IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 2 q. 7Causa II, Quaestio VII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 2 q. 7 d.a.c. 1

Quod uero laici in accusatione episcoporum non sint audiendi, Euaristus papa testatur, dicens: [Episcopis per Aegyptum, epist. II.]

C. 2 q. 7 c. 1 · Laici in accusatione episcoporum recipiendi non sunt

Non est a plebe aut uulgaribus hominibus arguendus uel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo uita rectorum. Ideo ista dico, quia insidiator bona sepissime solet conuertere in malum, et in electis ponit maculam.

C. 2 q. 7 c. 2 · Laicus clericum non accuset · Item Siluester Papa. [in epilogo Concilii Romani.]

Nullus laicus crimen audeat clerico inferre.

C. 2 q. 7 c. 3 · De eodem · Item Marcellus Papa. [ad Episcopos orientales, ep. II.]

Laico non liceat quemlibet clericum accusare.

C. 2 q. 7 c. 4 · Anathematizatus sacerdotes accusare non potest · Item Iulius papa. [in decretis, c. 36.]

In sancta Nicena sinodo statutum est, ut nemo anathematizatus in nostra suscipiatur accusatione, nec illi, qui nos in sua accusatione nolunt recipere, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos, et sicut maior non potest a minore iudicari, ita nec colligari, quia rarum est omne quod magnum est. Portamus onera omnium, qui grauantur, quin imo hec portat in nobis B. Petrus apostolus, cuius uice fungimur legatione, et cuius regula informamur, quatinus eius fulti auxilio nunc et in perpetuum ab omnibus tueamur aduersis.

C. 2 q. 7 c. 5 · De eodem · Item Eusebius. [ad Episcopos Galliae, epist. I.]

Laicos non accusasse episcopos hactenus obseruatum et constitutum est, quia non sunt eiusdem conuersationis, et oppido eis quidam existunt infesti, quippe cum uita eorum et conuersatio debeat esse secreta et a laicorum actibus remota, nec ab his inpeti debent, qui eorum castitatem et grauitatem nolunt imitari, maxime cum eos in suis nolunt recipere accusationibus.

C. 2 q. 7 c. 6 · Nec clerici in accusatione laicorum, nec laici in accusatione clericorum sunt recipiendi · Item Fabianus Episcopus urbis Romae cunctis fidelibus.

Sicut sacerdotes uel reliqui clerici a secularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi criminatione, et sicut illi ab istis, ita et isti ab illis non recipiantur, quoniam sicut Domini sacerdotum segregata debet esse conuersatio ab eorum conuersatione, ita et litigatio, quia seruum Dei non oportet litigare.

C. 2 q. 7 c. 7 · De eodem · Item ex Concilio Maguntino.

Decretum est, ut presbiteri suos plebeios et accusare et attestimoniare possint. Si autem neglexerint, sui gradus periculo subiacebunt.

C. 2 q. 7 c. 8 · Laici clericos accusare non debent · Item Clemens. [ad Iacobum, epist. I.]

Sacerdotes et reliqui ministri ecclesiae omnisque plebs episcopos suos diligere debent, et eorum preceptis obedire, etiamsi aliter (quod absit) agant, nisi in fide errauerint.

C. 2 q. 7 c. 9 · Idem.

Qualis condempnatio eis inmineat, qui in patres peccant, diuina scriptura ostendit. Si enim Cham, quia non operuit pudenda patris, maledictus est, multo ampliori condempnatione digni sunt qui patribus legatione Dei fungentibus contumeliam inferunt.

C. 2 q. 7 d.p.c. 9

Personae inferiorum ordinum in superiorum accusatione recipiendae non sunt. Unde Siluester Papa: [in epilogo Concilii Romani]

C. 2 q. 7 c. 10 · Minores non debent accusare maiores

Clericus aduersus exorcistam, exorcista aduersus acolitum, acolitus aduersus subdiaconum, subdiaconus aduersus diaconum, diaconus aduersus presbiterum, presbiter aduersus episcopum accusationem dare aut testimonium ferre non ualet.

C. 2 q. 7 c. 11 · De eodem · Item Zepherinus Papa. [ad Episcopos Siciliae, ep. I.]

Summorum quispiam minorum accusationibus non inpetatur.

C. 2 q. 7 c. 12 · De eodem · Item Anacletus Papa. [epist. III.]

Sententia Cham filii Noe dampnantur qui suorum doctorum uel prepositorum culpam produnt, ceu Cham, qui uerenda patris non operuit, sed ridenda monstrauit.

C. 2 q. 7 c. 13 · Oues pastorem suum, nisi a fide exorbitauerit, accusare non possunt · Item Eusebius Papa. [ad Episcopos Alexandriae ep. II.]

Oues, que suo pastori commissae sunt, eum nec reprehendere (nisi a fide exorbitauerit), nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quamquam reprehendenda recte uideantur.

C. 2 q. 7 d.p.c. 13

His auctoritatibus probatur, quod subditi, siue sint laici sine clerici, prelatos suos accusare non possunt. Verum de criminosis et de infamibus hoc intelligendum est, qui uitam prelatorum suorum parati sunt reprehendere, non imitari: quod ex uerbis Anacleti datur intelligi, qui ait:

C. 2 q. 7 c. 14 · Quare laici non audiantur in accusatione episcoporum

Laici in accusatione episcoporum audiendi non sunt, quia oppido quidam eis infesti sunt, et indignum est ut ab eis accusentur, qui eorum grauitatem nolunt imitari.

C. 2 q. 7 c. 15 · Sacerdotes non nisi a uiris idoneis et probatis accusari possunt · Item. [Anacletus ad Episcopos Italiae, epist. II.]

