IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 36 q. 1Causa XXXVI, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 36 q. 1 d.a.c. 1

Quod autem ille raptum admiserit, probatur auctoritate multorum. Ait enim Ysidorus in II. libro Ethimologiarum c. 33.:

C. 36 q. 1 c. 1 · Quid sit raptus

Raptus quoque est illicitus coitus a corrumpendo dictus; unde qui rapto potitur stupro fruitur.

C. 36 q. 1 c. 2 · Ubi raptus admittitur · Item Gelasius Papa:

Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerat, uideatur abducta.

C. 36 q. 1 d.p.c. 2

Cum ergo hec illicito coitu sit corrupta, cumque ita sit abducta, id est a domo patris ducta, quod de eius nuptiis nichil actum ante fuerit, raptam appellandam negari non potest. Sed non omnis illicitus coitus, nec cuiuslibet illicita defloratio raptus appellatur. Aliud enim est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. § 1. Fornicatio, licet uideatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, qui fit extra uxorem legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu uiduarum, uel meretricum, uel concubinarum. § 2. Stuprum autem est proprie uirginum illicita defloratio, quando uidelicet non precedente coniugali pactione utriusque uoluntate uirgo corrumpitur, patre iniuriam ad animum statim post cognitionem non reuocante. § 3. Adulterium uero est alieni thori uiolatio. Unde adulterium dicitur quasi ad alterius thorum accessio. § 4. Incestus est consanguinearum uel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur qui consanguineis uel affinibus suis abutuntur. § 5. Raptus admittitur, cum puella a domo patris uiolenter ducitur ut corrupta in uxorem habeatur, siue puellae solummodo, siue parentibus tantum, siue utrisque uis illata constiterit; hic morte mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, priuilegio ecclesiae mortis inpunitatem promeretur. Unde in Concilio Aurelianensi [I. c. 4.] legitur:

C. 36 q. 1 c. 3 · Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis uel penarum inpunitate concessa, aut ad seruiendum subiectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si uero que rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor patri superioris condicionis satisfactione teneatur obnoxius.

C. 36 q. 1 d.p.c. 3

Ex hac auctoritate liquet, quod aliquando uis infertur parentibus, et non puellae, cum dicitur: "si puella raptori consenserit." Aliquando utrique uiolentiam perferunt, cum premittitur: "si raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit." Puellae autem et non parentibus uis infertur, cum uoluntate patris puella uiolenter abducitur, ut eius patiatur concubitum, cuius copulae numquam adhibuit consensum. Hic autem neque parentibus, neque puellae uim intulisse uidetur, cum neque illis prohibentibus, neque illa renitente uiolenter abducta sit. Aliud enim est promissionibus aliquam seducere, aliud uim sibi inferre. Unde, quia neutri uis illata probatur, raptor hic iure dici non debet. Sed rapina dupliciter fieri dicitur; aliquando enim res ipsa rapitur, aliquando ipsius rei usus tantummodo uiolenter eripitur. Res ipsa tunc rapitur, cum uiolenter domino eripitur, ut in perpetuum teneatur; aliquando uero non res ipsa affectatur, sed usus eius domino prohibente uiolenter usurpatur. Hic ergo raptum admisit, quia florem uirginitatis puellae renitenti uiolenter eripuit.