IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 3 q. 11Causa III, Quaestio XI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 3 q. 11 d.a.c. 1

Ab accusato uero accusationem in accusatorem uerti, multorum auctoritate prohibetur. Ait enim Stephanus Papa: [epist. II. c. 7.]

C. 3 q. 11 c. 1 · Accusati, nisi prius se purgauerint, alios accusare non possunt

Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint, quia non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi se prius probauerint innocentes, quoniam periculosa est et non debet admitti rei aduersus quemcumque professio.

C. 3 q. 11 c. 2

Libro IX. Codicis, titulo I., [l. 19.] Inppp. Valentinus, Valerius et

C. 3 q. 11 d.p.c. 2

Neganda est accusatis nisi suas suorumque iniurias persecuntur licentia criminandi in pari uel minori crimine, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint: ita tamen, ut et ipsi inscriptionem contra eos etiam pendente accusatione deponere possint.

C. 3 q. 11 c. 3 · De eodem · Item ex decreto Adriani Papae. [c. 33.]

Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi se prius probauerint innocentes, quia periculosa est et admitti non debet rei professio aduersus quemcumque.

C. 3 q. 11 d.p.c. 3

Hoc autem intelligendum est in pari uel minori crimine. Ceterum si de maiori crimine eum accusare uoluerit (ueluti, si accusatus de fornicatione, de periurio, uel homicidio, uel symonia, uel alio quolibet huiusmodi crimine accusatorem suum inpetere uoluerit), his auctoritatibus non prohibetur. § 1. Aliquando enim criminalis questio preiudicat ciuili, aliquando criminali. Unde in III. libro Codicis titulo de ordine iudiciorum, [lege, 4.] legitur: "Ciuili questione intermissa sepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod, utpote maius, merito minori prefertur."

C. 3 q. 11 c. 4 · Item libro IX., [Cod. tit. de his, qui accus. non possunt.] lege 1.

"Prius est, ut tu respondeas criminibus cedis atque uulnerum que tibi ut grauiora ab aduersario tuo obiciuntur, et tunc ex euentu causae iudex estimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tamen etsi prior inscriptionem deposuisti." [Gratian.]

C. 3 q. 11 d.p.c. 4

Aliquando ciuilis preiudicat ciuili, aliquando criminali. Sicut enim in septimo libro Codicis, titulo de ordine cognitionum, legitur: "Si de hereditate et libertate controuersia est, prius debet agi causa libertatis." Item: § 1. "Si crimen aliquod inferatur ei, qui ingenuus esse dicitur, liberalis causa suo ordine ante debet agi cognitionem suam preside prebente, quoniam si delictum probatum fuerit, ante sciri, necesse est, utrum ut in liberum et ingenuum, an ut in seruum constitui oportet." Item: § 2. "Qui confitetur se pati controuersiam status, frustra postulat dari sibi potestatem accusandi eum, qui se suum dominum esse fatetur. Causa uero liberali terminata, si seruus pronunciatus fuerit, dominum suum accusare non poterit." § 3. "Si quis enim ex familiaribus uel seruis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem, caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati inheserit uel dominio, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. Maiestatis autem crimen excipimus." Similiter: § 4. "Si liberti accusatores manumissorum heredumue esse presumpserint, eodem quo serui suplicio tenebuntur, luituri penas ante prohibitae delationis exordium."