Accusatio quoque eorum, super qua nos consulere uoluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis uiris, qui et suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia et Dominus sacri corporis sui tractatores a uilibus et reprobis et non idoneis personis infamari noluit, nec calumpniari, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo eiecit. Unde liquet, quod summi sacerdotes, id est episcopi, a Deo sunt iudicandi, non ab humanis, aut prauae uitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quoniam per se ipsum, et non per alium uendentes et ementes eiecit de templo sacerdotes. § 1. Nullus enim (ut reor) inuenitur inter nos, qui uelit seruum suum ab alio quam a se iudicari. Quod si presumptum fuerit, aut multa indignatione ipse irascitur, aut potius uindictam querit super eum. § 2. Unde et Dominus ait per Prophetam. "Qui uos tangit, tangit pupillam oculi mei." Et paulo post. § 3. Si detractores quorumcumque grauiter iudicantur, et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores famulorum Dei dampnantur, et in baratrum (nisi se correxerint, et per eorum satisfactionem condignam egerint penitentiam) indubitanter uadunt, et uindicibus flammis exuruntur. § 4. Hec et alia periculosa considerantes apostoli constituerunt, ne facile conmouerentur, aut lacerarentur, uel accusarentur columpnae sanctae ecclesiae Dei, que apostoli et successores eorum non inmerito dicuntur. Sed si quis aduersus eos uel ecclesias eorum conmotus fuerit aut causam habuerit, prius ad eos recurrat karitatis studio, ut familiari colloquio ea sanent conmoniti, que sananda sunt, et karitatiue emendent que iuste emendanda agnouerint. Si autem aliqui eos prius, quam hec egerint, lacerare, accusare uel infestare presumpserint, excommunicentur et minime absoluantur, antequam per satisfactionem (ut iam dictum est) condignam egerint penitentiam, quoniam iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius legatione funguntur.

C. 2 q. 7 c. 16 · Communione priuetur, qui primati aduersus episcopum conqueritur prius, quam eum familiariter conuenerit · Item Alexander. [epist. I. c. 3.]

Si quis erga episcopum uel auctores ecclesiae quamlibet querelam iustam se habere crediderit, non prius primates aut alios adeat iudices, quam ipsos, a quibus se lesum existimat familiariter conueniat, non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam accipiat, aut excusationem. Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione priuetur tamquam apostolorum Patrumque aliorum contemptor.

C. 2 q. 7 c. 17 · Nisi opinione discussa non audiantur accusatores episcoporum · Item Euaristus papa. [Episcopis per Aegyptum, ep. II.]

Si qui sunt uituperatores aut accusatores episcoporum uel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a iudicibus ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur estimationis suspicio uel opinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua uita, qua conscientia, quoue merito, si pro Deo, aut pro uana gloria, aut pro inimicitia, uel odio, aut cupiditate ista presumpserint.

C. 2 q. 7 c. 18 · Maiores natu non accusent qui non sunt rectae fidei et conuersationis · Item Calixtus Papa. [ad Episcopos Galliae, ep. II.]

Querendum est in iudicio, cuius sit conuersationis et fidei is, qui accusat, et is, qui accusatur, quoniam hii, qui non sunt rectae fidei ac conuersationis, et quorum uita est accusabilis, et quorum fides et libertas nescitur, non permittuntur maiores natu accusare. Neque uiles personae in eorum recipiantur accusatione.

C. 2 q. 7 c. 19 · Absque duobus uel tribus testibus non recipiatur episcoporum accusatio · Item Sixtus Papa. [II. ad Episcopos Hispaniae, ep. II.]

Accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: "Non suscipias uocem mendacii." Et Apostolus inquit, aduersus presbiterum inscriptionem non recipiendam absque duobus uel tribus idoneis testibus. Si hec de presbiteris uel ceteris fidelibus sunt precauenda, quanto magis de episcopis?

C. 2 q. 7 c. 20 · Pro sola conuentione episcopi non submoueatur aliquis a communione · Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 8.]

Si quis ab episcopo, uel de ecclesiae uel de proprio iure crediderit aliquid repetendum, si nichil conuicii aut criminationis obiecerit, eum pro sola conuentione a communione ecclesiae non liceat submoueri.

C. 2 q. 7 c. 21 · Quare subditi prelatos suos reprehendere non possunt · Item Euaristus Papa. [epist. II.]

Sunt nonnulli, qui prepositos suos peruerse reprehendunt, si uel parum ipsis molesti extiterint.

C. 2 q. 7 d.p.c. 21

Ex his omnibus datur intelligi, quod illi ab accusatione remouentur, qui non affectione karitatis, sed prauitate suae actionis uitam eorum diffamare et reprehendere querunt. § 1. Quod uero premissis auctoritatibus criminosi prohibeantur ab accusatione prelatorum, testatur Augustinus in libro Soliloquiorum, ita dicens:

C. 2 q. 7 c. 22 · Non omnes subditi, sed criminosi tantum prohibentur accusare prelatos

Presumunt prelati non debere se reprehendi uel accusari, pro eo, quod canones non eos passim constituunt accusandos. Quod tamen negatur solum criminosis, cum de reprehendendo ueritas ipsa constituat: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo."

C. 2 q. 7 d.p.c. 22

Opponitur huic distinctioni: Ipsi sacri canones distinguunt, in quo casu pastores sint accusandi a subditis, dicentes: "Oues pastores suos non accusent nec reprehendant, nisi a fide exorbitauerint." Ecce in quo casu sint accusandi a subditis: in aliis autem minime. § 1. Huic oppositioni sic respondetur: Distinctio illa canonum de criminosis et infamibus intelligitur. Oues enim criminosae et infames pastorem suum accusare uel reprehendere non possunt, nisi a fide exorbitauerit. Ceterum si a fide exorbitauerit, tanta est labes illius criminis, quod ad eius accusationem et serui aduersus dominum, et quilibet criminosi et infames aduersus quemlibet admittuntur. Unde Dionisius Papa: [ad Seuerum Episcopum, epist. II.]

C. 2 q. 7 c. 23 · Infames hereticos accusare non possunt

Alieni erroris socium, uel a sui uoluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris Patrum regulis et constitutionibus non obedientem suscipere non possumus nec debemus, nec inpetere recte credentes uel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam legem preuaricantur, aut apostolicam uel regularem postponunt libenter auctoritatem.

C. 2 q. 7 c. 24 · Christianos accusare uel in eos testificari non possunt qui fidem acceptam deseruerunt · Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 63.]

Non potest erga homines esse fidelis qui Deo extiterit infidus. Iudei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt, et nunc in Christi fide preuaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamuis esse se Christianos annuncient, quia, sicut in fide Christi suspecti sunt, ita in testimonio humano dubii habentur. Infirmari oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur, nec eis est credendum, qui ueritatis a se fidem abiecerunt.

C. 2 q. 7 c. 25 · Heretici, Iudei uel pagani Christianos accusare non possunt · Item Gaius Papa. [Felici Episcopo]

Pagani, uel heretici, siue Iudei non possunt Christianos accusare, aut uocem infamationis eis inferre.

