IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 16 q. 7Causa XVI, Quaestio VII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 16 q. 7 d.a.c. 1

Quod autem ecclesias de manu laicorum nec abbati, nec alicui liceat accipere, omnium canonum testatur auctoritas. Generaliter enim tam ecclesiae quam res ecclesiarum in episcoporum potestate consistunt. Laici autem nec sua, nec episcoporum auctoritate decimas uel ecclesias possidere possunt. Unde episcopi, siue beneficio siue precio ecclesias uel decimas laicis dederint, domum orationis domum negociacionis et speluncam latronum faciunt. Unde post euersionem cathedrae a cetu fidelium segregati eterno uerbere a Domino flagellabuntur. Unde Gregorius VII. ait: [in Concilio Lateranensi, cap. 7. lib. VI. Regesti]

C. 16 q. 7 c. 1 · Decimae a laicis non possideantur

Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica auctoritas demonstrat, possideri a laicis apostolica auctoritate prohibemus. Siue enim ab episcopis, uel regibus, uel quibuslibet personis eas acceperint, nisi ecclesiae reddiderint, sciant, se sacrilegii crimen conmittere, et eternae dampnationis periculum incurrere. § 1. Oportet autem congruentius nos decimas et primicias, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles Domino precipiente offerunt, iuxta uaticinium illud Malachiae prophetae: "Inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea." § 2. Has uero decimas sub manu episcopi fore censemus, ut ille, qui ceteris preest, omnibus iuste distribuat, nec quicquam personae honorabilius exhibeat, unde alii scrupuloso corde moueantur, sed sint omnia communia, quia inhonestum uidetur, ut alii sacerdotes habeant, alii uero detrimentum patiantur, sed sicut una est fides catholica, ita necesse est, ut ille, qui prouisor est loci, quamuis multae sint ecclesiae, omnibus tamen fideliter distribuat. PALEA.

C. 16 q. 7 c. 2 · De eodem · Unde Urbanus II.:

Congregato apud Claromontensem urbem multorum episcoporum sinodali conuentu, proposita nobis est a quibusdam eorum questio de ecclesiis uel de ecclesiasticis possessionibus, a clericis uel monachis usque in presentiarum inconsultis episcopis adquisitis. Nos autem usi saniori consilio eorumdem episcoporum, condescendentes pro tempore prouidentesque ecclesiasticae paci, uel quia aliter absque ineuitabilis scandali periculo huiusmodi questio non poterat procedere, apostolica auctoritate decreuimus, ut ea, que a clericis uel monachis, uel a quibuscumque personis, prout potuerint, usque hodie fuerint acquisita, rata perhenniter et inconcussa permaneant, hoc tamen tenore, ne in posterum inconsultis episcopis talia presumant.]

C. 16 q. 7 c. 3 · Item Gregorius. [VII.]

Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque Christianorum oblationes conferant, sed pocius laicalibus personis, militum uidelicet, siue seruitorum, uel (quod grauius est) consanguineis. Unde, si quis amodo episcopus inuentus fuerit huius precepti diuini transgressor, inter maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur, et, sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, siue precio siue beneficio, eterni incendii ignibus deputentur.

C. 16 q. 7 c. 4 · Fideliter decimas dat qui omnium suorum decimas soluit · Item Ambrosius in sermone Quadragesimae. [cuius initium: Ecce nunc tempus]

Quicumque recognouerit in se, quod fideliter non dederit decimas suas, modo emendet quod minus fecit. Quid est fideliter dare, nisi ut nec peius, nec minus aliquando offerat, de grano, aut de uino, aut de fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de negocio, aut de ipsa uenatione sua?

C. 16 q. 7 c. 5 · Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare noluerint · Item ex Concilio Rothomagensi.

Omnes decimae terrae, siue de frugibus siue de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. [PALEA. Boues, et oues, et caprae, que sub pastoris uirga transeunt; quicquid decimum uenerit sanctificabitur Domino. Non eligetur nec bonum, nec malum, nec altero conmutabitur. Si quis mutauerit, et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.] Sed quia modo multi inueniuntur, decimas dare nolentes statuimus, ut secundum Domini nostri preceptum admoneantur semel, et secundo, et tertio. Qui si non emendauerint, anathematis uinculo feriantur, usque ad satisfactionem et emendationem congruam.

