IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 35 q. 6Causa XXXV, Quaestio VI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 35 q. 6 d.a.c. 1

Nunc queritur, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunctio dirimenda sit? De his ita decreuit Fabianus Papa:

C. 35 q. 6 c. 1 · Consanguinei tantum, uel, si progenies defecerit, antiqui et ueraces propinquitatem in sinodo conputent

Consanguineos extraneorum nullus accuset, uel consanguinitatem in sinodo conputet; sed propinqui, ad quorum noticiam pertinet, id est pater et mater, soror frater, patruus, auunculus, amita, matertera, et eorum procreatio. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et ueracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit, episcopus canonice perquirat, et, si inuenta fuerit propinquitas, separentur.

C. 35 q. 6 c. 2

Celestini Papae Decretum Ecclesiae Florentinae missum. Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etiamsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, tamquam inordinatum ratum non haberi, tam diuinae quam humanae legis proclamat auctoritas. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iurauit et desponsauit, et ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non uilipendatur, et fides ad inuicem promissa seruetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alios decipiendi assumere non ualeant. § 1. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificationem suorum ad matrimonium coniungendum uel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur. Ideo enim maxime parentes, et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? § 2. Quod uero legitur: "Pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris," in criminalibus causis et contractibus uerum est; in matrimonio uero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii prerogatiua, et quia fauorabilis res est, congrue recipiuntur.]

C. 35 q. 6 c. 3 · Qui iurando propinquitatem firmare debeant · Item Urbanus Richario Genuensi Episcopo.

Notificamus tibi, ut post, quam duo aut tres ex propinquioribus iam defunctae uxoris uel uiuae eius, qui accusatur, hanc propinquitatem iureiurando firmauerint, uel si tres aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus hec propinquitas nota sit, qui bonae famae et ueracis testimonii sint, remoto amore, timore, precio et omni malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmauerint, sine omni mora coniugia dissoluantur. Quod si propinqui uel extranei uerbis tantum propinquitatem testantur, et iuramento probare noluerint, uel nequiuerint, coniugium nullatenus dissoluatur; sed conpetens eis penitencia propter infamiam uel peccati maculam (si forte in hoc contraxerint aliquam) iniungatur.

C. 35 q. 6 c. 4 · Suae confessioni relinquitur quorum incestum nullus iurando affirmat · Item ex Concilio Urbani Papae habitu in Apulia.

Si duo uiri uel tres consanguinitatem iureiurando firmauerint, uel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissoluantur. Si uero neutrum contigerit, episcopi eos per baptismum, per fidem Christi, per Christi iudicium in uera obedientia obtestentur, quatinus palam faciant, utrum se sicut fama est, recognoscant consanguineos. Si negauerint, sibi ipsis relinquendi sunt; ita tamen, ut, si aliud in conscientia habeant, se a liminibus ecclesiae, a corpore et sanguine Domini, a fidelium conmunione nouerint segregatos, atque infames effectos, donec ab incesti facinore desinant. Si se episcoporum iudicio segregauerint, qui iuuenes sunt, alia matrimonia contrahere non prohibeantur.

C. 35 q. 6 d.p.c. 4

Ecce, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunctiones sunt dirimendae. Cuiusmodi uero iuramentum ab accusatore sit exigendum, ex Romano Ordine habetur. Est autem huiusmodi:

C. 35 q. 6 c. 5 · Iuramentum accusatoris

De parentela illa, quam dicunt esse inter N. et istam eius coniugem N., quicquid inde scis aut audisti a tuis uicinis, aut a tuis propinquis antiquioribus, tu per nullum ingenium, nec propter timorem aut propter amorem, aut propter premium, aut propter consanguinitatem celabis tuo episcopo, aut eius misso, cui hoc requirere iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et istorum sanctorum reliquiae.

C. 35 q. 6 c. 6 · Iuramentum testium

Illud sacramentum, quod iste iurauit de parentela illa, que inter filium et eius coniugem N. conputatur, quod tu illud obseruabis, in quantum sapis. te Deus adiuuet.

