IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 19 q. 3Causa XIX, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 19 q. 3 d.a.c. 1

Canonicos autem regulares ad monasterium transire multis auctoritatibus prohibetur. Unde in Concilio Educensi, congregato sub VII. Gregorio legitur:

C. 19 q. 3 c. 1 · Regulares canonici monachi fieri non debent

Nullus abbas uel monachus canonicos regulares a proposito professionis canonicae reuocare, atque ad monasticum habitum trahendo suscipere audeat, ut monachi fiant, quamdiu ordinis sui ecclesiam inuenire quiuerint, in qua canonice uiuendo Deo seruire, et animam suam saluare possint. Quod si temerario ausu id agere temptauerint, anathematis uinculo obligentur.

C. 19 q. 3 c. 2 · De eodem · Item Urbanus Papa II.

Mandamus et uniuersaliter interdicimus, ne quis canonicus regulariter professus, nisi (quod absit) publice lapsus fuerit, monachus efficiatur. Quod si decreto nostro contraire presumens agere temptauerit, ad ordinem canonicum precipimus ut redeat, et deinceps memorialem cucullam deferat, et ultimus in choro maneat.

C. 19 q. 3 d.p.c. 2

Subaudiendum uero est, nisi cum patris sui licentia religionis propositum induerit. Unde Urbanus II. scribit Abbati sancti Rufi:

C. 19 q. 3 c. 3 · Patris sui concessione regulares canonici monachi possunt fieri

Statuimus, ne professionis canonicae quispiam postquam Dei uice supra caput sibi hominem inposuerit, alicuius leuitatis instinctu uel districtioris religionis obtentu ex eodem claustro audeat sine patris et totius congregationis permissione recedere. Discedentem uero nullus abbatum uel episcoporum, et nullus monachorum sine communi litterarum cautione suscipiat.

C. 19 q. 3 d.p.c. 3

Queritur, si monasteria, que semel dedicata sunt, possint transire in clericorum uel secularium habitacula? Quod in Calcedonensi Concilio omnibus modis prohibetur c. 24.:

C. 19 q. 3 c. 4 · Que semel sunt dedicata, monasteria semper perseuerent

Que semel sunt dedicata monasteria consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria, et res, que ad ea pertinent, monasteriis reseruari oportet, nec posse ea ultra fieri secularia habitacula. Qui uero permiserint hec fieri, subiaceant his condempnationibus, que per canones constitutae sunt.

C. 19 q. 3 c. 5 · Qui loca sacra communia diuersoria fecerit, clericus deponatur, laicus excommunicetur · Item in Sinodo VII., c. 13.

Quoniam a quibusdam uiris quedam uenerabiles domus subripiuntur, tam uidelicet episcopia quam monasteria, et facta sunt communia diuersoria, si quidem uoluerint hii, qui hec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatem restaurentur, bene et optime; alioquin, si de sacro catalogo fuerint, hos deponi precipimus, si uero monachi uel laici, excommunicari, quos nimirum constat condempnatos esse et Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et deputantur ubi uermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, quia Deo aduersantur, qui dicit: "Nolite facere domum patris mei domum negotiacionis."

C. 19 q. 3 d.p.c. 5

Queritur de his, qui ad conuersionem ueniunt, quo tempore debeant tonsurari? De his ita scribit Gregorius Papa Fortunato Episcopo Neapolitano: [lib. VIII. epist. 23.]

C. 19 q. 3 c. 6 · Antequam biennium in conuersione conpleuerit, aliquis tonsurari non debet

Monasteriis omnibus fraternitas uestra districtius interdicat, ut eos, quos ad conuersionem susceperint, prius, quam biennium in conuersatione conpleuerint, nullo modo audeant tonsorare. Sed hoc spacio uita moresque eorum sollicite conprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus, quod uoluit, aut ratum non habeat quod elegit. Nam dum graue sit, inexpertos hominum obsequiis sociari, quis possit dicere, quanto sit grauius ad Dei seruitium inprobos applicare? Miles uero, si conuerti uoluerit, prius, quam nobis renuncietur, nullus eum sine nostro consensu qualibet presumat ratione suscipere.

C. 19 q. 3 d.p.c. 6

Queritur, si ingressis monasterium ultra relinquatur licentia testandi? Hoc Gregorius prohibet, ita scribens Ianuario Caralitano Episcopo: [lib. VII. Indict. 2. epist. 7.]

C. 19 q. 3 c. 7 · Post monasterii ingressum nulli relinquitur licentia testandi

Quia ingredientibus monasterium conuertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed ut res eorum eiusdem monasterii sint, aperta legis diffinitione decretum est.

C. 19 q. 3 c. 8 · Post ingressum monasterii eidem monasterio omnia sunt conferenda · Item Gregorius Cipriano Diacono. [lib. III. epist. 6.]

Perlatum est ad nos Petronillam nomine, de prouincia Lucania progenitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conuersam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet iure sibi potuissent conpetere, tamen eidem monasterio, in quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse.

C. 19 q. 3 d.p.c. 8

Econtra Paulus primus heremita in testamento colobium suum Athanasio Alexandrino episcopo reliquit, tunicam uero B. Antonio. Sed aliud est de his, qui monasterium ingressi se et sua tradiderunt: aliud de his, qui solitariam uitam ducentes se nulli ecclesiae tradiderunt. Illi semel tradita nulli tradere possunt: isti nulli oblata libere testari ualent.

C. 19 q. 3 c. 9 · Item constitutio noua

"Si qua mulier aut uir monasticam elegerit uitam, et intrauerit monasterium, liberis non extantibus, monasterio, quod ingrediuntur, res eius conpetere iubemus. § 1. Sed si persona liberos habens ante, quam de rebus suis inter eos disponat, monasterium intret, liceat ei postea inter eos diuidere, legitima nulli diminuta, et quod eis non dederit monasterio conpetet. § 2. Sed si omnem substantiam inter filios diuidere uoluerit, sua persona filiis connumerata partem sibi retineat, que monasterio conpetere debeat. § 3. Sed si post ingressum moriatur, ante, quam inter eos diuidat, filii legitimam percipiant, reliqua substantia monasterio conpetente." Constitutione 5. in collatione 1. § 4. "Nunc autem, cum monachus factus esset, hoc ipso res suas omnes obtulisse uideatur, si prius testatus non sit, exinde, iudicio eius cessante, lege disponitur, ut si liberos habet, in quos aut nichil, aut minus legitima portione quoquo donandi titulo contulerit, eatenus substantiae monasterio destinatae detrahantur, ne quid contingat circa liberos iniquum."

C. 19 q. 3 c. 10 · Item ex Nouella. [CXXIII.]

"Non liceat parentibus liberos, uel liberis parentes ab hereditate sua repellere monachos factos, quamuis, dum laici fuerant, in causam ingratitudinis inciderunt." Item: § 1. "Non liceat parentibus liberos suos ad solitariam uitam transeuntes abstrahere de monasterio."