C. 16 q. 7 c. 6 · Veterum exemplo decimae soluuntur · Item ex Concilio Magontiensi.

Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, Iacob promissis insinuat, et omnes sancti sacerdotes conmemorant.

C. 16 q. 7 d.p.c. 6

Non autem sunt redimendae a populo, si aliter eas dare noluerint. Unde in eodem Concilio legitur:

C. 16 q. 7 c. 7 · Decimae non sunt redimendae a populo

Decimas, quas populus dare non uult, nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat.

C. 16 q. 7 c. 8 · Quia decimae non redduntur, indictio fisci accessit · Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, hom. 48.]

Maiores nostri ideo copiis omnibus habundabant, quia Deo decimas dabant, et Cesari censum reddebant. Modo autem, quia discessit deuocio Dei, accessit indictio fisci. Nolumus cum Deo partiri decimas, modo autem tollitur totum. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus.

C. 16 q. 7 c. 9 · Columbas uendit qui ecclesiam indisciplinatis conmittit · Item Origenes. [homil. 15. ad c. 21. Matthaei.]

Et hec diximus secundum simplicem intellectum. Iuxta moralem autem talia dicemus, et primum quidem de templo, de quo per Prophetam dixit Dominus: "Domus mea domus orationis uocabitur." Ergo secundum corporalem circumcisionem carnis, et secundum corporales legis festiuitates et sacrificia, consequenter et templum Dei estimabitur, quod in lapidibus insensatis erat constructum; primum quidem a Salomone, deinde reparatum ab Esdra, postea uero post Christi aduentum a Romanis destructum, et illa domus est orationis; qua destructa necesse est ut Iudei, quasi iam non habentes domum orationis, iam non habeant priuilegium speculatoris Dei nec possint secundum legem Deo seruire. § 1. Hoc ergo facto, omnia Christus eiecit in ministerio spiritualium actuum suorum, et quod tunc fecit uisibiliter egit eiciens uendentes et ementes de templo, et mensas nummulariorum euertens, et cathedras uendentium columbas ad correctionem populi, ut non pro mundanis festiuitates in nomine Dei celebrent, nec emptionibus et uendicionibus uacent in loco non conpetenti, in quo non debent emere et uendere, sed orationibus tantum uacare, atque congregari quasi in domo orationis. § 2. Nunc autem arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea, non, sicut condecet, spiritualiter uiuentes, sed secundum carnem militantes, qui et domum orationis de lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum, actibus suis non ecclesia Dei dignis, sed spelunca latronum. Qui enim considerat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata, qui arbitrantur questum esse pietatem, et cum deberent de euangelio uiuere, secundum quod uiuere decet seruos Dei, hoc non faciunt, sed diuicias et multas possessiones acquirunt, nonne dices, speluncam latronum factam esse sub illis ecclesiam? ut recte dicat Christus ad eos propter dissipationem ecclesiae suae: "Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?" Item ipse per Oseae tali modo: "Vae michi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in uindemia, cum non sint botri ad manducandum primogenita. Vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat in omnibus hominibus non est." Et cum intellexeris Iesum dicentem talia, et lugentem peccata nostra, aspice simul et illud, quod in euangelio scribitur: "Cum uidisset Iherusalem, fleuit super eam, et dixit, quia si cognouisses et tu." Et si rationabiliter fleuit super Iherusalem, fleuit super ecclesiam, rationabilius edificatam quidem, ut esset domus orationis, factam autem propter turpia lucra, speluncam latronum. § 3. Et arbitror conuenire uerbum de uenditoribus columbarum eis, qui tradunt ecclesias auaris, et tirannicis, et indisciplinatis, et irreligiosis episcopis aut presbiteris. Propter que et cathedras tantummodo appellauit Euangelista euersas esse ab Iesu. Et utinam audirent hec cum dicentis ammonitione scripturae qui gloriantur de cathedris Moisi, in quibus sedent, et uendunt omnes cathedras columbarum et tradunt eas talibus prepositis, ad quos recte dicitur a Domino per Iheremiam prophetam: "Principes populi mei me non cognouerunt. Filii enim sunt insipientes, et non intelligentes: sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere nesciunt."

