C. 18 q. 2Causa XVIII, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 18 q. 2 d.a.c. 1
¶Secundam uero questionem terminat auctoritas Tolletani Concilii [IV. c. 50.] dicens:
C. 18 q. 2 c. 1 · Abbates et alia offitia per episcopos debent institui et ordinari
¶Hoc tantum sibi in monasteriis uendicent sacerdotes, quod precipiunt canones, id est monachos ad conuersationem sanctam premonere, abbates aliaque offitia instituere, atque extra regulam acta corrigere. Quod si aliquid in monachos canonibus interdictum presumpserint aut usurpare quicquam de monasterii rebus temptauerint, non deerit ab eis sentencia excommunicationis.
C. 18 q. 2 d.p.c. 1
¶Econtra Gregorius scribit Castorio Ariminensi Episcopo:
C. 18 q. 2 c. 2 · Congregatio monasterii, non episcopus abbatem instituat
¶Abbas in monasterio non per episcopum aut per aliquem extraneorum ordinetur, neque ab episcopo missa ibi celebretur, ut nulli ecclesiae subiciatur.
C. 18 q. 2 c. 3 · Idem Castorio Episcopo. [lib. IV. epist. 43.]
¶Abbatem cuilibet monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque actibus monasticae disciplinae communi consensu congregatio poposcerit, ordinari uolumus. Missas autem publicas per episcopos uel clericos in monasteriis omnino celebrari prohibemus.
C. 18 q. 2 c. 4 · Ille debet abbas institui, quem sua congregatio et possessionis dominus ordinari poposcerit · Item Pelagius Papa Mellito Subdiacono.
¶Abbatem in monasterio illum uolumus ordinari, quem sibi de sua congregatione et monachorum electio, et possessionis dominus, et, quod magis obseruandum est, ordo uitae ac meritum poposcerit ordinari.
C. 18 q. 2 c. 5 · De libertate monachorum · Item Gregorius omnibus Episcopis.
¶Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, etc. Et infra: § 1. Interdicimus igitur in nomine Domini nostri, ex auctoritate B. Petri apostolorum principis, (cuius uice huic Romanae ecclesiae presidemus), ut episcoporum nullus aut secularium ultra presumat de redditibus, uel cartis monasteriorum, uel de cellis uel uillis, que ad ea pertinent, quocumque modo seu qualibet occasione minuere, uel dolos uel inmissiones aliquas facere. Et infra: § 2. Defuncto uero abbate cuiuscumque congregationis non extraneus eligatur, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria uoluntate concors fratrum societas elegerit. Quod si aptam inter se personam inuenire nequiuerint, sollerter sibi de aliis monasteriis eligant ordinandum. Et infra: § 3. Pariter autem est custodiendum, ut inuito abbate ad ordinandum alia monasteria, aut ad ordines sacros uel clericatus offitium tolli exinde monachi non debeant. Et infra: § 4. Nullus monachum sine testimonio et concessione abbatis in ecclesia aliqua teneat, uel ad aliquem honorem promoueat. § 5. Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni futuro in tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque seruari, ut et suae ecclesiae iuuante Domino tantummodo sint contenti iure, et monasteria ecclesiasticis condicionibus, seu angariis, uel quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subiaceant, nullis canonicis iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa animi deuotione perficiant.
C. 18 q. 2 c. 6 · Missas publicas in cenobiis episcopi non celebrent, nec aliquod eis grauamen inferant · Idem Castorio Episcopo Ariminensi.
¶Luminoso abbate referente plurimis in monasteriis multa a presulibus preiudicia atque grauamina monachos pertulisse cognouimus. Oportet ergo, ut tuae fraternitatis prouisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatinus conuersantes in illis in Dei seruitio, gratia illis suffragante, mente libera perseuerent. Missas quoque publicas in cenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in Dei seruorum recessibus, et eorum receptaculis ulla popularis prebeatur occasio conuentus, quia non expedit animabus eorum. Nec audeat ibi episcopus cathedram collocare, uel quamlibet potestatem exercere inperandi, nec aliquam ordinationem, quamuis leuissimam, faciendi, nisi ab abbate fuerit rogatus, quatinus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, ut remotis uexationibus a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa deuotione animi perficiant.
