IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 16 q. 4Causa XVI, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 16 q. 4 d.a.c. 1

Ostensum est, quando ecclesia aduersus ecclesiam prescribere possit. Nunc uidendum est, si monasterium aduersus ecclesiam prescribere ualeat? Quod Urbanus II. prohibuit, dicens:

C. 16 q. 4 c. 1 · Tricennio temporis aliquid monachi prescribere non ualent

Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales abbates uel monachos habere omnimodis prohibemus.

C. 16 q. 4 d.p.c. 1

Sed si tollitur eis tricennalis possessio, a B. Gregorio conceditur eis quadragenalis prescriptio. Ait enim Petro Subdiacono: [l. I. c. 9.]

C. 16 q. 4 c. 2 · Quadraginta annorum prescriptio religiosis domibus conceditur

Volumus accedente te ad Panormitanam ciuitatem questionem ipsam tali ratione discutere (dominio rei apud possessorem, sicut hactenus possessum est, uidelicet permanente), ut, si monasterium prefatum S. Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussos quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps (etiam si quid sanctae Romanae ecclesiae conpetere potuit) patiaris sustinere calumpniam, sed quietem eorum inconcussam omnibus modis procurate. Sin uero actores ecclesiae non eos possedisse quadraginta annis inconcusso iure monstrauerint, sed aliquam intra tempora hec motam fuisse aliquando questionem eorundem finium, electis arbitris tranquille et legaliter sopiatur.

C. 16 q. 4 c. 3 · De eodem · Item ex Nouellis Iustiniani. [Nouella CXXXI.]

Neque decennii, neque uicennii, uel XXX. annorum prescriptio, sed sola XL. annorum curricula religiosis domibus obponantur, non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

C. 16 q. 4 d.p.c. 3

Sicut ergo religiosis domibus ex lege non nisi quadragenaria est obicienda prescriptio, ita et auctoritate Gregorii aduersus alias ecclesias prescribere possunt eodem spacio temporis.