C. 16 q. 7 d.p.c. 9

Cum ergo ecclesiae et oblationes earum non consistant, nisi in potestate episcoporum, patet profecto, quod non sunt ab alio recipiendae, quam de manu eorum. Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 19.] statutum est:

C. 16 q. 7 c. 10 · Omnes basilicae ad eum pertinent episcopum, in cuius territorio positae sunt

Omnes basilicae, que per diuersa loca constructae sunt uel cottidie construuntur, in episcopi potestate consistant, in cuius territorio positae sunt.

C. 16 q. 7 c. 11 · Archidiaconus, archipresbiter, prepositus, uel decanus, nec offitia, nec beneficia ecclesiastica tribuat sine consensu episcopi · Item Calixtus Papa.

Nullus omnino archidiaconus, aut archipresbiter, siue prepositus, uel decanus animarum curam uel prebendas ecclesiae sine iudicio uel consensu episcopii alicui tribuat; immo, sicut sanctis canonibus constitutum est, animarum cura et pecuniarum ecclesiasticarum dispensatio in episcopi iudicio et potestate permaneat. Si quis uero contra hoc facere, aut potestatem, que ad episcopum pertinet, sibi uendicare presumpserit, ab ecclesiae liminibus arceatur.

C. 16 q. 7 c. 12 · De manu laici episcopatus uel abbatia suscipi non debet · Item Gregorius VII. in generali Sinodo residens dixit: [cap. 1. et 2.]

Si quis deinceps episcopatum uel abbatiam de manu alicuius laicae personae susceperit, nullatenus inter episcopos uel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcopo seu abbati audientia concedatur. Insuper gratiam B. Petri, et introitum ecclesiae interdicimus, quousque locum, quem sub crimine tam inobedientiae quam ambitionis ex qua scelus idolatriae cepit, resipiscendo non deserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis dignitatibus constituimus. Item: [c. 2.] § 1. Si quis inperatorum, regum, ducum, marchionum, comitum, uel quilibet secularium potestatum aut personarum inuestituram episcopatuum uel alicuius ecclesiasticae dignitatis dare presumpserit, eiusdem sentenciae uinculo se obstrictum esse sciat.

C. 16 q. 7 c. 13 · Excommunicationi subiaceat, nec inuestiturae sentiat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit · Idem. [ibidem, cap. 3.]

Quoniam inuestituras contra sanctorum Patrum auctoritatem a laicis in multis partibus cognouimus fieri, et ex eo plurimas perturbationes in ecclesia, immo ruinam sanctae religionis oriri, ex quibus Christianae censurae religio conturbatur, decernimus, ut nullus clericorum inuestituras episcopatus, uel abbatiae, uel ecclesiae de manu inperatoris, uel regis, uel alicuius laicae personae, uiri uel feminae, suscipiat. Quod si presumpserit, recognoscat inuestituram illam apostolica auctoritate irritam esse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi subiacere.

C. 16 q. 7 c. 14 · De eodem · Item ex Canone Apostolorum. [31.]

Si quis episcopus secularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur et segregetur, omnesque, qui illi communicant.

C. 16 q. 7 c. 15 · De eodem · Item ex Cronica Anastasii.

Sane Thessalonicenses episcopii ob metum inperatoris Anastasii Timotheo Constantinopolitano episcopo consenserunt, qui concilium Calcedonense anathematizauerat. Quadraginta uero episcopi Illiricae et Greciae conuenientes in unum, per professionem in scriptis factam, ut a proprio metropolitano, discesserunt ab eo, et Romam mittentes Romano episcopo communicare in scriptis professi sunt. Et paulo post: § 1. Cum Dioscorus (iunior) manus inpositionem accepisset recesserunt multitudines populorum dicentes quia secundum quod continent canones sanctorum Apostolorum non est factus episcopus et ideo non recipietur. Principes enim inthronizant eum.

C. 16 q. 7 c. 16 · Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet · Item Pascalis Papa. [II.]

Si quis clericus, abbas uel monachus per laicos ecclesias obtinuerit, secundum Apostolorum sanctorum canones et Antioceni capitulum concilii excommunicationi subiaceat.

C. 16 q. 7 c. 17 · Qui per laicos ecclesias obtinet, et qui ei manus inponit, communione priuetur · Idem.

Constitutiones sanctorum canonum sequentes statuimus, ut quicumque clericorum ab hac hora inuestituram ecclesiae uel ecclesiasticae dignitatis de manu laici acceperit, et qui ei manum inposuerit, gradus sui periculo subiaceat, et communione priuetur.

