IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 14 q. 4Causa XIV, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 14 q. 4 d.a.c. 1

Quod uero nec clericis, nec laicis liceat usuras exigere, probatur auctoritate Gelasii et aliorum. Ait enim Gelasius Papa, scribens clericis per Lucaniam et Siciliam: [c. 17.]

C. 14 q. 4 c. 1 · A questibus negociationis clerici abstineant

Clerici ab indignis questibus nouerint abstinendum, et ab omni cuiuslibet negociationis ingenio uel cupiditate cessandum. In quocumque uero gradu sint, si cessare noluerint, mox a clericalibus offitiis abstinere cogantur.

C. 14 q. 4 c. 2 · Excommunicentur ministri, qui fenerantur · Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmauit Siluester Papa. [c. 12.]

Ministri, qui fenerantur, placuit iuxta formam diuinitus datam eos a communione abstinere.

C. 14 q. 4 c. 3 · Qui uolunt esse in clero a studio negociationis abstineant · Item ex Concilio Terraconensi. [c. 2.]

Canonum statutis firmatum est, ut quicumque in clero esse uoluerit emendi uilius et uendendi karius studio non utatur. Quod si exercere uoluerit, cohibeatur a clero.

C. 14 q. 4 c. 4 · Alienetur a clero usuras aut superhabundantiam exigens · Item ex Concilio Martini papae. [c. 62.]

Si quis oblitus timorem Domini, et sacrarum scripturarum, que dicunt: "Pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognicionem magni concilii fenerauerit uel centesimam exegerit, aut ex quolibet negocio turpis lucri quesierit, aut per diuersas species uini, uel frugis, uel cuiuslibet rei, emendo uel uendendo aliqua incrementa susceperit, de gradu suo deiectus alienus habeatur a clero.

C. 14 q. 4 c. 5 · Pro pecunia, quam dedit mutuo clericus, iusto precio species recipiat · Item ex eodem.

Si quis clericus in necessitate solidum prestiterit, hoc de uino uel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore statuto decretum fuerit uenundare. Ceterum si speciem non habuerit necessariam, ipsum quod dedit, ullo augmento recipiat.

C. 14 q. 4 c. 6 · Clericus non plus accipiat quam conmodauit · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 16.]

Nullus clericorum amplius accipiat quam conmodauit; si pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, eandem speciem, quam dedit, accipiat, et quicquid aliud tantum, quantum dedit, accipiat.

C. 14 q. 4 c. 7 · De eodem · Item ex Niceno Concilio. [c. 17.]

Quoniam multi clerici, auaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt diuini precepti, quo dictum est: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," statuit hoc sanctum concilium, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipere, uel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, uel etiam species frumentorum ad sescuplum dare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad questum, deiciatur a clero, et alienus habeatur ab ecclesiastico gradu.

C. 14 q. 4 c. 8 · Etiam laicis usura dampnabilis est · Item Leo Papa. [epist. I. c. 3.]

Nec hoc quoque pretereundum duximus, esse quosdam turpis lucri cupiditate captos qui usurariam exercent pecuniam, et fenore uolunt ditescere. Quod nos ut non dicamus in eos, qui sunt in clericali ordine constituti, sed etiam in laicos cadere, qui se Christianos dici capiunt, condolemus. Quod uindicari acrius in eos, qui fuerint confutati, decernimus, ut omnis peccandi oportunitas adimatur.

C. 14 q. 4 c. 9 · Turpe lucrum sequitur, qui minus emit, ut plus uendat · Item Iulius Papa.

Quicumque tempore messis uel uindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem conparat annonam uel uinum, uerbi gratia de duobus denariis conparat modium unum, et seruat, usque dum uendatur denariis quatuor aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

C. 14 q. 4 c. 10 · Rapinam facit qui usuram accipit · Item Ambrosius in libro de bono mortis. [c. 12.]

Si quis usuram accipit, rapinam facit, uita non uiuit.

C. 14 q. 4 c. 11 · Non minus crudelis est qui pauperem trucidat fenore, quam qui diuiti aliqua rapit · Item Augustinus ad Macedonium. [ep. LIV.]

Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid uel eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem fenore? Hec utique atque huiusmodi male utique possidentur, et uellem ut restituerentur, sed non est quo iudice repetantur. Iam uero prudenter intueamur quod scriptum est: "Fideli homini totus mundus diuitiarum est: infideli autem nec obolus," nonne omnes, qui uidentur sibi gaudere conquisitis, eisque uti nesciunt, alienum possidere conuincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. Omne igitur, quod male possidetur, alienum est; male autem possidet qui male utitur.

C. 14 q. 4 d.p.c. 11

Porro, a quo usurae exigendae sint, Ambrosius testatur, dicens: [in libro de Tobia, c. 15.]

C. 14 q. 4 c. 12 · Ab illo usuram exigere possumus, cui iure nocemus

Ab illo exige usuram, cui nocere merito desideras; cui iure inferuntur arma, huic legitime inferuntur usurae; quem bello uincere non potes, ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuras flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur qui fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi ius belli, ibi ius usurae.