C. 5 q. 2Causa V, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 5 q. 2 d.a.c. 1
¶Vocatio autem eius, qui inpetitur, non semel, sed bis et tertia per congruum spatium rationabilibus scriptis fieri debet. Unde Damasus papa [Stephano Archiepiscopo epist. III.] scribit, dicens:
C. 5 q. 2 c. 1 · Vocatio ad sinodum eius, qui inpetitur, in scriptis, et per spatium fiat congruum
¶Vocatio ad sinodum iuxta decreta Patrum canonica eius, qui inpetitur, rationabilibus scriptis per spatium debet fieri congruum atque canonicum, quia, nisi canonice uocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet uenerit ad conuentum quacumque necessitate, nisi sponte uoluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus.
C. 5 q. 2 c. 2 · Quibus temporum spatiis reus uocetur ad causam · Item Siluester Papa.
¶Presenti decreto censemus, ut inprimis paternaliter uocentur, et per septem dies expectentur, nullius ecclesiasticae rei interdicta licentia. Huic uero expectationi iterum addantur dies septem, interdicta licentia ecclesiam intrandi et omnia diuina offitia audiendi. Post uero adiciantur duo dies, quibus a pace et communione sanctae ecclesiae sint suspensi. Deinde uero iterum aliis duobus diebus sub eadem expectatione deportentur. Quibus uno die superaddito, omni expectatione ueluti iam desperata, reus mox anathematis gladio feriatur.
C. 5 q. 2 c. 3 · Nullius accusatio per scripta suscipiatur · Item Damasus Papa. [ad Episcopos Italiae, epist. VI.]
¶Relatum est ad sedem apostolicam, uos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore. Quod deinceps in omni terrarum orbe fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est absque ulla retardatione corrigere curamus, nec umquam prius per scripta eorum, qui accusantur, causas discutere quam per querelantium institutionem uocati canonice ad sinodum ueniant, et presens per presentem agnoscat ueraciter et intelligat que ei obiciuntur. § 1. Leges enim seculi accusatores presentes exigunt, et non per scripta absentes. Unde canonica Patrum constituta non semel, sed sepissime clamant, nec accusationes, nec testimonia ullum per scripta proferre posse, nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicant, nisi de his, que sub eorum presentia acta esse noscuntur. Similiter et qui accusare alium elegerit presens per se, et non per alium accuset, inscriptione uidelicet premissa. Neque ullus umquam iudicetur ante, quam accusatores legitimos presentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Curandum quoque est, ne ira cuiquam subripiat, faciatque citius omne quod non licet.
C. 5 q. 2 c. 4 · Vi aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati, ad sinodum non euocentur · Item Felix Papa [II.] Athanasio, et omnibus orientalibus Episcopis. [epist. I. c. 3.]
¶Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad sinodum canonice conuocatam non infra angusta tempora canonice conuocent, et non prius, quam eis per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem preparati adueniant. Nam si aut ui, aut timore eiecti, aut suis rebus expoliati fuerint, nec canonice uocari ad sinodum possunt, nec respondere emulis debent ante, quam canonice restituantur, et sua omnia eis legaliter reddantur.
C. 5 q. 2 d.p.c. 4
¶His auctoritatibus euidentissime datur intelligi, quod nisi quis canonice uocatus fuerit, etiamsi aliqua occasione ad sinodum ueniat, suis nullatenus cogitur respondere insidiatoribus. Canonica autem uocatio est, quando seruato dierum interstitio, secundum auctoritatem B. Siluestri, causae suae litteris adesse iubetur, quibus quid ei obiciatur auctoritate Felicis Papae significari oportet.