IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 11 q. 1Causa XI, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 11 q. 1 d.a.c. 1

Quod clericus apud seculares iudices accusandus non sit, Caius Papa [epistola ad Felicem Episcopum cap. 2.] scribit, dicens:

C. 11 q. 1 c. 1 · Apud secularem iudicem nullus clericus conueniatur

Nemo umquam episcopum aut reliquos clericos apud iudicem secularem accusare presumat.

C. 11 q. 1 c. 2

Nullus iudicum neque presbiterum, neque diaconum, aut clericum ullum, aut iuniores ecclesiae sine licentia pontificis per se distringat aut condempnare presumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam inrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum agnoscat et emendet.]

C. 11 q. 1 c. 3 · De eodem · Item Marcellinus Papa. [epist. II.]

Clericum cuiuslibet ordinis absque pontificis sui permissu nullus presumat ad seculare iudicium attrahere, nec laico quemlibet clericum liceat accusare.

C. 11 q. 1 c. 4 · Ab eis quisque iudicandus est, quos sibi iudices elegerit · Item ex Concilio Niceno.

Iudices alii non debent esse, nisi quos ipse, qui inpetitur, elegerit, aut quos suo consensu hec sancta sedes aut eius primates auctoritate huius sanctae sedis delegauerint.

C. 11 q. 1 c. 5 · Ad secularia iudicia nullus clericus est pertrahendus · Item Valentinianus, Theodosius et Archadius.

Continua lege sancimus, ut nullus episcoporum uel eorum, qui ecclesiae necessitatibus seruiunt, ad iudicia siue ordinariorum siue extraordinariorum iudicum pertrahantur. Habent illi suos iudices, nec quicquam his publicis est commune cum legibus. Item: § 1. Constantinus presidens in sancta sinodo, que apud Nicenam congregata est, cum querelam quorumdam conspiceret coram se deferendam, ait: Vos a nemine diiudicari potestis, quia ad Dei iudicium solius reseruamini.

C. 11 q. 1 c. 6 · De eodem · Item ex Concilio Matisconensi I., c. 8.

Nullus clericus alium clericum ad iudicem secularem accusare, aut ad causam dicendam trahere quocumque modo presumat, sed omne negotium clericorum aut in episcopi sui, aut presbiterorum cum archidiaconi presentia finiatur. Quod si quis clericus hoc adinplere distulerit, si minor fuerit, uno minus de quadraginta ictus accipiat, si uero honoratior, triginta dierum inclusione mulctetur.]

C. 11 q. 1 c. 7 · De eodem · Item Marcellinus epistola II. ad Episcopos orientales.

Quecumque contentiones inter Christianos ortae fuerint, ad ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis uiris terminentur. Et si obedire noluerint, quousque obediant a liminibus ecclesiae excludantur.

C. 11 q. 1 c. 8 · Neque pro ciuili, neque pro criminali causa episcopus apud ciuilem iudicem producatur · Item Bonifatius ad Episcopos Galliae.

Nullus episcopus neque pro ciuili, neque pro criminali causa apud quemuis iudicem siue ciuilem siue militarem producatur uel exhibeatur. Magistratus enim, qui hoc iubere ausus fuerit, amissione cinguli condempnatione plectetur.

C. 11 q. 1 c. 9 · Quilibet clericus non est in publico examinandus · Item Siluester Papa. [in Sinodo Romana, c. 14.]

Testimonium clerici aduersus laicum nemo recipiat nemo clericum quemlibet in publico examinare presumat nisi in ecclesia. [Gratian.] Codicis libro I. titulo de episcopis et clericis, Inperator Theodosius:

C. 11 q. 1 d.p.c. 9

Nec honore, nec legibus episcopus ad testimonium flagitetur. § 1. Item: Episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet nam et persona honoratur, et dignitas sacerdotis excepta confunditur. Nouella Constitutio. Non flagitetur ad testimonium iureiurando sed euangeliis tantum coram positis. § 1. Item: Sed iudex mittat ad eum ex suis ministris, ut propositis sacrosanctis euangeliis, secundum quod decet sacerdotes, dicant que nouerunt.

C. 11 q. 1 c. 10 · Clericus ad ciuilem iudicem clericum producens anathema sit · Idem.

Si quis clericus accusans clericum in curiam introierit, anathema sit.

