IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 20 q. 1Causa XX, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 20 q. 1 d.a.c. 1

Quod intra annos pueritiae traditi, cum adulti fuerint, liberum habeant arbitrium manendi uel discedendi, probatur auctoritate nonae Sinodi in qua sic statutum est:

C. 20 q. 1 c. 1 · Virginitatis professio quo tempore firma esse incipit

Firma autem tunc erit professio uirginitatis, ex quo adulta iam etas esse ceperit, et que solet apta nuptiis deputari ac perfecta.

C. 20 q. 1 d.p.c. 1

Si uirginitatis professio tunc incipit esse firma, cum etas ceperit esse adulta, et religionis professio tunc demum debet esse firma, cum ad adultam etatem peruentum fuerit. Sed hic de illa professione agitur, que in annis pueritiae proprio arbitrio Deo offertur, quam non confirmat parentum consensus. Ceterum, que a parentibus Deo offertur professio, inuiolatam seruari oportet. Unde Gregorius scribit ad Augustinum Anglorum Episcopum:

C. 20 q. 1 c. 2 · Non licet de monasterio egredi quem pater uel mater infra annos infantiae fecerit ordinari

Addidistis adhuc, quod si pater uel mater filium filiamue intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt disciplina, utrum liceat eis postquam ad pubertatis inoleuerint annos, egredi, et matrimonio copulari. Hoc omnino deuitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis uoluptatis frena relaxentur.

C. 20 q. 1 c. 3 · Aut propria professio, aut paterna deuotio monachum facit · Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 48.]

Monachum aut paterna deuotio, aut propria professio facit. Quicquid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde his ad mundum reuertendi intercludimus aditum, et omnes ad seculum interdicimus regressus.

C. 20 q. 1 c. 4 · In monasterio perpetuo maneant qui a parentibus traditi fuerint · Item Ysidorus.

Quicumque a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, nouerit se ibi perpetuo mansurum. Nam Anna Samuel puerum suum natum et ablactatum Deo pietate obtulit, qui et in ministerio templi, quo a matre fuerat deputatus, permansit, et ubi constitutus est deseruiuit.

C. 20 q. 1 c. 5 · De eodem · Item ex Regesto Gregorii, libro I. epistola 48. ad Anthemium.

Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante XVIII. annorum tempora suscipi prohibemus, uel si qui nunc sunt tua eos prouidentia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia uolumus custodire.

C. 20 q. 1 c. 6 · Qui a progenitoribus monasterio traditus est, de eo egredi non ualet · Item ex Concilio Triburiensi.

Quem progenitores ad monasterium tradiderunt, et in ecclesia cepit canere et legere, nec uxorem ducere, nec monasterium deserere poterit: sed si discesserit, reducatur; si tonsuram dimiserit, rursum tondeatur; uxorem si usurpauerit, dimittere conpellatur.

C. 20 q. 1 c. 7 · Item ex Penitenciali Theodori

Infans pro infante potest dari in monasterio, quamuis alter uocatus sit. Tamen melius est uotum soluere. Similiter et pecora equali precio (si necesse est) sunt redimenda.

C. 20 q. 1 d.p.c. 7

Ex his auctoritatibus colligitur, quod paterna professio pueros tenet obligatos, nec licebit eis a proposito discedere, quod paterna deuotione in puerilibus annis susceperint. Sed obicitur illud Leonis Papae: [epist. XC. ad Rusticum Episcopum, cap. 13. et 14.]

C. 20 q. 1 c. 8 · Non licet puellis nuptias eligere, que spontanea uoluntate uirginitatis propositum susceperunt

Puellae, que non coactae parentum inperio, sed spontaneo iudicio uirginitatis propositum atque habitum susceperint, si postea nuptias elegerint, preuaricantur, etiam si nondum eis consecratio accessit, cuius utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent. Ambigi uero non potest crimen magnum admitti, ubi et propositum deseritur, et consecratio uiolatur. Nam si humana facta non possunt inpune calcari quid de his manebit, qui corruperint federa diuini sacramenti?

