C. 5 q. 4Causa V, Quaestio IV
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 5 q. 4 d.a.c. 1
¶Quod autem absque sinodali audientia dampnari non debeat auctoritate Iulii Papae probatur, qui [epist. I.] ait:
C. 5 q. 4 c. 1 · Nisi in legitima sinodo episcopus iudicari uel audiri non debet
¶Nullus episcopus, nisi in legitima sinodo et suo tempore apostolica auctoritate conuocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, uel iudicetur uel dampnetur. Sin aliter presumptum a quibusdam fuerit, in uanum deducatur quod egerint, nec inter ecclesiastica statuta ullo modo reputetur.
C. 5 q. 4 c. 2 · Episcopus accusatus a duodecim audiatur, finis uero causae ad apostolicam sedem deferatur · Item Zepherinus Urbis Romae Episcopus [epist. I.]
¶omnibus Episcopis. Duodecim iudices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus eius causa iudicetur, nec prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter uocatus ad suorum conuentum primo episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur, et rationabiliter discernatur. Finis uero eius causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, nec ante finiatur, quam eius auctoritate fulciatur.
C. 5 q. 4 d.p.c. 2
¶Quod uero absque sinodali audientia episcopus dampnari prohibetur, sine preiudicio Romanae sedis intelligi oportet, que sua auctoritate quosque ualet dampnare uel dampnatos absoluere. Unde Gelasius: "Ipsi sunt canones etc." infra causa: "Sententia excommunicationis notatus." § 1. Item Adrianus: [c. 8.] "Saluo Romanae ecclesiae in omnibus primatu, manifestum est, quod illa, que sunt per unamquamque prouinciam ipsius prouinciae sinodus dispenset, sicut Niceno constat esse decretum concilio." Cum uero accusatus ad concilium uenerit, quicquid considentium consultationibus agitur, aut ab accusantium parte proponitur, non contentiosis uocibus, sed mitissima uerborum relatione proferatur. Unde in Tolletano Concilio XI. [c. I.] legitur:
C. 5 q. 4 c. 3 · In cognitione causarum contentiosi locum non habeant
¶In loco benedictionis considentes Domini sacerdotes nullus debet aut indiscretis uocibus perstrepere, aut quibuslibet tumultibus perturbare, nullus etiam uana fabulis uel risibus agi, et (quod est deterius) obstinatis disceptationibus tumultuosas uoces effundere. "Si quis enim (ut Apostolus ait) putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio." Cultum enim suum iustitia perdit, quando silentia iudicii obstrepentium turbo confundit, dicente Propheta: "Erit cultus iustitiae silentium." Debet ergo quicquid aut considentium consultationibus agitur, aut ab accusantium parte proponitur, sic mitissima uerborum relatione proferri, ut nec contentiosis uocibus sensus audientium turbent, nec iudicii uigorem de tumultu eneruent. Quicumque ergo in conuentu concilii hec, que premissa sunt, uiolanda crediderit, et contra hec interdicta aut tumultu, aut contumeliis uel risibus concilium perturbauerit, iuxta diuinae legis edictum, que precipit: "Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium," cum omni dedecore de consessione abstractus a communi cetu secedat, et trium dierum excommunicationis sententiam ferat.