C. 18 q. 2 c. 7 · Baptisterium in monasterio non permittatur fieri · Item Gelasius Papa.
¶Pridem precepimus, ut de monasterio S. Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum molestias debuisset auferri, atque in eodem loco, quo sunt fontes, altare fundari, cuius rei perfectio hactenus est protracta. Admonemus igitur fraternitatem tuam, nullam iam moram post susceptas litteras nostras insererer, sed repleto loco ipsorum fontium altare illic sine aliqua dilatione fundetur, quatinus et predictis monachis opus Dei secure liceat celebrare, et de negligentia tua non contra fraternitatem tuam animus noster excitetur.
C. 18 q. 2 c. 8 · Cum permissione episcopi abbas locum suum potest deserere · Item ex Concilio Magontino.
¶Abbas pro humiliatione et cum permissione episcopi locum suum potest relinquere; tamen eligant sibi fratres abbatem de ipsis si habent, sin autem, de extraneis.
C. 18 q. 2 d.p.c. 8
¶Ecce in Tolletano concilio dicitur, quod sacerdotes abbates et alia offitia instituere debeant. B. Gregorius et Pelagius prohibent, dicentes, abbatem a fratribus suae congregationis eligendum et ordinandum. Quomodo ergo hec tanta diuersitas ad concordiam reuocabitur? Sed sciendum est, quosdam monachos esse indomitae ceruicis et effrenatae superbiae, quos dum abbates ad religionem cogere uoluerint, in eorum deiectione conspirant, et alium moribus suis conuenientem sibi preficere contendunt, quales erant illi, qui in necem B. Benedicti conspirasse leguntur. Pro huiuscemodi constitutum est, ut abbates et alia offitia per sacerdotes instituantur. Unde Pelagius Papa scribit Opilioni Defensori dicens:
C. 18 q. 2 c. 9 · Non licet monachis abbates pro suo arbitrio expellere, aut alios ordinare
¶Nullam potestatem de cetero, nullam licentiam monachis relinquimus pro arbitrio suo aut abbates expellere, aut sibimet alios ordinare, (quia nulla auctoritas remanebit abbati, si monachorum potestati ceperit subiacere,) ut de cetero fideliter et studiose uniuersa, que uel ad diuini cultus reuerentiam, uel ad utilitates eiusdem monasterii pertinent, abbatis sollicitudo, ad quem potestas tota pertinere conuenit, debeat adinplere.
C. 18 q. 2 d.p.c. 9
¶Hinc etiam constitutum est, ut clerici singulorum monasteriorum sint in potestate episcoporum, nec alicui liceat extra eorum conscientiam monasteria edificare. Unde in Calcedonensi Concilio [c. 4.] legitur:
C. 18 q. 2 c. 10 · Sine conscientia episcopi monasteria nullus edificet
¶Quidam monachorum habitu utentes indifferenter per ciuitates, necnon et monasteria et se ipsos presumptione propria conmendant. Placuit igitur neminem aut edificare aut construere monasteria, aut oratorii domum sine conscientia ipsius ciuitatis episcopi. Item: [c. 8.] § 1. Clerici in ptochiis, monasteriis, aut martiriis constituti sub potestate sint eius, qui in ea ciuitate est episcopus, secundum traditionem sanctorum Patrum, neque per presumptionem recedant a suo episcopo. § 2. Eos uero, qui ausi fuerint rescindere huiusmodi institutionem quocumque modo, uel si noluerint subiacere proprio episcopo, si quidem fuerint clerici, secundum, personarum ordinationem subiaceant condempnationibus canonum, si uero laici uel monachi fuerint communione priuentur. Item: § 3. Clerici, qui pauperum dispositioni, uel monasteriorum uel martiriorum presunt, sub potestate singularum ciuitatum episcoporum secundum traditionem canonum perdurent, neque per suam temeritatem episcopi sui moderationem declinent. Qui autem huiusmodi dispositionem quolibet modo subuertere ausi fuerint, et episcopo suo non obedierint, si quidem clerici fuerint, canonicae dampnationi subiaceant, si autem monachi uel laici sunt, a communione suspendantur.
