C. 35 q. 8Causa XXXV, Quaestio VIII
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 35 q. 8 d.a.c. 1
¶De his uero, qui ignoranter coniuncti sunt, in quo gradu consanguinitatis uel affinitatis ex dispensatione ecclesiae relinquantur, Gregorius in Registro diffiniuit, dicens:
C. 35 q. 8 c. 1 · Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur
¶De gradibus uero cognationum, qui infra septimam generationem in matrimonio sunt inuenti, si nescienter fecerunt, et multa curricula annorum sunt reuoluta, ita ut filios habeant, in sexto qui inuenti sunt, aut fortasse in quinto, huiusmodi non separentur, donec nos permittente Domino ore ad os loquamur. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum inperium. Qui uero de his duobus gradibus nouas contraxisse nuptias uidentur, idem infra anni coronam, modis omnibus separentur. De cetero uero generalia per omnem prouinciam taliter percurrens statuta firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelus perpetrare, et qui fecerint sine retractionis misericordia acrius puniti ultionibus separentur. Hi uero, qui propinquas sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociauerunt, sicut iamdudum uobis scripsimus, qui in eodem gradu inuenti sunt, separentur, aut suspendatur eorum causa, usque dum nos insimul Domino auxiliante conueniamus. Idem: § 1. De his, qui mortua uxore secundas contrahere nuptias uolunt, iuste et honeste et rationabiliter prospeximus, ab earum consanguineis usque ad quartum gradum genealogiae abstineri. Hec nos secundum indulgentiam sanctae matris ecclesiae mitius prelibauimus. Ceterum iuxta legum secularium censuram dignis cohercionibus grauibusque disciplinae inuectionibus hec omnia mala et illicita modis omnibus refutanda sunt, ut futuro deinceps tempore cuncta quiescant.
C. 35 q. 8 c. 2 · In quarto uel quinto gradu qui coniuncti inuenti fuerint separentur · Idem Felici, Messanae ciuitatis Episcopo.
¶Hec salubriter precauenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamenta generis successione cognoscuntur, in matrimonio sibi desideret copulari sed, sicut a maioribus nostris diffinitum est, ita modis omnibus obseruetur, quoniam usque ad septenarium numerum parentelae nulli umquam copulam contrahere licentiam damus, his uidelicet, qui ex patre et matre consanguinitatis descendunt parentela. Qui autem et que in quarto uel quinto gradu coniuncti inuenti fuerint, separentur, quoniam scriptum est: "Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reuelet turpitudinem eius;" et iterum: "Anima, que fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui." Sane quibus coniunctio interdicitur illicita, habebunt ineundi coniugii melioris libertatem. Nisi in eodem crimine usque ad mortem alterius eorum contumaciter perseuerauerint.
C. 35 q. 8 c. 3 · Non ducat uxorem qui usque ad mortem alterius in incestu perseuerauerit · Unde in Concilio Aurelianensi:
¶Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter cathecuminos aut gentiles habeantur, id est, cum Christianis non sumant cibum neque potum, sed soli faciant hoc; non osculentur, nec salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefando scelere segregari, atque ad publicam penitenciam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, uel etiam inter eos, de quibus per se ueritas ait: "Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." Et si alter eorum morte preuentus fuerit, alter, quamdiu uiuit, grauiter peniteat, et sine spe coniugii maneat.
C. 35 q. 8 d.p.c. 3
¶Hac auctoritate qui in quarto uel in quinto gradu consanguinitatis coniuncti inuenti fuerint ab ecclesia separari iubentur.