C. 2 q. 7 d.p.c. 25

In hoc capitulo decernitur, ut heretici non inpetant recte credentes. Unde econtra intelligitur, quod heretici ab hereticis inpeti possunt. Item a tramite sui propositi uoluntarie recedentes non possunt inpetere seruantes limitem suae professionis. Ex hoc datur intelligi, quod recedentes a suo proposito similiter recedentes criminari possunt. Item non obedientes sanctionibus Patrum sanctorum non possunt accusare obtemperantes sacris constitutionibus. In quo similiter intelligitur, quod inobedientibus inobedientes accusare licet. Unde generaliter colligitur, quod in accusatione equalitas fidei et conuersationis inter accusantem et accusatum semper consideranda est, ut is, qui accusat, uel par, uel superior inueniatur.

C. 2 q. 7 c. 26 · Hereticus hereticum accusare et contra eum testificari potest · Item Nouellarum constituta nouella 45. in fine.

Si hereticus contra hereticum litiget, liceat cuiuis eorum hereticum testem adducere. Sin autem orthodoxus contra hereticum litiget, pro orthodoxo quidem etiam heretici testimonium ualeat: contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium ualeat. § 1. Orthodoxis autem litigantibus ad testimonium nulli heretico pateat aditus.

C. 2 q. 7 d.p.c. 26

Sed queritur, si flagitiosissimus catholicus possit conuenire hereticum de alio crimine, quam de heresi? Huic questioni ita respondetur: In quo hereticus inferior est, uidelicet in regula fidei, in eo a malo catholico accusari potest. In quo autem superior fuerit, uidelicet in conuersatione uitae, in eo a flagitiosissimo conuenire non potest. § 1. Item quod dicitur, pastores pro suis actibus magis sunt tollerandi quam corrigendi, dupliciter intelligitur, uel quia a criminosis tollerandi sunt et non corrigendi, unde ibi subinfertur, quia pro meritis subditorum deprauatur sepe uita rectorum. Quorum ergo merito (Deo permittente) uita rectorum deprauatur, ab eis potius sunt tollerandi, quam corrigendi. Vel quia sunt quidam, qui sepe deseruntur publicis documentis, et crimen, quod intendunt, probare non ualent. De quibus Augustinus ait in omelia de penitentia: [c. 12.]

C. 2 q. 7 c. 27 · Que publicis documentis probari non possunt tolleranda sunt

Plerique boni uiri propterea sufferunt aliorum peccata, et tacent, quia sepe deseruntur publicis documentis, quibus ea, que ipsi sciunt, iudicibus probare non possunt.

C. 2 q. 7 d.p.c. 27

De his etiam illud Anacleti intelligitur: "Sententia Cham filii Noe dampnantur, qui suorum doctorum uel prepositorum culpam produnt ceu Cham, qui patris pudenda non operuit, sed ridenda monstrauit." Hac enim auctoritate subditi non prohibentur ab accusatione, sed a proditione. Aliud enim est prodere, aliud accusare. Prodit qui non probanda defert: accusat qui reo presente crimen iudici offert, probaturus quod intendit. Cham solus uidit pudenda patris, et ideo per eum intelliguntur, qui, cum sint soli conscii criminum suorum prelatorum atque ideo eos accusare non possunt, uitam tamen eorum infamando aliis ridendam offerunt. § 1. Item obicitur quod subditi et religiosi prelatos suos accusare non possunt. Legitur enim in Exodo, quod Maria soror Aaron, que prima post transitum maris rubri sumpto tympano ymnum cantare meruit, postea murmurans in Moysen, quod Ethiopissam duxerat in uxorem, a Domino lepra percussa est. § 2. Item in libro Regum legitur, quod cum Dauid fugeret a facie Saul, latuit in spelunca, in quam cum Saul diuertisset ad purgandum uentrem, Dauid precidit oram clamidis eius, quod se fecisse postea grauiter doluit et uehementer penituit. Saul a Domino erat reprobatus, et ex inuidia Dauid persequebatur, ut eum morti traderet. Dauid erat uir humilis et mitis, Sauli a Domino substitutus, per Samuelem unctus in regem, sed tamen, quia precidit oram clamidis Saulis, grauiter fleuit, cum a Saule sola amministratione unctionis superaretur. Unde datur intelligi, subditi, quamuis religiosi sint, prelatos suos criminosos accusare non possunt. Nam per Saulem, qui uentrem purgabat, prelati intelliguntur, qui malitiam corde conceptam in opus producunt. Item legitur in libro Regum, quod cum archa Domini reduceretur de Gabaa in Hierusalem, bubus recalcitrantibus archa inclinata est, cui dum Oza Leuites manum adhiberet, ut eam erigeret, a Domino percussus interiit. Per archam intelliguntur prelati, per Ozam subditi, per inclinationem archae casus prelatorum intelligitur, per illum, qui manum adhibuit, intelliguntur reprehendentes uel accusantes uitam doctorum, qui a Domino percussi intereunt. § 3. His ita respondetur: Verum est, per archam significari prelatos, et per Ozam subditos. Illud uero falsum est, quod per inclinationem archae significetur casus prelatorum. Aliud est enim inclinari uel descendere, aliud cadere. Legitur enim quod saluator noster se inclinauerit, sicut quando digito scribebat in terra et de montibus frequenter descenderit, in quos ascendebat, ut uel pernoctaret in oratione, uel ut discipulos in monte altiora doceret precepta, uel ut turbas fugiens ex altitudine montis eas respicere et libere posset docere. Inclinatio uel descensio humilitatem significat, qua spirituales nonnumquam carnalibus condescendunt, et eorum infirmitati conpatiuntur, iuxta illud Apostoli: "Quis infirmatur, et ego non infirmor?" Hos etiam significauerunt angeli, quos Iacob uidit in scala descendentes. De his etiam per Prophetam dicitur: "inclinauit celos, et descendit." Per archam ergo inclinatam intelliguntur, qui subditorum culpas misericorditer portant, et eorum infirmitati humiliter conpatiuntur. Unde bene dicitur, quod bubus recalcitrantibus archa inclinata est. Boues quippe recalcitrantes subditos significant suis doctoribus non obedientes, quibus dum prelati conpatiuntur, quasi bubus recalcitrantibus archa inclinatur. Leuita, qui manum adhibuit, significat illos, qui misericordiae compassionem in prelatis suis reprehendunt, eosque in seueritatis amaritudinem erigere uolunt. Unde bene Leuita ille Oza dicitur; Oza quippe robustus interpretatur. Illi enim robusti dicuntur, quia dum de sua iustitia presumunt, misericordiam Peccantibus negandam putant, et inpendentes reprehendunt. Unde a Domino percussi intereunt, quia sine misericordia iudicium erit illis, qui nolunt fieri misericordiam delinquentibus. Cui per Salomonem dicitur: "Noli esse nimis iustus, quia est iustus qui perit in iustitia sua." Sic et illud Moysi intelligitur. Per Moysem enim prelati intelliguntur, per Ethiopissam peccatores designantur. Moyses Ethiopissam uxorem ducit, cum quilibet predicator peccatorem sibi copulat, ut ex eo sobolem bonorum operum Deo gignere ualeat. Hanc copulam dum Maria, id est subditi, reprehendunt, lepra peccati inficiuntur. Vel per Mariam synagoga intelligitur, que in Moysem, id est in Christum, murmurauit, quia Ethiopissam, id est ecclesiam, de gentibus sibi copulauit, quos lepra perfidiae et erroris sordidos fecit. Non ergo his auctoritatibus subditi prohibentur ab accusatione prelatorum, sed monentur, ne reprehendant misericordem conpassionem eorum. § 4. Item per Saulem prelati intelliguntur, et per Dauid subditi. Saul purgans uentrem eos significat, qui malitiam corde conceptam foras in opus producunt. Sed in precisione clamidis non significatur reprehensio peccati. Per clamidem enim regni potestas intelligitur. Hanc precidit, qui prelatum sententia dampnationis ferit, quod nulli subditorum licet. Facta enim pastoris oris gladio, id est sententia dampnationis, a subditis ferienda non sunt. Hinc est, quod Ieronimus ait super Marcum de pontifice, qui scidit uestimenta sua. Scissio uestis scissionem significat sacerdotii, quod in proximo erat scindendum, et auferendum Iudeis. Vel per Dauid significantur, qui, nequiciam suorum prelatorum uidentes, maiora eorum peccata contempnunt, minima uero et leuia, quasi extremam oram clamidis precidentes, reprehendere et lacerare satagunt. Vel quia Saul solus diuertit in speluncam, in qua Dauid solus latebat. § 5. Idem super hoc potest intelligi quod de Cham dictum est, qui solus uidit pudenda patris, que non operuit, sed ridenda monstrauit. Hac itaque auctoritate non inhibetur subditis accusare prelatos, si accusabiles fuerint. § 6. Item probatur, quod subditi prelatos suos accusare non possunt, etiam si religiosi fuerint. Infames enim sunt eo ipso, quod suorum doctorum uitam reprehendere conantur. Infames enim sunt (ut canonum tradit auctoritas) omnes, qui in patres armantur, et qui doctorum suorum uitam reprehendunt uel accusant. Nullus autem infamis in accusatione prelatorum est audiendus, nisi forte a fide exorbitauerit ut supra dictum est. Cum ergo subditi eo ipso, quod in accusationem prelatorum prosiliunt, infames efficiantur, infamibus autem copia accusandi denegetur, patet, quod subditi prelatos suos accusare non possunt. § 7. His ita respondetur: Omnes prelati non pro prelatis habentur; nomen enim non facit episcopum, sed uita. Unde Gregorius Ianuario Episcopo scribit: [lib. VII. Indict. 2. epist. 1.]