C. 18 q. 2 c. 11 · Examinetur ab episcopo religiosis feminis preponendus · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 97.]
¶Qui religiosis feminis preponendus est ab episcopo conprobetur.
C. 18 q. 2 d.p.c. 11
¶Monasterium quoque absque episcopi permissione nulli incipere aut fundare licet. Unde in Agatensi Concilio [c. 27.] legitur:
C. 18 q. 2 c. 12 · Sine permissione episcopi nullus monasterium presumat incipere
¶De monachis monasterium nouum (nisi episcopo aut permittente, aut probante) nullus incipere aut fundare presumat.
C. 18 q. 2 c. 13 · De eodem · Item ex eodem. [c. 58.]
¶Cellulas nouas aut congregatiunculas monachorum absque episcopi notitia prohibemus institui.
C. 18 q. 2 c. 14 · Absque episcopi uel abbatis uoluntate nullus monachorum cellulam construere presumat · Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 24.]
¶Nullus monachus, congregatione monasterii derelicta, ambitionis et uanitatis inpulsu cellulam construere sine episcopi permissione uel abbatis sui uoluntate presumat.
C. 18 q. 2 d.p.c. 14
¶Item sunt alii, qui pro executione diuersarum causarum quoslibet admittunt, qui districtionem eorum soluant, et quietem religionis perturbent. De quibus in Concilio Triburiensi legitur:
C. 18 q. 2 c. 15 · Abbas, qui cautus in regimine non fuerit, a proprio episcopo et a uicinis abbatibus a suo arceatur honore
¶Si quis abbas cautus in regimine, humilis, castus, misericors, discretus sobriusque non fuerit, ac diuina precepta uerbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo, in cuius territorio consistit, et a uicinis abbatibus et ceteris Deum timentibus a suo arceatur honore, etiamsi omnis congregatio, uiciis suis consentiens, abbatem eum habere uoluerit.
C. 18 q. 2 c. 16 · In episcoporum potestate abbates consistant · Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 21.]
¶Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur, qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta uocatione conueniant. § 1. Monachi autem abbatibus omni obedientia et deuotione subiaceant. Quod si quis per contumaciam extiterit indeuotus, ac per loca aliqua uagari, aut peculiare aliquid habere presumpserit, omnia, que acquisierit, ab abbatibus auferantur, secundum regulam monasterio profuturam. Ipsi autem, qui fuerant peruagati, ubi inuenti fuerint cum auxilio episcopi tamquam fugaces sub custodia reuocentur. § 1. Et reum se ille abbas futurum esse cognoscat, qui in huiusmodi personis non regulariter animaduerterit, uel qui monachum susceperit alienum.
C. 18 q. 2 c. 17 · Item ex Concilio Arelatensi.
¶Monasteria uel monachorum disciplina ad eum pertineant episcopum, in cuius sunt territorio constituta.
C. 18 q. 2 c. 18 · Episcopalia nullus ministret abbatibus, qui alicui episcoporum nolunt subesse · Item Pascalis Papa. [II.]
¶Abbatibus, qui neque sub episcopo, neque sub metropolitano, neque sub primate, neque sub patriarcha sunt, nullus prorsus episcoporum episcopalia quelibet amministret. Cum enim se nulli episcopo omnino subesse profiteantur, consequens est, ut nullus episcoporum que sua sunt eis tamquam extraneis largiatur.
C. 18 q. 2 d.p.c. 18
¶Pro huiuscemodi ergo statutum est, ut causae et utilitates monasteriorum per episcopos disponantur. Unde Gregorius scribit Vitali Defensori Sardiniae: [lib. VII. epist. 65.]