C. 11 q. 1 d.p.c. 10

Subaudiendum est, si publicorum iudiciorum cognitionem petierit; episcopale namque iudicium nichil obest ab inperatore postulare. Unde in Cartaginensi Concilio VIII. legitur:

C. 11 q. 1 c. 11 · Proprio priuetur honore publici iudicii cognitionem ab inperatore postulans

Placuit, ut quicumque ab inperatore cognitionem publicorum iudiciorum petierit, honore proprio priuetur. Si autem episcopale iudicium ab inperatore postulauerit, nichil ei obsit.

C. 11 q. 1 d.p.c. 11

Sic et sequentes auctoritates intelligendae sunt, quibus clericorum causas non nisi clerici cognoscere iubentur. Unde Gelasius Papa scribit Zeiae Comiti:

C. 11 q. 1 c. 12 · A seculari iudice clericus non est audiendus

Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum poscitur dignitate prestandum, quia Deo seruientibus beneficium negare non conuenit. Siluester atque Faustinianus, qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodora se obprimi conqueruntur per uiolentiam, quod dicant se ingenuos atque auctore Deo pristinae conditionis nexibus absolutos, in sortem deterrimae iterum seruitutis addici, ac per auctoritatem regiam contra leges publicas, cum clericali cingulo olim tenerentur astricti, per archidiaconem urbis Grumentinae esse conuentos, cum constet eum, qui celestem militem pulsat, non nisi eius forum debere sectari. Et ideo, dilecte, depensae salutationis affatu, supradictos clericos tibi conmendo, ut, si ad delegatorum iudicium eorum aduersarii uenire contempserint, sublimitatis tuae tuitione uallentur, ne quid illis aut subreptio, aut inimica legibus uiolentia necessitatis inponat, quia qui iudicium refugit apparet eum de iustitia diffisum.

C. 11 q. 1 c. 13 · Non nisi ad episcoporum iudicium clericus deuocetur · Idem Crispo et Sabino Episcopis.

Siluester et Faustinianus ecclesiae Grumentinae clerici lacrimosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem sibi domini sui benignitate concessam heredum eius obpressione pulsari, sibique in clericatus offitio pene a cunabulis seruientibus, etiam manumissore uiuente, in eodem actu nichilominus constitutis, diuinis ministeriis inpendere seruitium non licere, cum, si petitionem ueritas subsequatur, contra patris et auctoris sui factum uenientibus ut indignis hereditas legibus auferatur, nec eis liceat hereditatem capientibus contra auctoris sui prosilire iudicium. Et ideo, fratres karissimi, quoniam se etiam ab archidiacono predictae ecclesiae queruntur obpressos, qui per eorum absentiam moderatoris iudicium promisit eos esse secuturos, calcatis omnibus, et que contra leges diuinas et publicas pulsatis forum suum putauit auferri, in uestro iudicio, quisquis ille est, qui clericum lacesserit, adueniat, ut ecclesiae iura, que uetusti principes assidua sanctione firmauerunt, inpetitis clericis non negentur.

C. 11 q. 1 c. 14 · Ante ciuilem iudicem sacerdotes non accusentur · Item Alexander omnibus orthodoxis, per diuersas prouincias Christo Domino famulantibus. [ep. I. c. 1.]

Relatum est ad huius sanctae et apostolicae sedis apicem, cui summarum dispositiones causarum et omnium negotia ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi ad caput, ipso dicente: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam," quod quidam emuli Christi, eiusque sanctae ecclesiae insidiatores, sacerdotes Dei ad iudices publicos accusare presumant, cum magis apostolus Christianorum causas ad ecclesias deferri et ibidem terminari precipiat. Taliter preuaricantes preuaricauerunt in Deum suum, et non obediunt preceptis eius.

C. 11 q. 1 c. 15 · Actor forum rei sequatur · Item Pelagius Benegesto Defensori.

Experientiae tuae presenti auctoritate mandamus, ut in causis, in quibus quelibet ecclesiastici offitii persona loco petitoris existit quemquam laicum pulsatura, apud suae prouinciae iudicem suas proponere non deserat actiones. In his uero negotiis, in quibus ecclesiastici offitii persona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo ad episcopi uel presbiterorum, in loco, ubi questio uertitur, constitutorum, occurrat indifferenter examen.