C. 2 q. 7 c. 28 · Quem etas, non uita seniorem facit, grauiter increpandus est

Paulus dicit: "Seniorem ne increpaueris." Sed hec eius regula in eo est obseruanda, cum culpa senioris suo exemplo non trahit ad interitum corda iuniorum. Ubi autem senior iuuenibus exemplum ad interitum prebet, ibi districta increpatione feriendus est. Nam scriptum est: "Laqueus iuuenum omnes uos," et rursus, "Maledictus puer centum annorum."

C. 2 q. 7 c. 29 · Dignitas non facit episcopum, sed uita · Item Ieronimus ad Eliodorum. [epist. I. de laude uitae solitariae.]

Non omnes episcopi sunt episcopi. Attendis Petrum, Iudam considera. Stephanum suscipis, Nicolaum respice. § 1. Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono sancti Spiritus mundatur, presbiteros Daniel puer iudicat. § 2. Non est facile stare in loco Petri, et Pauli tenere locum, iam cum Christo regnantium. § 3. Infatuatum sal ad nichilum prodest, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur.

C. 2 q. 7 c. 30 · Vita episcopi, non nomen reuerentiam meretur · Item Augustinus in omelia VI.

Non omnis, qui dicit: Pax uobiscum, quasi columba audiendus est. Corui de morte pascuntur. Hoc columba non habet; immo de frugibus terrae uiuit, innocens est eius uictus.

C. 2 q. 7 c. 31 · Docti ab indoctis, clerici a laicis quandoque merito reprehenduntur · Item Beda in II. epistola Petri.

Secuti sunt uiam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amauit, correptionem uero habuit suae uesaniae. Subiugale mutum quod hominis uoce loquens prohibuit prophetae insipientiam. Plerumque heretici tam stulta dogmata, tam execranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum sensus paganorum, et qui ratione diuinae agnitionis omnimodis carent, illorum detestentur insaniam, illorum distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo redarguant. Et (quod peius est) nonnumquam multi catholicorum in tantum mercedem amant iniquitatis, ut etiam docti ab indoctis, clerici a laicis merito redarguantur, qui iure conparantur prophetae, qui uerbis asinae contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito praui itineris retardatur. Quibus etiam aptissime nomen congruit ciuitatis, de qua Balaam uenisse perhibetur. Bosor namque carneus siue in tribulatione interpretatur. Neque enim alia magis causa luxuriosis existit, uerbum ueritatis amore pecuniae uel desideriorum temporalium adulterare, quam quia carnis se concupiscentiis manciparunt. Sed et nomen ipsius Balaam, qui uanus populus, siue precipitans eos, interpretatur, talibus conuenit. Qui enim agnitam uiam ueritatis sponte deserunt, quid nisi uanus populus sunt? Quid etiam in precipitium suos mergunt auditores, quibus non salutaria, que corrigant, sed que illos delectent erronea predicant? De quibus apte subditur: "Hii sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur."

C. 2 q. 7 d.p.c. 31

Quia ergo non omnes episcopi sunt episcopi, presbiteri a Daniele puero indicantur, sal infatuatum a porcis conculcatur, et qui dicit: Pax uobiscum, plerumque non columba, sed coruus reputatur: patet, quod non semper pro offitio uel auctoritate personae ab accusatione est cessandum, imo contra prauos est agendum, cum omnis persona criminaliter peccans alteretur, et (ut ita dicam) capite minor legibus censeatur. Qui enim facit peccatum seruus est peccati tam in pena quam in culpa. Unde Augustinus:

C. 2 q. 7 c. 32 · Qui susceptum offitium non administrat, non est episcopus, sed canis inpudicus

Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec filiorum crimen correxit, canis inpudicus dicendus est magis, quam episcopus.