C. 18 q. 2 c. 19 · Utilitates monasterii a proprio episcopo debent disponi
¶Cognouimus, quod monasteria seruorum Dei uel feminarum pro suo quisque libitu et diuersarum causarum executione perturbet. Quod omnino non grate suscipimus, tuamque ex hoc experientiam conmonemus, ut nequaquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate permittas, sed episcopo loci illius, sub cuius moderamine degunt, curae sit causas utilitatesque disponere. Valde est enim indecens, ut omisso eo alius quilibet se illorum causis admisceat, sed ille eorum uitas conpetenti regularique debet moderamine disponere, qui pro conmissis eorum animabus conpellitur rationem reddere.
C. 18 q. 2 d.p.c. 19
¶Pro huiusmodi etiam prohibet B. Gregorius mulieres passim ad monasterium accedere, et monachorum conmatres fieri, scribens Valentino Abbati: [lib. III. epist. 40.]
C. 18 q. 2 c. 20 · Neque conmatres sibi facere, neque ad feminas accedere monachis licet
¶Peruenit ad nos, quod in monasterio tuo passim mulieres ascendant et (quod est grauius) monachos tuos sibi conmatres facere, et ex hoc incautam cum eis conmunionem habere. Ne ergo hac occasione humani generis inimicus sua eos (quod absit) calliditate decipiat, ideo huius te precepti serie conmonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas ascendere, neque monachos tuos sibi conmatres facere. Nam si hoc denuo ad aures nostras quocumque modo peruenerit, sic te seuerissime noueris ultioni subdendum, ut emendationis tuae qualitate ceteri sine dubio corrigantur.
C. 18 q. 2 d.p.c. 20
¶Non solum autem incauta familiaritas aliarum mulierum eis interdicitur, uerum etiam sancti monialium habitatione prohibentur. Unde in VII. Sinodo [c. 20.] legitur:
C. 18 q. 2 c. 21 · Cum sanctimonialibus monachis habitare non licet
¶Diffinimus minime duplex monasterium fieri, quia scandalum id et offendiculum multis efficitur. Si uero aliqui cum cognatis abrenunciare et monasticam uitam sectari uoluerint, debent uiri quidem uirorum adire cenobium, feminae uero mulierum ingredi monasterium. In hoc enim placatur Deus. § 1. Que autem hactenus sunt dupla, secundum regulam sancti Patris Basilii et secundum preceptionem eius ita formentur. Non habitent in uno monasterio monachi et monachae. Adulterium enim intercipit cohabitationem, si habeat aditum monachus ad monacham, uel monacha ad monachum secreto ad collocutionem. § 2. Non cubet monachus in muliebri monasterio, neque cum monacha singulariter conuiuetur; et quando necessaria uitae a uirorum parte ad regulares deferuntur, extra portam hec suscipiat abbatissa monasterii feminarum cum quadam uetula monacha. § 3. Porro si contigerit, et aliquam propinquam suam uidere uoluerit monachus, in presentia abbatissae huic confabuletur per modica et conpendiosa uerba, et in breui ab ea discedat.
C. 18 q. 2 c. 22 · Monachi et monachae in nullo simul cohabitent loco · Item in Registro Gregorii.
¶In nullo loco monachos et monachas permittimus in unum monasterium habitare, sed nec ea, que duplicia uocantur. Et si quod tale est, religiosus episcopus mulieres quidem in suo loco manere studeat, monachos autem aliud monasterium edificare cogat. Si autem plurima sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis monachae, et in aliis monachi; res autem, quas communes habent, secundum iura eis conpetentia distribuantur.
C. 18 q. 2 c. 23 · A monasterio monachorum longius constituantur monasteria puellarum · Item ex Concilio Agatensi. [c. 28.]
¶Monasteria puellarum longius a monasterio monachorum aut propter insidias diaboli, aut propter oblocutionem hominum collocentur.
C. 18 q. 2 c. 24 · Puellarum monasteria monachorum presidio et ministratione regantur · Item ex Concilio Spalensi. [II., c. 11.]
¶In decima actione consensu communi decreuimus, ut monasteria uirginum in prouincia Bethica monachorum amministratione ac presidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis uirginibus probamus, quando eis patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis edificari possint, ea tamen circa monachos cautela seruata, ut remoti ab earum familiaritate nec usque ad uestibulum habeant accedendi familiare permissum. Sed neque abbatem, uel eum, qui preficitur, extra eam, que preest, loqui uirginibus Christi aliquid, quod ad institutionem earum pertinet, licebit, nec cum ea sola, que preest, frequenter loqui eos oportet; sed sub testimonio duarum uel trium sororum, ita ut rara sit accessio, et breuis omnino locutio.