C. 35 q. 6 d.p.c. 6

Hoc iuramentum separationis non est, sed sinodale, institutum ab Euticiano Papa. Ait enim:

C. 35 q. 6 c. 7 · Sinodale iuramentum

Episcopus in sinodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe eius parrochiae, uel eo amplius, prout uiderit expedire, maturiores, honestiores atque ueraciores uiros in medium debet aduocare, et allatis sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacramento constringere: Amodo in antea quicquid nosti, aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra uoluntatem Dei, et rectam Christianitatem in ista parrochia factum sit aut futurum erit, si in diebus tuis euenerit, tantum ad cognitionem tuam modo quocumque perueniat, si scis, aut indicatum tibi fuerit sinodalem causam esse, ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter precium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut eius missum, cui hoc inquirere iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et illae sanctorum reliquiae. Istud sacramentum, quod iste iurauit de sinodali causa, quod tu illud ex te ita obseruabis, in quantum sapis, aut audisti, aut in antea ab hac die inquisiturus es. Sic te Deus adiuuet.

C. 35 q. 6 d.p.c. 7

Ab hoc iuramento illud sumptum est, principio paululum deriuato. Porro iuramentum separationis Innocentius Papa II. prescribit Ottoni Lucensi Episcopo, dicens:

C. 35 q. 6 c. 8 · Iuramentum illorum, qui consanguinitatem probant

De parentela illa, unde nos consulere uoluisti, pro qua etiam ad nostram audientiam est appellatum, aliorum fratrum scripta suscepimus, qui utique causam ipsam diuerso modo narrabant. Et primo quidem tam in gradibus quam in nominibus personarum discordasse, postmodum uero in altero eorum conputatores eiusdem parentelae dicuntur conuenisse. Ceterum in huiusmodi casibus summopere consideranda est qualitas personarum, que aliquid contra quoslibet astruere uelint, que etiam iusiurandum prestare debent, quod neque gratia, neque precio, uel odio alicuius hoc dicunt contra eos, de quibus agitur; sed potius, quia credant ita uerum esse, et ita se a suis antecessoribus audiuisse. In quibus omnibus non debet aliqua uarietas uel contrarietas inueniri.

C. 35 q. 6 d.p.c. 8

Qui uero separantur ab inuicem, huiusmodi iuramentum prestabunt.

C. 35 q. 6 c. 9 · Iuramentum separationis

Ab isto die in antea tu per nullum ingenium sociabis te huic tuae consanguineae, nec in coniugio, nec in adulterio, nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi in ecclesia, aut in alio publico loco, ubi nulla mala suspicio possit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certa necessitate pariter colloquamini; nec aliam coniugem accipies, nisi forte post actam penitenciam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo, aut eius misso. Sic te Deus adiuuet.

C. 35 q. 6 d.p.c. 9

Occasione uero consanguinitatis uxorem suam dimittere, et aliam ducere non licet alicui, nisi causa primum fuerit probata. Unde Alexander II. Guilielmo de Mostorico:

C. 35 q. 6 c. 10 · Nisi coram ecclesia consanguinitate probata uxorem dimittere non licet

Multorum relatione cognouimus, te propriam uelle abicere uxorem, et adherere alteri, pretendentem consanguinitatis occasionem. Unde apostolica auctoritate interdicendo mandamus tibi, ut hanc, quam nunc habes uxorem, nullatenus presumas dimittere, uel aliam ducere, donec apud episcoporum religiosorum concilium causam iustam examinaueris.

C. 35 q. 6 d.p.c. 10

Recepturus uero eam, quam iniuste dimisit, hoc modo iurabit:

C. 35 q. 6 c. 11 · Reconciliationis iuramentum

Ab isto die in antea istam coniugem N., quam iniuste dimiseras, ita tenebis, sicut maritus suam coniugem debet habere in dilectione et debita disciplina; nec eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea uiuente aliam accipies. Sic te Deus adiuuet.

C. 35 q. 6 d.p.c. 11

Quod autem unius testimonio coniugia apud quosdam dirimuntur, nulla ratione ratum habetur. Cum enim Dominus dixerit: "Omne uerbum stabit in ore duorum uel trium testium;" item cum in concilio Ylerdensi [c. 20.] dicatur: "Omnis controuersia, que de ecclesiasticis rebus fit, secundum diuinam legem sub duobus uel tribus testibus terminetur, Domino dicente: 'Non unus stet contra alium, sed in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum;' item cum alibi dicatur: "Nullius personae quantumlibet exercitatae testimonio aliquid credatur:" euidentissime apparet, unius assertione coniugia non esse dirimenda.