C. 2 q. 7 d.p.c. 32

Quibus ergo Ieronimus, Augustinus, Gregorius auferunt nomen columbae, episcopi, senioris, nonne et priuilegium est auferendum dignitatis, ut possint a subditis reprehendi? Unde scriptura dissimulans priuilegium prauae senectutis ait: "Maledictus," non senior, sed "puer centum annorum." Aparet ergo, quod illi ex accusatione prelatorum infames fiunt, qui eorum uitam reprehendere et lacerare conantur, qui locum sui regiminis non nomine tantum, sed uita et moribus tenent. Alii autem potius laudabiles fiunt ex accusatione prelatorum suorum, quam infames. Item, quod dicitur: "Maiorum quispiam minorum accusationibus non inpetatur," minores non intelligendi sunt dignitate, sed uita. Unde Ieronimus ait de Paulo super epistolam ad Galatas:

C. 2 q. 7 c. 33 · Maiores et minores non dignitate, sed uita intelligi oportet

Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet, nisi se non inparem sciret.

C. 2 q. 7 d.p.c. 33

Hoc non de offitio ecclesiasticae dignitatis, sed de puritate uitae et sanctitate conuersationis intelligitur. Solus enim Petrus inter apostolos primatum gerebat. Hinc Augustinus ait ad Ieronimum: [epist. XIX. prope finem]

C. 2 q. 7 c. 34 · Non episcopi nomen, sed uita maiorem facit

Quamquam secundum uocabula, que usus obtinuit, episcopatus sit presbiterio maior, Augustinus tamen Ieronimo minor est.

C. 2 q. 7 c. 35 · Episcopi licet sint pares meritis, gradu tamen dignitatis differunt · Idem libro II. de unico baptismo. [contra Donatistas, cap. I.]

Puto, quod sine ulla sui contumelia Ciprianus episcopus Petro apostolo conparatur, quantum attinet ad martirii coronam. Ceterum magis uereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum principatum apostolatus cuilibet episcopatui preferendum? Sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una est tamen martirum gloria. Item: Cum Petrus a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis uinculo custodito ad martirium promouetur, quanto facilius et fortius quod per uniuersae ecclesiae statuta firmatum est uel unius episcopi auctoritati, uel unius prouinciae concilio preferendum est?

C. 2 q. 7 c. 36 · Non in honore, sed in ueritate filius equatur uel preponitur patri · Idem. [tractatu XXX. in Ioannem, in fine.]

Queritur pater de malo filio, queritur filius de duro patre. Seruamus honorificentiam, patri que debetur a filio. Non equamus filium patri in honore, sed preponimus filium patri in ueritate, et sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat equitas meritum.

C. 2 q. 7 c. 37 · Equales fuerunt meritis, licet gradu differentes, Petrus et Paulus · Item Ambrosius. [sermone LXVI. de natali Petri et Pauli.]

Beati Petrus et Paulus eminent inter uniuersos apostolos, et peculiari quadam prerogatiua precellunt; uerum inter ipsos quis cui preponatur incertum est. Puto enim illos equales esse meritis, qui equales sunt passione, et simili eos fidei deuotione uixisse, quos simul uidemus ad martirii gloriam peruenisse. § 1. Non enim sine causa factum putamus, quod una die, uno loco, sub uno persecutore passi sunt. Una die, ut ad Christum pariter peruenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset; sub uno persecutore, ut equalis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro uirtute. Et in quo loco martirium tandem pertulerunt? In urbe Roma, que principatum et caput obtinet nationum, scilicet ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentilium principes habitabant, illic ecclesiarum principes morerentur.

C. 2 q. 7 d.p.c. 37

Item penitentes, bigami, sacerdotes accusare non possunt. Unde generaliter colligitur, quod quicumque sacerdotes non sunt uel esse non possunt, in sacerdotes accusationem uel testificationem proferre non possunt. Unde Fabianus ait: [epist. II. ad Episcopos orientales]

C. 2 q. 7 c. 38 · Qui sacerdotes esse non possunt, sacerdotes accusare non ualent

Ipsi apostoli, et eorum successores statuerunt, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui sui ordinis non sunt nec esse possunt. ualent, qui ad sacerdotium eligi prohibentur.

C. 2 q. 7 c. 39 · Sacerdotes accusare uel in eos testificari non · Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III. c. 3.]

Testes absque ulla infamia aut suspicione, uel manifesta macula, et uerae fidei plenitudine instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere diuina iubet auctoritas. Quoniam sacerdotes (ut antiquorum tradit auctoritas) criminari non possunt, neque in eos testificari, qui ad eundem non debent, nec possunt prouehi honorem.

C. 2 q. 7 d.p.c. 39

Sic et illud Siluestri intelligitur: "Laicus non accuset clericum, etc." id est, qui in inferiori gradu constituti ad superiorem ascendere non possunt, in superioribus agentes accusare non debent. § 1. Ecce, ostensum est, quid respondeatur auctoritatibus et argumentis, quibus subditi ab accusatione praelatorum uidebantur repellendi. Nunc demonstrandum est, quibus rationibus probentur recipiendi, et quid contra respondeatur a prelatis. Christus, qui erat pastor pastorum, ouibus suis, de quibus ait: "Non sum missus, nisi ad oues, que perierunt, domus Israel, etc." inter obprobria et uerbera, que patiebatur ab eis, ait: "Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo." Item: "Quis ex uobis arguet me de peccato?" At quicumque ad testificandum in aliquem uel ad arguendum admittuntur, ad eundem accusandum admitti possunt. Cum ergo oues, ut aduersus pastorem suum testimonium ferant, et ut ipsum (si possunt) reprehendant, admittantur, patet, quod subditi possunt accusare prelatos suos. § 2. His ita respondetur: Christus, quamuis esset pastor suarum ouium, quas uerbo et exemplo pascebat, tamen quantum ad offitiorum distributionem (ex qua hodie in ecclesia alii presunt aliis, unde quidam prelati quidam subditi uocantur) in populo illo pastorale offitium non gerebat. Mistica enim et uisibili unctione nec in regem, nec in sacerdotem unctus erat, que solae in illo populo personae prelaturae nomen sibi uendicabant. Non ergo ex hac auctoritate subditi probantur admittendi in accusatione prelatorum, sed tantum ostenditur, quod auditore eos reprehendere possunt, et in eos testificari, qui cum offitia ecclesiastica non habeant, uerbo tamen et exemplo quoscumque ualent lucrari Deo satagunt. § 3. Respondetur et aliter. Aliud est, quod de rigore cogimus seruare disciplinae, aliud, quod admittitur ex perfectionis consideratione. Christus Iudeos ad se arguendum admisit perfectione humilitatis, non seueritate iuris. Si enim legis rigore essent admissi, hac auctoritate criminosi et infames in accusatione religiosorum essent recipiendi, cum essent sceleratissimi, qui, de Christi nece tractantes, innocentem condempnare uolebant. Hoc ergo exemplo prelati non coguntur recipere subditos in accusatione sui, sed permittuntur. § 4. Item Paulus Petrum reprehendit, qui princeps apostolorum erat. Unde datur intelligi, quod subditi possunt reprehendere prelatos suos, si reprehensibiles fuerint. Sed hoc facile refellitur, si, unde sit reprehensus, aduertitur. Petrus cogebat gentes iudaizare et a ueritate euangelii recedere, cum Iudeis gregem faciens, et a cibis gentilium latenter se subtrahens. Par autem est in se a fide exorbitare, et alios exemplo uel uerbo a fide deicere. Hoc ergo exemplo non probantur prelati accusandi a subditis, nisi a fide forte exorbitauerint, uel alios exorbitare coegerint. § 5. Item cum Petrus intrasset ad Cornelium, conquesti sunt fratres, qui erant in Iudea, et reprehenderunt eum, quia ad gentilem diuertisset. Ecce, quod prelati iure possunt reprehendi a subditis. Sed huic oppositioni B. Gregorius respondit, dicens: [Theoctistae Patriciae, lib. IX. epist. 39.]

