipiunt, et ideo iuste infames sunt, et merito ab ecclesia extorres fiunt. Pro meritis ergo plebis sepe pastores deprauantur ecclesiae, ut procliuius corruant qui secuntur.

C. 6 q. 1 c. 16 · De eodem · Item Alexander. [epist. III.]

Summa iniquitas est fratres detrahere et accusare. Unde scriptum est: "Omnis, qui detrahit fratri suo, homicida est, et omnis homicida non habet partem in regno Dei."

C. 6 q. 1 d.p.c. 16

Patet ergo, ut premissum est, quod carnales prohibentur ab accusatione spiritualium, non spirituales ab accusatione carnalium. § 1. Cum itaque criminosi et infames ab accusationibus prohibeantur, uidendum est, quos canonum sacra auctoritas infames appellet. De his Stephanus Romanae Ecclesiae Episcopus scribit Ylario, [ep. I. c. 1.] dicens:

C. 6 q. 1 c. 17 · Que personae infames habeantur

Infames esse eas personas dicimus, que pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui Christianae legis normam abiciunt, et statuta ecclesiastica contempnunt; similiter fures, sacrilegos et omnibus capitalibus criminibus irretitos; sepulcrorum quoque uiolatores, et omnes, qui aduersus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur; similiter et incestuosos, homicidas, periuros, raptores, maleficos, ueneficos, adulteros, de bellis publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates ecclesiae auferunt iniuste, et qui fratres calumpniantur, aut accusant et non probant, et qui contra innocentes principum animum ad iracundiam prouocant, et omnes anathematizatos uel pro suis sceleribus ab ecclesia repulsos, et omnes, quos ecclesiasticae uel seculi leges infames pronunciant. Hii nimirum omnes, nec serui ante legitimam libertatem, nec penitentes, nec bigami, nec illi, qui curiae deseruiunt, uel non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem uel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur, hi omnes, inquam, nec ad sacros gradus debent prouehi, nec isti, nec liberti neque suspecti, neque rectam fidem uel dignam conuersationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare, nec ad accusationem seu ad testimonium ullatenus iuste recipi possunt.

C. 6 q. 1 c. 18 · Infamis efficitur qui sciens deierare presumit · Item Fabianus Papa.

Quicumque sciens se periurauerit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem sequentes annos peniteat, et numquam sit sine penitentia, et numquam in testimonium recipiatur; communionem tamen post hec percipiat.

C. 6 q. 1 c. 19 · Accusatores et personas, quas leges seculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt · Item Eusebius Papa. [epist. I. ad Episcopos Galliae]

Nos sequentes Patrum uestigia pro saluatione seruorum Dei, quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum nos licentiam submouemus, et nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur.

C. 6 q. 1 d.p.c. 19

Sed licet infames ab accusatione episcoporum prohibeantur, non tamen isti ab huius accusatione prohibendi sunt. Hereticos namque accusare infamibus non prohibetur, ut supra patuit in ea causa, ubi de accusatione minorum aduersus maiores disputatum est.

C. 6 q. 1 c. 20 · Item.

Cum maiores scientia et moribus a minoribus accusari prohibeantur, non equales ab equalibus, uel minores a maioribus, ab huius accusationibus non sunt hii prohibendi, cum hereticus catholico minor sit. Sed hoc an generaliter accipiendum sit, Augustinus non diffinit, [lib. IV. de Baptismo contra Donatistas, c. 5.] dicens:

C. 6 q. 1 c. 21 · Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet

Quero ergo, quis peccet grauius, qui nesciens heresim incurrerit, an qui sciens ab auaritia, id est ab ydolatria non recesserit? Secundum illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae preponuntur, auarum conscientia uincit in scelere. Sed si, forte hoc faciat in heresi ipsius sceleris magnitudo, quod facit in auaritia scientis admissio hereticus nesciens auaro scienti coequatur. Item: [c. 20. eiusdem libri] § 1. Utrum catholicum pessimis moribus alicui heretico, in cuius uita, preter id, quod hereticus est, non inueniunt homines quod reprehendant, preponere debeamus, non audeo precipitare sententiam.

C. 6 q. 1 d.p.c. 21

Verum hoc Augustini, et illud de infamium accusatione, de his intelligendum est, quos constat esse hereticos, non de his, qui se negant in heresim lapsos. Hic autem in omnibus religiosus aparens, dum se negat hereticae communionis aliquando macula infectum, infames atque alios huiusmodi a sua accusatione ipse repellit. § 1. Hec licet ratione niti uideantur, exemplo tamen lesae maiestatis uana intelliguntur, ad cuius accusationem dum socius initae factionis admittitur, non queritur, an cogitare contra animam principis sit maiestatem ledere, sed an aliquis de nece eius tractauerit. Unde Inpp. Honorius et Arcadius in nono libro Codicis, titulo ad legem Iuliam maiestatis, [leg. 5.,] scripsisse leguntur:

C. 6 q. 1 c. 22 · [XXII.]

"Si quis cum militibus uel primatis, barbaris etiam, scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum uel dederit, de nece etiam uirorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam (nam et ipsi pars nostri corporis sunt) uel cuiuslibet postremo, qui nobis militat, cogitauerit, (eadem enim seueritate uoluntatem sceleris, qua effectum, puniri iura uoluerunt), ipse quidem, utpote maiestatis reus, gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis. Filii uero eius, quibus uitam inperatoria specialiter lenitate concedimus, (paterno enim deberent perire suplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuuntur), a successione omnium proximorum habeantur alieni, testamentis extraneorum nichil capiunt, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos semper paterna comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perueniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus et sit mors solatium et uita suplicium. Denique iubemus etiam notabiles esse infamia sine uenia, qui pro talibus umquam apud nos interuenire temptauerint. § 1. Sane, si quis ex his in exordio initae factionis, studio uerae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et premio a nobis et honore donabitur. Is uero, qui usus fuerit factione, si sero, tamen incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolutione tantum ac uenia dignus habebitur." [Gratian.] Porro symoniae accusatio ad instar lesae maiestatis procedere debet, sicut Leo inperator in I. libro Codicis decreuisse legitur, titulo de episcopis et clericis, 1. Si quenquam procedere debet. Quod de accusatione, non de pena intelligi oportet. Unde Inppp.

C. 6 q. 1 c. 23 · Valentinianus, Valens et Gratianus libro IX. Codicis titulo ad legem Iuliam maiestatis: [l. Nullus]

"Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offeruntur, militiae, uel generis, aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tantum maiestatis causa, in qua sola equa omnibus conditio est."

C. 6 q. 1 d.p.c. 23

Sed cum omnes illi assumuntur in accusatione symoniae, qui possunt accussare de crimine maiestatis, constat, quod sicut ibi non dubitatur de crimine maiestatis, sed an reus commiserit illud, sic et hic non negatur heresis, sed inpetitur accusatus, an conmiserit heresim.