C. 18 q. 2 d.p.c. 24
¶Prohibentur etiam sanctimoniales propria receptacula habere. Unde Innocentius II.: [in Concilio Romae habito, c. 26. et 27.]
C. 18 q. 2 c. 25 · De eodem
¶Perniciosam et detestabilem quarumdam consuetudinem mulierum (que licet neque secundum regulam B. Benedicti, neque Basilii, aut Augustini uiuant, sanctimoniales tamen uulgo censeri desiderant) aboleri decreuimus. Cum enim, iuxta regulam degentes in cenobiis, tam in ecclesia quam in refectorio atque dormitorio communiter esse debeant, propria sibi edificant receptacula et priuata domicilia, in quibus sub hospitalitatis uelamine passim hospites minus religiosos contra sacros et bonos mores suscipere nullatenus erubescunt. Quia ergo omnis, qui male agit, odit lucem, ac per hoc ipsae absconditae in iustorum tabernaculo opinantur se posse latere oculos iudicis cuncta conspicientis, hoc tam inhonestum detestandumque flagicium ne ulterius fiat omnibus modis prohibemus, et sub pena anathematis interdicimus. § 1. Simili modo prohibemus, ne sanctimoniales simul cum canonicis et monachis in ecclesia in uno choro conueniant ad psallendum.
C. 18 q. 2 d.p.c. 25
¶Item sunt alii, quos episcopo pregrauantes salutem ipsarum animarum negligunt, quibuslibet occasionibus bona monasteriorum distrahere cupiunt. Tales erant quidam clerici Rauennatis ecclesiae, qui simulata religione monasteriis cupiebant prefici, non transeuntes ad monachicum habitum, neque renunciantes ecclesiasticae miliciae. De quibus Gregorius scribit Iohanni Rauennati Episcopo: [lib. IV. epist. 1.]
C. 18 q. 2 c. 26 · Monasteria clericorum uel laicorum habitacula fieri non debent
¶Peruenit ad me, quod in ecclesiis fraternitatis tuae aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula clericorum, aut etiam laicorum facta sunt; dumque hii, qui sunt in ecclesiis, fingunt se religiose uiuere, monasteriis preponi appetunt, et per eorum uitam monasteria destruuntur. Nemo enim potest ecclesiasticis offitiis etc. Et infra: § 1. Proinde fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum est, emendare festinet, quia ego nullo modo patiar, ut loca sacra pro clericorum ambitu destruantur.
C. 18 q. 2 c. 27 · Qui in sacro sunt ordine constituti in monasteriis nullam habeant potestatem · Idem Mariano Episcopo Rauennae. [lib. VI. epist. 4o.]
¶Dudum ad nos multorum relatione peruenerat, monasteria in Rauennatum partibus constituta omnino clericorum uestrorum dominio pregrauari, ita ut occasione regiminis ea quidem (quod dici graue est) uelud in proprietate possideant. Quibus non modicum condolentes predecessori uestro litteras misimus, ut hoc emendare debuisset. Sed quoniam uitae termino citius occupatus est, ne hoc onus monasteriis remaneat, fraternitati uestrae eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, ut conperimus, in huius rei hactenus correctione cessatum est, hec audiens iterum preuidimus ad uos scripta dirigere. Hortamur ergo, ut omni mora omnique excusatione summota ita monasteria ipsa ab huiuscemodi studeatis grauamine releuare, quatinus nullam deinceps in eis clerici, uel, qui in sacro ordine sunt constituti, ob aliud (nisi hortandi tantummodo causa) accedendi habeant licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint inuitati misteria. Sed ne pro cuiuslibet monachi aut abbatis promotione etc. Et infra: § 1. Non illic ulterius habeat potestatem aliquam, ne monasteria huius occasionis uelamine ea, que prohibemus, sustinere onera conpellantur. Hec itaque omnia uigilanti cura emendare iam secundo conmonita sanctitas uestra non differat; ne, si post hec negligentes uos esse (quod non credimus) senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere conpellamur. Nam notum uobis sit, quia tantae necessitati seruorum Dei congregationem subiacere non patiemur.