C. 2 q. 7 c. 40 · Petrus a fidelibus interrogatus, cur ad gentes intrasset non ex potestate respondit, sed humiliter rationem reddidit

Petrus potestatem regni acceperat, et tamen idem apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus factae, cur ad gentes intrasset, non ex potestate offitii, (qua posset dicere, oues pastorem suum non accusent nec reprehendant,) sed auctoritate diuinae uirtutis, qua gentiles acceperant Spiritum sanctum, respondit.

C. 2 q. 7 d.p.c. 40

Cum ergo Petrus potuit ex offitio repellere querelas, sed noluit, non hoc exemplo coguntur prelati suscipere reprehensionem subditorum. Ex hac etiam humilitatis dispensatione intelligitur illud Leonis IV. Lodowico Augusto: si quid erga subditos iniuste commisit.

C. 2 q. 7 c. 41 · Inperiali iudicio Apostolicus emendare promittit,

Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis iustae legis tramitem non conseruauimus, uestro ac missorum uestrorum cuncta uolumus emendare iudicio, quoniam si nos, qui aliena debemus corrigere peccata, peiora committimus, certe non ueritatis discipuli, sed (quod dolentes dicimus) erimus pre ceteris erroris magistri. Inde magnitudinis uestrae magnopere clementiam inploramus, ut tales ad hec, que diximus, perquirenda missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta (quemadmodum si uestra presens fuisset inperialis gloria) diligenter exquirant, et non tantum hec sola, que superius diximus, querimus ut examussim exagitent, sed siue minora, siue etiam maiora illis sint de nobis indicata negotia, ita eorum cuncta legitimo terminentur examine, quatinus in posterum nichil sit, quod ex eis indiscussum uel indiffinitum remaneat.

C. 2 q. 7 d.p.c. 41

Item, cum Balaam ariolus iret ad maledicendum populum, angelus Domini asinae, cui insidebat, in uia se obposuit, euaginatoque gladio eam ab itinere conpescuit, quam dum ille uerberibus affligeret, in uocem prorupit, et prophetae uesaniam redarguit. Si ergo animal mutum angelica uirtute prophetae insipientiam reprehendit, multo magis subditi possunt accusare prelatos suos. § 1. His ita respondetur. Verum est, quod per asinam subditi significantur, et per Balaam prelati; non tamen hoc exemplo probantur prelati accusandi a subditis, sed subditis tantum forma datur humiliter renitendi prelatis, si forte eos ad malum cogere uoluerint; Balaam namque asinam urgens, ut ad maledicendum populo Dei eum ueheret, significat eos, qui uerberibus et cruciatibus a subditis exigunt, ut eis in malo fautores et coadiutores existant. Sed quia angelus, quilibet uidelicet predicator, euaginato gladio, aperte scilicet predicato timore et horrore futurae uindictae, a consensu alienae maliciae illos reuocat, licet eis in uocem conquestionis prorumpere et prelatis suis dicere: Cur nos uerberibus affligitis? cur nobis iniuste irascimini? numquid uobis aliquando inobedientes fuimus, nisi nunc, cum ad malum cogimur? Videte illum, qui prohibet ab incepto. Non ergo hinc prelati probantur accusandi a subditis. § 2. Item cum Dauid adulterium et homicidium commisisset, missus est a Deo Nathan propheta, ut eum redargueret. Ecce, quod prelati sunt arguendi et reprehendendi a subditis. § 3. Sed notandum est, quod duae sunt personae, quibus mundus iste regitur, regalis uidelicet et sacerdotalis. Sicut reges presunt in causis seculi, ita sacerdotes in causis Dei. Regum est corporalem inrogare penam, sacerdotum spiritualem inferre uindictam. Dauid ergo, etsi ex regali unctione sacerdotibus et prophetis preerat in causis seculi, tamen suberat eis in causis Dei. Unde reges a prophetis et sacerdotibus ungebantur et eorum oblatione peccata regum expiabantur. § 4. Sicut ergo Achaz a Domino lepra percussus est, qui sacerdotum offitia usurpare uoluit, sic sacerdotibus et prophetis regum offitia usurpare non licuit. Nathan ergo propheta, cum regem redarguit, suum executus est offitium, in quo erat rege superior, non usurpauit regis offitium, in quo erat rege inferior; monuit eum, ut per penitentiam peccata sua expiaret, non tulit in eum sententiam, qua tamquam adulter et homicida morti addiceretur. § 5. Sic et B. Ambrosius inperatorem excommunicauit, et ab ecclesiae ingressu prohibuit. § 6. Sicut enim non sine causa iudex gladium portat, ita non sine causa claues ecclesiae sacerdotes accipiunt. Ille portat gladium ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum, isti claues habent ad exclusionem excommunicandorum et reconciliationem penitentium Hoc ergo exemplo subditi probantur reprehendendi a prelatis, non prelati a subditis. § 7. Item Daniel nulla legitima potestate functus iudices a populo constitutos de falso testimonio conuicit, et conuictos dampnauit. Constat ergo, quod nullam potestatem habentes possunt redarguere dignitatibus sublimatos. § 8. His ita respondetur. Miracula (et maxime ueteris testamenti) sunt admiranda, non in exemplum nostrae actionis trahenda. Multa enim tunc concedebantur, que nunc penitus prohibentur. Tunc enim Samuel Agag pinguissimum regem Amalech in frustra conscidit; nunc nulli ecclesiasticorum iudicium sanguinis agitare licet. Tunc Finees Iudeum coeuntem cum Madianita interfecit, et reputatum est ei in iustitiam; hodie sacerdotibus in perniciem sui uerteretur offitii. Exemplo ergo Danielis non solum accusandi uel redarguendi, sed etiam iudicandi potestatem subditi sibi in prelatos uendicarent, si illud in argumentum nostrae actionis liceret assumi, quod nulla umquam auctoritate permittitur. Magis ergo ex hoc facto datur intelligi, quod in nouissimis temporibus suscitaret Deus spiritum pueri iunioris, illius uidelicet, de quo per prophetam dicitur: "puer natus est nobis," et iterum: "Ecce puer meus," qui iudices iniquitatis, scribas scilicet et Phariseos, falsis criminibus Susannam, id est ecclesiam, accusantes et ream adulterii pronunciantes, eo quod Christum sequeretur, conuinceret et condempnaret. § 9. Item Ieronimus refert in libro uirorum illustrium, quod Damasus Papa a subditis de adulterio accusatus cum quadraginta duobus episcopis se purgauit. § 10. Item Simacus Papa, in Romana sinodo dignitate sua expoliatus, prius statui pristino reddi decernitur, ut tunc ueniret ad causam, et si ita recte uideretur, accusantium propositionibus responderet. Digna res uisa est maximo numero sacerdotum, atque mereretur effectum, et cum postmodum ordinaretur, quomodo esset accusandus, prefatus Papa, ut causam diceret, occurrebat; sed ab emulis est inpeditus. Item Gregorius Papa ait de se ipso:

C. 2 q. 7 c. 42 · Redarguendi se licentiam B. Gregorius aliis prestat

Si quis super his nos redarguere uoluerit, uel extra auctoritatem nos facere contenderit, ueniat ad sedem apostolicam, ut ibi ante confessionem B. Petri mecum iuste decertet, quatinus ibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam.

C. 2 q. 7 d.p.c. 42

Ex his omnibus colligitur, quod subditi possunt reprehendere et accusare prelatos suos. Sed sicut de Christo dictum est, quando Iudeis dixit: "Si male locutus sum, etc." ita de istis intelligendum est, quod suo exemplo prelatis dederunt facultatem recipiendi subditos in accusatione sui, sed non coegerunt.

C. 2 q. 7 c. 43 · Item

Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus accusatur a subditis de lapsu carnis, conuincitur, deponitur, alter loco eius substituitur.

C. 2 q. 7 c. 44 · Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus subditorum accusatione conuictus deponitur · Hoc an ex dispensatione accusati, an ex rigore iuris sit factum, ex registro Gregorii ad Iohannem Episcopum [primae Iustinianeae] capitulo CCXVII., potest perpendi, ubi ait:

Lator Nemesion ad nos ueniens indicauit, quod Paulus Deaclinae ciuitatis episcopus, inter alia mala in corporali crimine lapsus, a suis clericis accusatus atque conuictus, episcopali sententia depositus est; postea, cum auxilio secularium ueniens, episcopatum more predonis ingressus est, ablatisque rebus ecclesiae dilectissimum Nemesion latorem presentium sibi substitutum ab eo proiecit, et ad summam iniuriam ac necem pene perduxit. Fraternitas itaque uestra hec omnia curet addiscere, et quecumque ecclesiae abstulit omni mora uel excusatione cessante reddere conpellat. Si uero nichil ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse, (quamuis graue et iniquum fuerit, ut non a uobis, uel a metropolitano eius hoc petierit, sed temerario ausu agere presumpserit,) uerum tamen si quid proprium tulit, sub fraternitatis uestrae debet examine constare si uerum est. Sed et illud diligenter querendum est, si quid male de rebus dilapidauit ecclesiae, ut ex eo, quod nunc abstulit, illud reformare ac satisfacere modis omnibus conpellatur.

C. 2 q. 7 d.p.c. 44

Hoc dicto non in accusatores uel depositores ulciscitur, sed in depositum ulterius prosequitur, ut si ultra ad episcopatum aspirare temptauerit, modis omnibus repellatur, et ad agendam penitentiam perennem in monasterio detrudatur. Quem ergo Gregorius ad episcopatum aspirantem modis omnibus repellit, quem graui penitentiae subicit, patet, non sua dispensatione, sed canonum censura a subditis accusatum et conuictum. Et ut iam non exemplis, sed legibus agamus, uidendum est, quid Gregorius scribat Innocentio et reliquis Episcopis Sardiniae, [lib. VII. Indict. 2. epist. 8.] ita dicens:

C. 2 q. 7 c. 45 · Quod subditi prelatos suos accusare possunt

Metropolitanum uestrum in aliquo postponere non presumatis, excepto si (ut non optamus) contra eundem uos habere aliquid causae contingat, ut ob hoc sedis apostolicae iudicium petere debeatis.

C. 2 q. 7 c. 46 · Vitam prelatorum subditi nulla simulatione negligant · Item uniuersis Episcopis Concilii Vizachii. [lib. X. epist. 37.]

Sicut (inquit) laudabile discretumque est reuerentiam et honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua in eis indigent correctione, nulla dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus morbus inuadat, si languor non fuerit curatus in capite. Quedam enim de primate uestro Clementio ad nos perlata sunt, que quoniam ita grauia sunt, ut transire indiscussa nullo modo debeant, fraternitatem uestram hortamur, ut cum omni sollicitudine ac uiuacitate ueritatis indagare multis modis debeatis illata, et si sunt ut audita sunt, ultione canonica resecentur. § 1. Ammonemus autem, ut non cuiuscumque personae gratia, non fauor, non quodlibet blandimentum quemquam uestrum ab his que nunciata sunt nobis molliat, uel a ueritate excutiat, sed sacerdotaliter ad inuestigandam ueritatem uos propter Deum accingite. Nam si quis in hoc piger aut negligens esse presumpserit, dictis criminibus apud Deum se nouerit esse participem, cuius zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi facinoris causas non mouetur.

