IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 17 q. 1Causa XVII, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 17 q. 1 d.a.c. 1

Quod a uoto discedere non liceat, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Propheta: "Vouete, et reddite Domino Deo uestro."

C. 17 q. 1 c. 1 · Que Deo uouentur necessario reddantur · Item Augustinus.

Sunt quedam, que etiam non uouentes debemus; quedam etiam, que nisi uouerimus, non debemus, sed postquam ea Deo promittimus, necessario reddere constringimur.

C. 17 q. 1 c. 2 · Item Ieronimus

Vouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est.

C. 17 q. 1 c. 3 · Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a uoto resiliens · Item Gregorius in I. libro Registri. [lib. I. epist. 33. ad Venantium]

Ananias Deo pecunias uouerat, quas post diaboli uictus persuasione subtraxit. Sed qua morte mulctatus est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui eos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto periculo in diuino dignus eris iudicio, qui non nummos, sed temetipsum omnipotenti Deo (cui te sub monachico habitu deuoueras) subtraxisti.

C. 17 q. 1 c. 4 · Ante Dei oculos cadunt qui bona, que concipiunt agere recusant · Idem super Ezechielem. [lib. I. homil. 3.]

Qui bona agunt, si meliora agere deliberant, et post deliberata non faciunt, licet in bonis prioribus perseuerent, in conspectu tamen Dei ceciderunt ex deliberatione. Item: § 1. Sunt qui cuncta relinquere, et Dei seruicio se subdere, et freno castitatis se restringere deliberant; sed cum post castitatem alios cecidisse conspiciunt, se retrahendo meritum perdunt.

C. 17 q. 1 d.p.c. 4

Si ergo post uotum quisque necessario cogitur soluere quod uouit; si uouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est: patet, quod sacerdos iste ad executionem sui uoti cogendus est, et non solum non fieri, sed etiam uelle monachum non fieri sibi dampnabile est. § 1. Quod autem inter uouentes iste conputandus sit, patet ex uerbis Augustini dicentis: "Dixi, confitebor, etc. Magna pietas Dei est, ut ad solam promissionem peccata dimittat. Nondum enim pronunciat ore, et tamen Deus iam audit in corde; uotum enim pro opere reputatur." Sicut ergo Propheta inter uouentes reputatur, quia dixit: Ego confitebor; sic et iste inter eosdem conputandus est, quia dixit: Fiam monachus. His ita respondetur: Aliud est propositum corde concipere, et etiam ore enunciare; aliud est subsequenti obligatione se reum uoti facere. § 2. Quia ergo iste propositum sui cordis ore simpliciter enunciauit non autem monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit nequaquam reus uoti habetur.