C. 16 q. 7 c. 18 · De eodem. Idem

Nullus laicorum ecclesias uel ecclesiarum bona occupet uel disponat. Qui uero secus egerit, iuxta B. Alexandri capitulum ab ecclesiae liminibus arceatur.

C. 16 q. 7 c. 19 · De eodem. Idem

Sicut Domini uestimentum scissum non est, sed de eo sortiti sunt, ita nec ecclesia scindi debet, quia in unitate tota consistit. In potestate ergo proprii episcopi ecclesiae reducantur, et ab ipso (sicut in sacris canonibus cautum est) ordinentur. Alioquin et ecclesiae ipsae, et clerici earundem diuinis destituantur offitiis.

C. 16 q. 7 c. 20 · Nullus clericus per laicos ecclesiam obtineat · Item Alexander. [II.]

Per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbiter obtineat ecclesiam nec gratis, nec precio. § 1. Nullus habitum monachi suscipiat, spem aut promissionem habens, ut abbas fiat. § 2. Nullus presbiter duas habeat ecclesias.

C. 16 q. 7 c. 21 · Singuli episcopi suos habeant yconomos · Item Concilio Calcedonensi. [c. 26.]

Quoniam in quibusdam ecclesiis, ut rumore conperimus, preter yconomos episcopi facultates ecclesiae tractant, placuit, omnem ecclesiam habentem episcopum habere yconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas secundum sentenciam proprii episcopi, ita, ut ecclesiae dispensatio preter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio maledictionis derogatio procuretur. Quod si hoc minime fecerit, diuinis constitutionibus subiacebit.

C. 16 q. 7 c. 22 · Laici non sunt constituendi yconomi · Item ex Concilio Spalensi, [II.] cui interfuit Ysidorus. [c. 9.]

Nona actione didicimus, quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus diuinis constitutos yconomos. Proinde pariter tractantes elegimus, ut unusquisque nostrum secundum Calcedonensium Patrum edicta ex proprio clero yconomum sibi constituat. Indecorum est enim laicum uicarium episcopi, esse et uiros ecclesiasticos iudicare. In uno enim eodemque offitio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege diuina prohibetur, dicente Moyse: "Non arabis in boue simul et asino," id est: homines diuersae professionis in uno offitio simul non sociabis. Unde oportet nos et diuinis libris, et sanctorum Patrum obedire preceptis, constituentes, ut qui in administrationibus pontificibus sociantur, nec professione discrepent, nec habitu. Nam coherere et coniungi non possunt quibus et studia, et uota sunt diuersa. § 1. Si quis autem episcopus posthec ecclesiasticam rem aut laicalem procurationem administrandam elegerit, aut si testimonio yconomi gubernandam non crediderit, uere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum a Christo de rebus pauperum iudicabitur reus, sed etiam concilio manebit obnoxius.

C. 16 q. 7 c. 23 · Laicus in ecclesia aliquid statuendi facultatem non habet · Item in Sinodo Simaci Papae Laurentius Mediolanensis episcopus dixit:

Non placuit, laicum statuendi in ecclesia habere aliquam potestatem, cui subsequendi manet necessitas, non auctoritas inperandi.

C. 16 q. 7 c. 24 · Ecclesiasticas dignitates laici disponere non debent · Item in concilio eodem Eulalius, Episcopus Siracusanae ecclesiae, dixit:

Laicis quamuis religiosis nulla de ecclesiasticis dignitatibus aliquid disponendi legitur facultas attributa.

C. 16 q. 7 c. 25 · Laicus sacrilegus habetur qui dispositionem uel dominationem rerum ecclesiasticarum usurpat · Item Calixtus Papa. [II.]

Si quis principum uel aliorum laicorum dispositionem seu dominationem rerum siue possessionem ecclesiasticarum sibi uendicauerit, ut sacrilegus iudicetur.

