IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 15 q. 3Causa XV, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 15 q. 3 d.a.c. 1

Tertio queritur, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? In quo primum uidendum est, an mulier sacerdotem accusare ualeat? Quod sacris canonibus omnino uidetur esse prohibitum. Generaliter enim statutum est ex decretis Fabiani Papae, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui sui ordinis non sunt, nec esse possunt. Mulieres autem non solum ad sacerdotium, sed nec etiam ad diaconatum prouehi possunt, unde nec sacerdotes accusare, nec in eos testificari ualent. Legibus quoque cautum est, ut ob uerecundiam sui sexus mulier apud pretorem pro alio non intercedat, nisi forte suas uel suorum iniurias persequi maluerit. Hec autem, que nec suas, nec suorum iniurias persequitur, ad hanc accusationem admitti non debet. § 1. Econtra qui iudicis personam gerere ualet ab accusatoris offitio non remouetur. Mulieres autem in ueteri testamento populum iudicasse, quicumque librum Iudicum legerit ignorare non poterit. Non itaque ab accusatione remoueri possunt quas etiam iudicis personam frequenter gessisse constat, nec ulla serie diuinarum scripturarum ab accusatione prohibentur. § 2. His ita respondetur: In ueteri lege multa permittebantur, que hodie perfectione gratiae abolita sunt. Cum enim mulieribus permitteretur populum iudicare, hodie pro peccato, quod mulier induxit, ab Apostolo eis indicitur uerecundari, uiro subditas esse, in signum subiectionis uelatum caput habere. Que ergo his omnibus uiro subiecta ostenditur, cui pro alio postulare non conceditur, ad accusationem admittenda non uidetur. § 3. Econtra, quamquam passim et indifferenter ad accusationem mulier non admittatur, sunt tamen quedam crimina, quorum accusationem mulier subire non prohibetur. Unde in libro Codicis [IX., tit. 1. l. 12.] Inp. Diocletianus scribit, dicens:

C. 15 q. 3 c. 1

"De crimine, quod publicorum fuerit iudiciorum, mulieri accusare non permittitur, nisi certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur, secundum antiqui iuris statuta tantum, de quibus specialiter eis concessum est, non exacta subscriptione. Unde aditus preses prouinciae in primis examinabit an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur".

C. 15 q. 3 c. 2 · Item in libro Digestorum, Paulus libro II. de adulteriis. [tit. de testibus, l. 18.]

"Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adulteriis testimonium dicere condempnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonium dicendi in iudicio ius habere." Item de accusationibus et inscriptionibus, lege 1.: § 1. "Non est permissum mulieri publico iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentum liberorumque, et patroni et patronae, et eorum filii filiaeue, nepotis neptisue mortem exequatur."

C. 15 q. 3 c. 3

Paulus libro 1. de adulteriis. "Certis de causis concessa est mulieribus publica accusatio, ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex lege testimonium publicorum inuitae non dicant." § 1. Idem et in lege Cornelia testamentaria senatus statuit; sed et de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico iudicio dicere permissum est. § 2. "Pupillis ex consilio tutorum patris mortem, item pupillae aui sui mortem exequi, concessum est lege testamentaria. Nam de patris quidem testamento pupillis agere diuus Vespasianus permisit. Sed etsi non exhibeantur tabulae, per interdictum possunt experiri." Codice qui accusare possunt uel non, idem Augustus Dionisio: "Uxor tua, si consobrini sui necem uindicandam existimat, adeat presidem prouinciae." Digestis ad legem Iuliam maiestatis, [lege 8.,] Papinianus libro 12. Responsorum: § 3. "In questionibus lesae maiestatis etiam mulieres audiuntur. § 4. Coniurationem Sergii Catilinae Iulia mulier detexit, et M. Tullium consulem iudicium eius instruxit." [Gratian.] Quecumque uero persona ad accusationem publicorum iudiciorum uel lesae maiestatis admittitur, eadem accusationem symoniae subire non prohibetur.

C. 15 q. 3 c. 4 · Lesae maiestatis, et publicorum iudiciorum, et symoniae accusatio equaliter proponatur · Unde in primo Codicis libro Inp. Leo Augustus Armasio, Prefecto Pretorii:

Sane quisquis hanc sanctam et uenerandam antistitis sedem pecuniae interuentu subisse, aut si quis, ut alterum ordinaret uel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et lesae maiestatis accusatione proposita, a gradu sacerdotis retrahatur. Nec hoc solum deinceps honore priuari, sed perpetuae quoque infamiae dampnari decernimus, ut facinus quos par coinquinat et equat, utrosque similis pena comitetur.

C. 15 q. 3 d.p.c. 4

Cum autem sacris canonibus accusationes omnino submoueantur, quas leges seculi non asciscunt, e diuerso uidentur admittendae que legibus seculi non prohibentur. Verum hoc non infertur. Quicumque enim clericorum nuptias sacris canonibus contrahere prohibentur, et legibus inperatorum. Non autem consequenter omnium copulam leges admittunt, quorum coniunctionem sacri canones non prohibent; legibus enim soli cantores et lectores, canonibus autem etiam acoliti uxores ducere possunt. Quamuis igitur sacris canonibus submoueantur accusationes, quas leges seculi non asciscunt, non ideo consequenter recipiuntur quascumque leges principum admittunt. § 1. Sed (sicut circa huius operis initium premissum est) tociens legibus inperatorum in ecclesiasticis negociis utendum est, quociens sacris canonibus obuiare non inueniuntur. Unde aut specialiter sacris canonibus mulier ab accusatione lesae maiestatis et symoniae ostendatur prohibita, aut premissis rationibus ad huiuscemodi accusationem admittenda probatur. § 2. Nec quisquam distinguere querat, ad aliorum, non ad sacerdotum accusationem in hoc casu symoniae mulieres esse admittendas. Cum enim generaliter legibus hoc eis permissum inueniatur, nisi quis specialiter aliqua lege hoc prohibitum ostenderit, eius distinctio locum non habebit. Verum, cum contra regulas generales quedam crimina specialiter excepta sint, in quibus mulieri accusare permittitur, inter que fornicatio non numeratur, patet, quod huius accusatio duppliciter infirmatur, et quia fornicationis crimen intendit, et quia, dum de se confitetur, super alienum crimen ei credi non oportet. Unde Iulius Papa scribit, [in decretis, c. 18.,] dicens:

C. 15 q. 3 c. 5 · Rei professio aduersus quemlibet admitti non debet

Nemini (preterquam de crimine maiestatis) de se confesso super alienum crimen credi oportet, quoniam eius atque omnis rei professio periculosa est, et admitti aduersus quemlibet non debet.

C. 15 q. 3 d.p.c. 5

Quia ergo ista de se confitetur, super alienum crimen ei credi non potest, sed contra eam sua confessio interpretanda est.