IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 3 q. 1Causa III, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 3 q. 1 d.a.c. 1

Quod restitutio quibuslibet danda sit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Gaius papa: [epist. unica ad Felicem Episcopum, cap. 3.]

C. 3 q. 1 c. 1 · Expoliatis uel eiectis omnia sunt redintegranda

Episcopis suis rebus expoliatis uel a propriis sedibus eiectis omnia, que eis ablata sunt, legibus sunt redintegranda, quia priusquam factum fuerit hoc, nullum crimen eis obici potest.

C. 3 q. 1 c. 2 · De eodem · Item Fabianus Papa. [ep. II. Episcopis orientalibus.]

Episcopi, si a propriis sedibus aut ecclesiis sine auctoritate Romani Pontificis expulsi fuerint, antequam ad sinodum uocentur, proprius locus et sua omnia redintegranda sunt. Nulla enim ratio permittit, dum ad tempus eorum bona, uel ecclesiae, atque res ab emulis aut a quibuscumque detinentur, ut aliquid illis obici debeat. Nec quicquam potest eis quilibet maiorum uel minorum obicere, dum suis ecclesiis, uel rebus, uel potestatibus carent.

C. 3 q. 1 d.p.c. 2

Sed notandum est, quod restitutionis sententia sola non sufficit, nisi presentialiter omnia iudicis offitio restituantur, ut eiectus uel expoliatus etiam naturalem possessionem recipiat, siue animo suo et corpore alieno, ueluti per procuratorem, siue animo et corpore suo. Cuncta quoque, que sibi ablata fuerant quacumque conditione, in eodem loco, unde surrepta fuerant, sunt reuocanda. Unde Iohannes urbis Romae Episcopus scribit Zachariae Archiepiscopo: [epist. I.]

C. 3 q. 1 c. 3 · De eodem

Redintegranda sunt omnia expoliatis uel eiectis episcopis presentialiter ordinatione pontificum, et in eo loco unde abscesserant, funditus reuocanda, quacumque conditione temporis, aut captiuitate, aut dolo, aut uiolentia malorum, et per quascumque iniustas causas res ecclesiae, uel proprias, id est suas substantias perdidisse noscuntur.

C. 3 q. 1 c. 4 · De eodem · Item Eusebius apostolicae sedis Episcopus, omnibus episcopis.

Redintegranda sunt omnia expoliatis uel eiectis episcopis, etc. usque funditus reuocanda, eodem modo, ut supra.

C. 3 q. 1 c. 5 · Non est sacerdos, sed scismaticus, qui fratrum se obsequio subtrahit · Item Alexander Papa. [epist. II. in princip.]

Nulli dubium est, quia boni a malis semper persecuntur et tribulantur. Propter quod nos oportet humiliari sub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis. Nam diabolus non cessat circumire, querens quem deuoret, et querere quos ex fidelibus perdat, et maxime illos, quos ardentiores in seruitio saluatoris eique familiares inuenerit. Familiares dico eos, quos sacrari, et in ordine apostolatus constitui uoluit. Ipsi enim pro populo interpellant, et peccata populi comedunt, quia suis precibus et oblationibus ea delent atque consumunt. Et infra: Qui autem ex uestro fuerit collegio, et ab auxilio uestro se subtraxerit, magis scismaticus quam sacerdos esse probabitur. "Ecce" (inquit Propheta) "quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum." Illi uero non habitant in unum, qui fratrum se solatio subtrahunt, aut (quod deterius est) fratribus insidias aut laqueos ponunt. Et infra: Dominum crucifigunt, qui eum in sacerdotibus suis persecuntur, quia crux a cruciatu dicitur. Magnum uero cruciatum sustinet qui uim patitur.

C. 3 q. 1 c. 6 · Excommunicentur qui obprobrium et calumpniam inferunt sacerdotibus · Item Fabianus Papa. [ep. II. ad Episcopos orientales]

Deus ergo, fratres, ad hoc preordinauit uos et omnes, qui summo sacerdotio funguntur, ut iniusticias remoueatis, et presumptiones abscidatis, et in sacerdotio laborantibus succurratis, et obprobriis et calamitatibus eorum locum non prebeatis, sed ei, qui calumpniam uel obprobrium patitur, adiutorium feratis; illum uero, qui calumpniam uel obprobrium facit, abscidatis, et Domino in suis sacerdotibus opem feratis.

C. 3 q. 1 d.p.c. 6

Patet ergo, quod expoliati prius sunt presentialiter restituendi, antequam ad causam sint uocandi. Sed obicitur, ubi non fuit legitima institucio, ibi non potest esse restitucio. Non enim probatur destitutus qui prius non fuit institutus, ac per hoc nec restaurationem postulare potest. Illi ergo, quorum electio uiciosa est, uel qui a clero non sunt electi, uel a populo expetiti, uel qui per symoniam inrepserunt, non sunt habendi inter episcopos, et ideo, si a sedibus, quas tenere uidebantur, expulsi fuerint, non possunt restitutionem petere ante, quam uocentur ad causam. Unde supra in tractatu ordinandorum: "Si quis pecunia uel gratia humana, seu populari uel militari tumultu, etc." Sed hoc in eo tantum casu intelligitur, quo apostolica sedes per uiolentiam occupatur, quo casu iudex non inuenitur, cuius offitio ille apostaticus possit excludi. In aliis autem locum non habet, cum uiolenta possessio, nisi per iudicis sententiam, uiolento detentori detrahi non possit. Si autem uerus dominus, bello non continuato, sed renouato, ui illum eiecerit de possessione, iudicis auctoritate predoni possessionem restituet. Si ergo episcopi a sedibus, quas quoquomodo tenere uidebantur, non per iudicem, sed uiolenter eiecti fuerint, post eiectionem restituendi sunt ante regularem ad sinodum uocationem.