C. 16 q. 7 c. 26 · In ecclesia, quam quis edificat, nichil sibi pre ceteris uendicet · Item Gelasius Senecioni Episcopo.

Piae mentis amplectenda est deuotio, qua Senilius nobis in re Viuiana sui iuris fundasse perhibet ecclesiam, quam in honore S. Viti confessoris eius nomine cupit consecrari. Hanc igitur, frater karissime, si ad tuam diocesim pertinere non ambigis, ex more conuenit dedicari, collata primitus donatione solempni, quam ministris ecclesiae destinasse prefati muneris testatur oblator, sciturus sine dubio preter processionis aditum, qui omni Christiano debetur, nichil ibidem se proprii iuris habiturum.

C. 16 q. 7 c. 27 · De eodem. Idem

Trigetius uero petitoria nobis insinuatione suggessit, in re sua, quod Sextilianum uocatur, basilicam se sanctorum Michaelis archangeli, et Marci confessoris pro sua defensione fundasse. Et ideo, frater karissime, si ad tuam pertinet parrochiam, benedictionem supra memoratae basilicae solempni ueneratione depende. Nichil tamen sibi fundator ex hac basilica nouerit uendicandum, nisi processionis aditum, qui Christianis omnibus in commune debetur.

C. 16 q. 7 c. 28 · De eodem · Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum]

Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis precibus sacrari oportet, et non a quoquam grauari.

C. 16 q. 7 c. 29 · Laici presbiteros de ecclesiis non eiciant · Item Leo IV. Karolo Regi.

Contra sanctorum patrum censuras uidetur existere, si secularis uel laicus presbiteros ab ecclesiis, in quibus tempore ordinationis eorum denominati uel introducti fuerint, uidetur expellere.

C. 16 q. 7 d.p.c. 29

Si uero fundatores ecclesiarum ad inopiam uergere ceperint, ab eisdem ecclesiis temporalis uitae suffragia percipiant. Unde in Tolletano Concilio [IV. c. 37.] legitur:

C. 16 q. 7 c. 30 · Fundatores ecclesiarum, si inopes esse ceperint, ab eisdem alimenta accipiant

Quicumque fidelium propria deuotione de facultatibus suis aliquid ecclesiae contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium uitae pro temporis usu percipiant.

C. 16 q. 7 d.p.c. 30

Si ergo ecclesiasticas facultates potestatem dispensandi non habent multo minus ipsas ecclesias quibuslibet ad regendum conmittere uel aliis auferre ualent. § 1. Hic autem distinguendum est, quid iuris fundatores ecclesiarum in eis habeant, uel quid non? Habent ius prouidendi, et consulendi, et sacerdotem inueniendi; sed non habent ius uendendi, uel donandi, uel utendi tamquam propriis. Unde in Canonibus inuenitur.

C. 16 q. 7 c. 31 · Heredes eius, qui ecclesiam construxit, nichil aliud quam pro ea sollicitudinem gerere debent

Filiis, uel nepotibus, ac honestioribus propinquis eius, qui construxit uel ditauit ecclesiam, licitum sit hanc habere sollertiam, ut, si sacerdotem aliquid ex collatis rebus defraudare preuiderint, aut honesta conuentione conpescant, aut episcopo uel iudici corrigenda denuncient. Quod si talia episcopus agere temptet, metropolitano eius hec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerat, regis hec auribus intimare non differant. § 1. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi proprii iuris potestatem preferre, non rapinam et fraudem ingerere, non uiolentiam quamcumque presumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut nullam operatio noxam nocens attingat, aut mulctam uel aliquam partem salutaris mercedis assumat. § 2. Si quis uero deinceps hec monita temerare uoluerit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sentenciam sustinebit.

C. 16 q. 7 c. 32 · Fundatores ecclesiae ordinandos in ea episcopo offerant · Item ex Tolletano Concilio. [IX. c. 2.]

Decernimus, ut quamdiu fundatores ecclesiarum in hac uita superstites fuerint, pro eisdem locis curam habeant sollicitam, atque rectores ydoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopo ordinandos. Quod si spretis eisdem fundatoribus episcopus ibidem rectores presumpserit ordinare, et ordinationem suam irritam nouerit et ad uerecundiam sui alios in eorum loco (quos ipsi fundatores condignos elegerint) ordinari.

C. 16 q. 7 c. 33 · A dominio constructoris oratorium non est auferendum · Item ex Romana Sinodo. [Eugenii II. et Leonis IV. c. 2I.]