C. 20 q. 1 d.p.c. 8

Cum ergo in principio huius capituli dicatur: "Puellae, que non coactae inperio parentum," datur intelligi, quod si coactae uirginitatis habitum sumpserint, sine preuaricatione ipsum deserere possunt. Sed puella hic nubilis intelligitur, cuius (ut in sequentibus monstratur) post duodecimum annum liberum est arbitrium; nec in electione propositi cogitur sequi parentum inperium. Sic et illud intelligendum est, quod est statutum in Sinodo ab Eugenio Papa habita: [II. c. 32.]

C. 20 q. 1 c. 9 · Extra uoluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur

Sicut qui monasteria elegerunt a monasteriis egredi non permittuntur, ita hii qui inuiti sine iustae offensionis causa sunt intromissi, non nisi uolentes teneantur, quia quod non petunt obseruant. Ideoque tales considerandi sunt maxime peccata conmittere quam plangere, sicut in decreto sanctissimi Leonis Papae manifestissime continetur.

C. 20 q. 1 c. 10 · Unde Marcellus Papa

Illud autem statuendum esse censemus, ut, si in minori etate filii monasterio oblati fuerint, et sacram tonsuram uel uelamina susceperint, dignum quidem duximus, ut XV. anno a prelatis moniti inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cupiant, an non? Si uero permanere professi fuerint, ulterius penitendi locum minime amplecti possunt. Sin autem ad secularem habitum reuerti uoluerint, redeundi licentia nullo modo denegetur, quia satis inutile est, ut coacta seruitia Domino prestentur.

C. 20 q. 1 d.p.c. 10

Velamen autem uirginibus inponi non licet, nisi certis diebus. Unde Gelasius Papa omnibus Episcopis: [per Lucaniam, c. 14. et 15.]

C. 20 q. 1 c. 11 · Non nisi certis diebus uelamen inponatur uirginibus

Deuotis uirginibus, nisi aut in epiphaniorum die, aut in albis pascalibus, aut in apostolorum natalibus sacrum uelamen minime inponatur, nisi forsitan (sicut de baptismo dictum est) graui languore correptis ne autem sine hoc munere de seculo exeant, inplorantibus non negetur. § 1. Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet.

C. 20 q. 1 d.p.c. 11

Tempus quoque consecrationis earum similiter obseruetur. Unde Gregorius in Registro: [lib. III. ep. 11.]

C. 20 q. 1 c. 12 · Ante sexagesimum etatis suae annum uirgines non consecrentur

Iuuenculas fieri abbatissas uehementissime prohibemus. Nullam igitur fraternitas tua nisi sexagenariam uirginem, cuius uita atque mores hoc exegerint, uelare permittat.

C. 20 q. 1 c. 13 · Item ex concilio Cartaginensi III.

Sanctimoniales ante annum quadragesimum non uelentur.

C. 20 q. 1 c. 14 · Ante uigesimum quintum annum uirgines non consecrentur · Item ex Concilio Affricano III. [c. 4.]

Placuit ut ante XXV. annos etatis nec diacones ordinentur, nec uirgines consecrentur, et ut lectores populum non salutent.

C. 20 q. 1 c. 15 · Item Pius Papa

Virgines non uelentur ante XXV. annos, nisi forte necessitate periclitantis pudicitiae uirginalis, et non sunt consecrandae nisi in epiphania, et in sabbato pascae, et in apostolorum natalitiis, nisi causa mortis urgente.

C. 20 q. 1 d.p.c. 15

Quamuis autem uiduae prohibeantur uelari, uiduitatis tamen professio in scriptis ab eis est facienda. Vestis quoque professioni conueniens est eis tradenda, qua ubique utantur. Unde in Concilio Tolletano X.: [c. 4.]

C. 20 q. 1 c. 16 · Professionem uiduitatis faciant, et habitum religionis sumant, que castitatem seruare proponunt

Vidua, que sanctae religionis obtinere propositum uoluerit, sacerdoti uel ministro, ad quem aut ipsa uenerit, aut quem ad se uenire contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo, aut subscriptione notatam, continentem, se et religionis propositum uelle, et hoc perhenniter inuiolate seruare. Tunc accepta a sacerdote uel ministro apta religionis professioni ueste, seu lectulo quiescens siue in quocumque loco consistens, constanter utatur, nec diuersi coloris aut diuersae partis eadem sit notabilis uestis, sed religiosa et non suspecta.