IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 35 q. 10Causa XXXV, Quaestio X

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 35 q. 10 d.a.c. 1

De ea autem, que ad secundas nuptias transit, utrum in eadem affinitate consanguineorum prioris uiri remaneat, an soboles ex secundis nuptiis suscepta consanguineis prioris uiri copulari possit, merito queritur. De his ita scribit Gregorius Venerio, Caralitano Episcopo:

C. 35 q. 10 c. 1 · Affinitas in superstite non deletur

Fraternitatis uestrae studiosae sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates. Quoniam quesisti que debuisti, iocundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decreuisti, si mulier copula nuptiali extraneo uiro coniuncta cognationi eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, uel si sub altero uiro cognationis uocabula dissoluantur, uel si susceptae soboles possunt legitime ad prioris uiri cognationis transire copulam. Est enim uerbum Dei ualidum et forte, et durabile, et perseuerabile, et inmutabile, non momentaneum, non transitorium. Ait enim per se ipsa ueritas, que Deus est et uerbum Dei est: "Celum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt." Ante, quam Deus in carne appareret inter homines, eo inspirante dixit Adam: "Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Deinde cum ueritas oriretur de terra in terram, et uisibilis appareret in humanitate, interrogatus est, si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens uetuit, nisi forte fornicatio excluderet maritalem copulam. Unde statim protulit in medium eandem ipsam sentenciam, quam ante secula manens cum Patre uerbum inspirauerat Adae, ipse confirmans quod ipse primus protulit homo: "Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Si una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquus uni pertinere nisi pertineat alteri? Hoc minime fieri posse credendum est. Porro uno defuncto in superstite affinitas non deletur, nec alia copula coniugalis affinitatem prioris copulae soluere ualet. Sed neque alterius coniunctionis soboles placet ad affinitatis prioris uiri consortium transire, pro eo, quod uerbum Domini ualidum est et forte, et, ut inquiens dixit Propheta: "Verbum Domini stabit in eternum." Et alius Propheta: "Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandauit, et creata sunt; statuit ea in eternum, et in seculum seculi; preceptum posuit, et non preteribit." Nam post uerbum atque preceptum effecit duo carnem unam (id est masculum et feminam), qui innumeram multitudinem utriusque sexus non destitit unum facere secum, sicut per se ueritas dixit: "Non pro his rogo tantum, sed etiam pro his, qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint." Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto querit propinquitatem exstinguere, uel sub altero affinitatis uocabulo dissipare, uel susceptam sobolem alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari, hic negat Dei uerbum ualidum esse et forte, et qui tam facile uel tam uelociter querit dissoluere, hic non credit uerbum Dei in eternum manere. Confice terram ex quatuor locis magna intercapedine a se distantibus, confecta et conglutinatam finge cuiuscumque figurae uel inmensitatis corpus uolueris, numquid erit humanum ingenium, quod ipsas quatuor partes ab inuicem ualeat segregare, ut unaqueque per se possit agnosci? Sic a quatuor auis duo conficiuntur in unum, et de duobus fit una concreatio. Hanc similitudinem de quatuor elementis, unde homo concreatus est, colligere potes, si eorum unamquamque speciem, que in multis diuisionibus partita est, per discretas inter se assignaueris partes. Fit idem in metallis; hoc etiam in liquoribus probatur in coloribus pictor prosequitur, arte colores admiscendo, ex uisibilibus fucis corpora fingens.

C. 35 q. 10 c. 2 · Soboles ex secundis nuptiis genita consanguineis prioris uiri copulari non debet · Item Innocentius.

Si cuius patruus uel auunculus uxoratus obierit, et illa uirum alium postea duxerit, filios filiasue ex illo genuerit, cum his modis omnibus conmisceri prohibemus, quia uir et mulier una caro est.

C. 35 q. 10 c. 3 · Item ex Romana Sinodo.

Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullo modo potest ad consortium cognationis prioris uiri pertingere.

C. 35 q. 10 c. 4 · De eodem · Item Higinus Papa.

Si qua mulier transierit ad secundas nuptias, et ex eis prolem habuerit, ipsa proles non potest se copulare cognationi prioris uiri usque ad quartam generationem.] [PALEA.

C. 35 q. 10 c. 5 · De eodem · Unde Innocentius Papa:

Si qua mulier ad secundas transierit nuptias, et filios et filias ad secundum maritum genuerit, debere eas nepotibus prioris mariti coniungi, sancta Romana sinodus prorsus inhibuit.]