Monasterium uel oratorium canonice constructum a dominio constructoris eo inuito non auferatur, liceatque illi presbitero, cui uoluerit, pro sacro offitio illius diocesis cum consensu episcopi, ne malus existat, conmendare.

C. 16 q. 7 c. 34 · De eodem · Item Gregorius Papa. [lib. VII. Indict. I. Secundino Episcopo Taurominitano]

Rationis ordo non patitur, ut monasterium contra uoluntatem fundatorum ab eorum dispositione ad arbitrium suum quis debeat uendicare.

C. 16 q. 7 d.p.c. 34

Prouidentia tamen et ammonitione episcopi a fundatoribus ecclesiae honorari debent. Unde Gregorius:

C. 16 q. 7 c. 35 · Episcoporum prouidentia a fundatoribus ecclesiae honorentur

Considerandum est quatinus si secundum prouidentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas uoluerint tenere, et honorare faciant. Si autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat utrum eas consistere permittat, aut reliquias inde auferre uelit.

C. 16 q. 7 c. 36 · Reliquiae auferantur ecclesiarum, si plures heredes de eis contendunt · Item ex Concilio Triburiensi. [c. 32.]

Si plures heredes contenderint de communi ecclesia, auferri iubeat episcopus reliquias sacras, et ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi ibi presbiterum statuant, et unde uiuat.

C. 16 q. 7 d.p.c. 36

Ut ergo ex his auctoribus colligitur, de manu laicorum ecclesiae non sunt recipiendae, nisi cum consensu episcoporum, iuxta illud Concilii Magontinensis:

C. 16 q. 7 c. 37 · Non liceat laicis de ecclesia eicere presbiteros

Laici presbiteros de ecclesia non eiciant, neque in eis constituant sine consensu suorum episcoporum.

C. 16 q. 7 c. 38 · Absque episcoporum consensu laici presbiteros de ecclesiis non eiciant · Item ex Concilio Cabilonensi. [II. c. 42.]

Inuentum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et (quod est grauius) ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet absque consensu suorum episcoporum ecclesias dant uel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula seruata nullus absque consensu episcopi sui cuilibet presbitero ecclesiam det; quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi graui culpa coram episcopo canonica seueritate amittat.

C. 16 q. 7 d.p.c. 38

Sicut ergo auctoritate Ieronimi decimas male possessas a laicis episcopo consentiente licet monachis de manu laicorum recipere, et eas perpetua stabilitate tenere, sic et ecclesias a laicis male detentas cum consensu episcoporum licet monachis ad ordinandum accipere, et eis in perpetuum prouidere. Unde Urbanus II:

C. 16 q. 7 c. 39 · Sine uoluntate episcoporum decimas uel ecclesias a laicis monachi non suscipiant

Decimas et ecclesias a laicis monachi non suscipiant absque consensu et uoluntate episcoporum. Quod si aliter presumptum fuerit, canonicae ultioni subiaceant.

C. 16 q. 7 c. 40 · Nulli liceat in suum ius monasterium conuertere; ad ordinandum tamen alii tradere illud ualet · Item ex decreto Siluestri Papae.

Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium ius liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium, uel conmutare, nisi cum alio monasterio, uel quocumque conmento uendere. Quod si factum fuerit, non ualebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.

C. 16 q. 7 c. 41 · Episcopi et fratrum consilio monasterium ad meliorandum alii subponere quisque non prohibetur · Item ex decreto Bonifatii.

Si quis uult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat presbiterum in priori loco ad ministeria ecclesiae.

C. 16 q. 7 c. 42 · Publicae penitenciae subiciantur qui circumueniendo aliquos tondere presumunt · Item ex Concilio Moguntinensi.

Constituit sane sacer iste conuentus, ut episcopi siue abbates, qui, non in fructum animarum, sed in auaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumueniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae utpote turpis lucri sectatores subiaceant. Hi uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus reddantur.

C. 16 q. 7 c. 43 · Sine uoluntate fratrum aliquem de suis propinquis abbas sibi substituere non ualet · Item ex eodem.

Congregatio debet eligere sibi abbatem abbatis sui post mortem, uel eo uiuente, si ipse discesserit uel peccauerit. Episcopus enim non debet abbatem uiolenter retinere in locum suum. Ipse autem non potest aliquem ordinare de suis propinquis uel amicis sine uoluntate fratrum.