IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 14 q. 1Causa XIV, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 14 q. 1 d.a.c. 1

Quod sua repetere non possint, facile posse probari uidetur. Ait enim Dominus in euangelio: "Si uis perfectus esse, uade, et uende omnia, que habes, et da pauperibus." Quia ergo isti iter perfectionis arripiunt, non licet eis sua habere. Multo ergo minus licet eis repetere, quia non debet repeti quod possideri non licet. § 1. Item: "Si quis uoluerit tunicam tuam tollere, et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium." § 2. Item Apostolus in epistola ad Corinthios: "Secularia igitur iudicia si habueritis, omnino peccatum est in uobis." § 3. Item Gregorius exponens: "Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate," inquit: "Cum mens concepta desideria sequitur, seruire rebus conuincitur, quarum amore superatur."

C. 14 q. 1 c. 1 · Pro rebus transitoriis episcopus prouocatus non litiget · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 19.]

Episcopus nec prouocatus pro rebus transitoriis litiget.

C. 14 q. 1 d.p.c. 1

Quia ergo generaliter perfectis prohibetur in iudicio contendere, patet, quod istis non licet stare coram iudice. § 1. His ita respondetur: prohibetur perfecto in iudicio stare captando lucrum, sed non euitando dampnum. Vel aliter: Aliud est sua possidere, aliud est communium procuratorem esse. Canonici. non possident sua, quia res Deo oblatae non sunt alicuius. Utuntur enim rebus ecclesiae, non ut suis, sed tamquam ad dispensandum sibi creditis. Unde Prosper in libro de uita contemplatiua: "Sacerdos, cui dispensationis cura conmissa est, etc." require in causa eius, a quo pro ingressu monasterii pecunia exigebatur. Sicut ergo isti non sua possident, ita nec sua repetunt, sed res ecclesiae, quarum procurationem gerunt. Similiter quod in iudicio prohibentur contendere sic intelligendum est, uidelicet, ut non sibi stent coram iudice, sed aliis. Aliis autem coram iudice astitisse, et pro eis iudicem interpellasse nonnullos sanctorum legimus. Hi autem non sibi stant, sed pauperibus, quorum necessitatibus profutura repetunt, et ita non prohibentur stare coram iudice. § 2. Illud uero euangelii: "Si quis abstulerit tibi tunicam, etc." non precipientis est, sed exhortantis. Unde Augustinus ait: [lib. XIX. contra Faustum, c. 25.]

C. 14 q. 1 c. 2 · Peccat, qui ultra debitum exigit, non qui sibi debita reposcit

Quod debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Peccat autem qui exigit ultra debitum, ideoque lex modum figens penam talionis instituit. Sed tu eo longe es a peccato iniusti exactoris, quo omnino non exigis debitum, ideoque bonus magister ait: "Qui te percutit in maxillam, prebe ei et alteram," presertim ne cogamur et ipsi reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. [Gratian.]

C. 14 q. 1 d.p.c. 2

Sic et cetera accipies.

C. 14 q. 1 c. 3 · Idem de sermone domini in monte.

Quisquis preceptis non obtemperat, reus est et debitor penae. Et paulo post: § 1. Precepto Domini non obedire peccatum est; et consilio si uti nolueris, minus boni adipisceris. Item Gregorius in epistola ad Iouinianum: § 2. Quod precipitur inperatur; quod inperatur necesse est fieri; si non fiat, penam habet. § 3. Ubi consilium datur, offerentis arbitrium est; ubi preceptum, necessitas seruientis.