C. 2 q. 7 d.p.c. 46

Hec si quis specialia, et ex his generalem regulam colligi non oportere contendit, audiat, quid Gelasius c. XXVII. dicat, omnibus clericis cuiuscumque ordinis ita scribens:

C. 2 q. 7 c. 47 · Clerici excessus sui episcopi auribus deferant Romani Pontificis

Quapropter nec clericorum quisquam apostolicae offensae se confidat futurum inmunem, si in his, que salubriter sequenda deprompsit auctoritas apostolica, siue episcopum, siue presbiterum, seu diaconum uiderit excedentem, et non protinus ad aures Romani Pontificis deferre curauerit, probationibus dumtaxat conpetenter exhibitis, ut transgressoris ultio fiat ceteris interdictio delinquendi. Sin uero, modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris sui elisor, si cui clericorum uel auditui totius ecclesiae hec putauerit subprimenda.

C. 2 q. 7 c. 48 · De eodem · Item.

Si quid in ecclesia dampni, aut in his, que sunt preceptionis nostrae prohibita, pontificem uestrum uideritis admittere, mox nostris auribus relatione signate, ut quid fieri debeat censeamus.

C. 2 q. 7 c. 49 · Clerici aut laici sine examinatione ad episcoporum accusationem non admittantur · Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 21.]

Clericos aut laicos passim accusantes et sine probatione episcopos aut clericos ad accusationem non recipiendos decernimus, nisi prius discutiatur eorum estimationis opinio.

C. 2 q. 7 c. 50 · Quelibet persona episcopos aut alios accusans, monstranda documentis inferat · Item ex Sinodo Romana.

Si quis episcopus, aut diaconus, uel quilibet clericus apud episcopos (quia alibi non oportet) a qualibet persona accusati fuerint, quicumque fuerit ille uir, siue sublimis honoris, siue alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, nouerit dicenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre.

C. 2 q. 7 c. 51 · Sacerdotes non accusent qui ad eundem ordinem prouehi non possunt · Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo. [epist. III. cap. 3.]

Sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eundem non debent nec possunt prouehi honorem.

C. 2 q. 7 c. 52 · Nisi inreprehensibiles in maiorum accusatione non recipiantur · Item Yginus Papa. [epist. I.]

Criminationes maiorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et inreprehensibiles aparuerint, et actis publicis docuerint omni suspicione carere et inimicitia, et inreprehensibilem fidem habere ac conuersationem ducere.

C. 2 q. 7 d.p.c. 52

Colligitur itaque ex his omnibus, quod subditi in accusatione prelatorum sunt admittendi. Nunc uidendum est, an monachi in accusatione episcoporum sint audiendi? Adrianus Papa [in capitulis c. 3I.] uidetur eos ab accusatione remouere, ita dicens:

C. 2 q. 7 c. 53 · Monachi sacerdotes accusare uel in eos testificari non possunt

Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos uocem obstruere, quos non humanis uocibus, sed diuinis mortuos esse scimus, quia funestam uocem potius interdici quam audiri oportet.

C. 2 q. 7 d.p.c. 53

Item in Concilio Calcedonensi [c. 4.] precipitur, ut ecclesiasticas actiones monachi attrectare non presumant.

C. 2 q. 7 c. 54 · Monachi in accusatione non sunt audiendi · Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae.]

Nullus monachus talia usquam arripiat, nec secularia aut ecclesiastica negotia perturbare presumat, quia mortua est in talibus uox eorum.

C. 2 q. 7 d.p.c. 54

Sed aliud est, quod ex presumptione assumitur temeritatis: aliud, quod ex necessitate geritur karitatis. Monachi enim ex presumptione episcopos accusare non possunt: ex karitate possunt. Unde et in canonibus precipitur, ut cubicularii episcopi sint uel religiosi clerici, uel electi monachi, ut de eius uita testimonium dicere possint. § 1. Item illud Eleuterii Papae [in epist. ad Galliae prouincias] omnibus generaliter dicitur:

C. 2 q. 7 c. 55 · Consentire conuincitur, qui cum possit, peruersis negligit obuiare

Negligere, peruersos cum possis perturbare, nichil est aliud quam fouere. Nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obuiare.

C. 2 q. 7 c. 56 · Ecclesiae parum prodesse conuincitur eius uita, qui destruentibus non resistit · Item Ieronimus tam de se, quam de aliis monachis in primo prologo bibliotecae scribit, dicens:

Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum ex uitae merito edificat ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat.

C. 2 q. 7 c. 57 · Subditi uicia prelatorum reprehendere studeant · Item Gregorius.

Ammonendi sunt subditi, ne plus quam expedit sint subiecti, ne, cum student plus quam necesse est hominibus subici, conpellantur eorum uicia uenerari.

C. 2 q. 7 c. 58 · Clerici siue electi monachi sint cubicularii episcopi · Idem generali Sinodo presidens dixit: [c. 2.]

Cum pastoris uita in exemplo debeat esse discipulis, plerumque clerici qualis in secreto sit uita sui pontificis nesciunt, quam tamen, seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constituimus, ut quidam ex clericis, uel etiam ex monachis electi, in ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco regiminis est, tales habeat testes, qui ueram eius in secreto conuersationem uideant, et ex sedula uisione exemplum profectus sumant.

C. 2 q. 7 c. 59 · Prauos in sua societate episcopus habere non debet · Item Virgilio Episcopo Arelatensi: [lib. IX. ep. 49]

Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Serenum Masiliensem prauos homines omnino in societate sua habere, ita denique, ut presbiterum quemdam, qui post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus uolutari familiarem habeat. Quod a uobis subtiliter est requirendum, et si ita constiterit, curae uobis sit nostra eum sic uice corrigere, ut qui talem recipit non familiaritate fouere, sed discat potius ultione conprimere, et qui receptus est discat lacrimis peccata diluere, non iniquitatem inmundiciis cumulare.

C. 2 q. 7 c. 60 · Viros boni testimonii episcopi semper secum habeant · Item Pascalis Papa.

Episcopi lectioni et orationi uacent, et semper secum presbiteros et diaconos, aut alios boni testimonii clericos habeant, ut secundum apostolum et sanctorum Patrum instituta possint inreprehensibiles inueniri.

C. 2 q. 7 d.p.c. 60

Item Iohannes Baptista, cum heremiticam uitam, duceret, scribas et Phariseos, sacerdotes et Leuitas Iudeorum ad se uenientes aspera increpatione redarguit. § 1. Item ex canonibus diffinitur: "Illi sacerdotes accusare possunt, qui ad eundem gradum conscendere ualent." Cum ergo monachi ad sacerdotii gradum laudabiliter pertingere ualeant, patet, quod et ipsi sacerdotes libere accusare possunt.