C. 20 q. 4Causa XX, Quaestio IV
Abrir no leitor do IusCommune →C. 20 q. 4 d.a.c. 1
¶Quod uero ab uno monasterio in aliud districtius transire monachis liberum sit, ex Concilio Triburiensi habetur, in quo sic statutum est:
C. 20 q. 4 c. 1 · Non sunt prohibendae uirgines sacrae, que causa religionis aliud monasterium adire desiderant
¶Virgines sacrae si pro lucro animae suae propter districtiorem uitam ad aliud monasterium pergere disposuerint, ibidemque conmanere decreuerint, sinodus concedit. Si uero fuga disciplinae alium locum quesierint, redire cogantur.
C. 20 q. 4 d.p.c. 1
¶Quod autem de uirginibus sacris hoc capitulo statuitur de monachis etiam consequenter intelligitur, de quolibet etiam clerico. § 1. Sed obicitur illud Basilii:
C. 20 q. 4 c. 2 · Vota monachi sine consensu abbatis sui irrita sunt
¶Monacho non licet uotum uouere sine consensu abbatis sui; si autem uouerit, frangendum erit.
C. 20 q. 4 c. 3 · Monachum nullus suscipiat aut ordinet absque abbatis sui permissu · Item illud Agatensis Concilii: [c. 27.]
¶Monachum, nisi aut permissu abbatis sui aut uoluntate ad alterum monasterium conmigrantem, nullus abbas suscipere aut retinere presumat; sed ubicumque fuerit, abbati suo auctoritate canonum reuocetur. § 1. Item: Clericis sine conmendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat euagandi. In monachis quoque presentis sententiae forma seruetur, quos si uerborum increpatio non emendauerit, etiam uerberibus statuimus coherceri. § 2. Seruandum quoque de monachis, ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem asperior abbatis regula remittatur. Quod ita demum fiet, ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen sub abbatis potestate, separatas habere cellulas permittantur. Abbati quoque singulas diuersas cellulas aut plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hostilitatis intra muros receptacula collocare.
C. 20 q. 4 d.p.c. 3
¶Verum hoc intelligendum est de monachis religiose uiuentibus, quibus uota specialis abstinentiae uel alicuius districtionis, que generalem consuetudinem suorum fratrum excedat, sine abbatis consensu uouere non licet, ne super eos fratres scandalizentur. Causa etiam illorum statutum est hoc, qui regularem disciplinam subterfugientes peregrinationis uota sibi assumunt, quod nec monacho, nec alicui clerico licet, ne hac occasione ad secularem conuersationem redeat.