C. 18 q. 2 c. 28 · Gratia uisitandi et exhortandi monasterium episcopus adire potest · Idem. [eidem, lib. VII. Indict. 1. epist. 18.]
¶Visitandi exhortandique gratia ad monasterium, quotiens placuerit, ab antistite ciuitatis accedatur; sed sic karitatis offitium illic inpleat episcopus, ut grauamen aliquod monasterium non incurrat.
C. 18 q. 2 c. 29 · Frequenter episcopi monasteria uisitent, et que corrigenda sunt corrigant · Item ex Concilio Aurelianensi.
¶Non semel, sed sepius in anno episcopi uisitent monasteria monachorum, et si quid corrigendum fuerit, corrigatur.
C. 18 q. 2 d.p.c. 29
¶Pro talibus, qui animarum curam non habentes, bona tamen monasteriorum in suos usus conuertere cupiebant, statutum est, ut monasteria cum suis rebus penitus sint libera a potestate et dominio episcoporum. Quod autem nullis canonicis iuribus dicuntur monasteria esse subiecta, non ita intelligendum est, quin ipsi episcopo aliquid nomine eulogiae, uel in die dedicationis, uel in natali sanctorum, quorum nomine ipsum monasterium dedicatum est, debeat offerri. Unde Pelagius Papa ait:
C. 18 q. 2 c. 30 · Non debet episcopus aliquid a monasterio exigerepreter conditiones, quas dedicationis tempore constituit
¶Eleutherius frater et coepiscopus noster queritur, quod mater eius in casa, que Castellum dicitur, oratorium construxisset ac dedicauerit, et in eodem loco monachos constituerit, ex quibus unus est presbiter. Hoc autem tempore dedicationis inter episcopum Cardelum (cuius ipsa diocesis est) et matrem suam asserit conuenisse, ut quicquid dedicationis uel natalis martirum die, quorum in eodem monasterio reliquiae sunt, per fidelium oblationes intrauerit, medietatem quidem habeat ipsum monasterium, medietas autem episcopo offeratur. Contra quam conuentionem Marium presbiterum (siue sciente siue nesciente episcopo) monachis ipsis, uel presbitero, qui ex eis est, uim dicitur intulisse, et frequenter molestias generare, ita ut memoratum presbiterum prope ceciderit, et missas eum facere nullo modo permittat, dicens, ut quasi pensionis nomine aliquid statuere debeat. Hec igitur omnia diligenter te examinare iubemus, et, si apud te euidenti ratione constiterit, quia tempore, quo dedicatum est ipsum monasterium, conditiones superius positae conuenerint, seruari eas ex nostra auctoritate precipimus, nec aliquid amplius exinde ab aliquo exigatur. Sin uero nil tale constiterit, mediante te quid ipsi episcopo nomine eulogiae offerri debeat inter ipsos monachos, et presbiterum uolumus diffiniri, saluo tamen eo, ut presbiter Gaudentius, qui etiam monachus est, missas in monasterio suo sicut consueuit facere a nullo ulterius debeat prohiberi.
C. 18 q. 2 c. 31 · Consueta seruitia episcopis monasteria exhibeant · Item Urbanus II.
¶Seruitium, quod monasteria aut eorum ecclesiae a tempore Gregorii VII. usque ad hoc tempus fecerunt, et nos concedimus.
C. 18 q. 2 d.p.c. 31
¶Canonica ergo iura, quibus monasteria subiecta non sunt, sinodales exactiones intelliguntur. Non enim cogendus est abbas (sicut in Turonico concilio statuitur) ad sinodum ire, nisi aliqua rationabilis causa existat. Sunt etiam quedam seruitutis offitia, ut angariae operum, crebrae receptiones, annuae exactiones, mulctationes peccantium, a quibus omnibus monasteria libera sunt.