C. 11 q. 1 c. 16 · De eodem · Idem Sergio Cancellario.

Si quisquam clericus, siue inferioris siue potioris gradus, petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat actiones, iste modis omnibus non alibi quam apud prouinciae iudicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autem laicus clericum cuiuscumque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum iudicium in eadem ciuitate uel territorio constitutorum proponat eas quas se existimat habere actiones. Quem ordinem legibus per omnia conuenientem atque consentaneum demonstrari illa regula manifestat, que precipit actorem forum semper sequi pulsati. Clericis uero pulsatis in episcopali iudicio forum conpetere, principalium quoque sanctionum designat auctoritas.

C. 11 q. 1 c. 17 · Episcopo non permittente apud secularem iudicem clericus pulsari non debet · Item in Concilio Agatensi [c. 32.] legitur:

Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsare; sed, si pulsatus fuerit, non respondeat uel proponat, nec audeat criminale negotium in iudicio seculari proponere.

C. 11 q. 1 c. 18 · Clericus suo inobediens episcopo depositus curiae tradatur · Item Pius Papa. [epist. II.]

Si quis sacerdotum uel reliquorum clericorum suo episcopo inobediens fuerit, aut ei insidias parauerit, aut contumeliam, aut calumpniam, uel conuicia intulerit, et conuinci potuerit, mox depositus curiae tradatur, et recipiat quod inique gessit.

C. 11 q. 1 c. 19 · Principalis coherceat auctoritas qui plebem inuasam deserere noluerit · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 38.]

Petimus, ut dignemini dare fiduciam, qua necessitate ipsa cogente liberum nobis sit rectorem prouinciae secundum statuta gloriosissimorum principum aduersus illum adire, qui plebem, quam inuaserat, usque hodie conmonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere contempnit, ut qui miti admonitioni sanctitatis uestrae acquiescere noluerit et emendare illicitum, auctoritate iudiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Seruata forma disciplinae non existimabitur inpetitus, si uestra karitate modeste conuentus recedere detrectauerit, cum fuerit suo contemptu et contumacia faciente iudiciaria auctoritate conuentus. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet.

C. 11 q. 1 c. 20 · A principibus corrigantur quos ecclesia corrigere non ualet · Item Gregorius.

Istud est, quod a uobis poposcimus et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat, et ille, qui contra morem antiquum eum ordinare presumpsit, canonum uindictae subiaceat.

C. 11 q. 1 c. 21 · Proprium gradum amittant clerici coniurantes uel conspirantes · Item in Concilio Calcedonensi. [c. 18.]

Coniurationum et conspirationum crimen, quod apud Grecos dicitur fratria, publicis etiam legibus certum est penitus inhiberi. Hoc multo magis in sancta Dei ecclesia ne fiat conuenit abdicari. Si qui uero clerici seu monachi inuenti fuerint coniurantes aut conspirantes, aut fratrias uel factiones conponentes aliquas suis episcopis aut aliis, omnimodo cadant de proprio gradu.

C. 11 q. 1 c. 22 · Clerici conspirantes proprio gradu amisso retrudantur in carcerem ceteri excommunicentur · Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II.]

Conspirationum crimina uestris in partibus uigere audiuimus, et, plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est; cuius criminis astutia non solum inter Christianos abhominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita. Et idcirco huius criminis reos non solum ecclesiasticae, sed etiam seculi dampnant leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes eis. Antecessores uero nostri cum plurima turba episcoporum, quicumque eorum in sacerdotali honore sunt positi aut existunt clerici, honore, quo utuntur, carere preceperunt; ceteros uero communione priuari et ab ecclesia extorres fieri iusserunt, omnesque simul utriusque ordinis uiros infames esse censuerunt, et non solum facientes, sed et eis consentientes.

C. 11 q. 1 c. 23 · Clerici aut monachi coniurantes proprio priuentur honore · Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 18.]

Si qui clerici uel monachi reperti fuerint coniurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abiciantur.

C. 11 q. 1 c. 24 · De eodem · Item ex Concilio Tolletano.

Si clerici aut monachi inuenti fuerint conspirantes, aut per coniurationem calumpniam machinantes episcopis uel clericis, proprium amittant gradum.

C. 11 q. 1 c. 25 · De eodem · Item ex Concilio Aurelianensi. [III. c. 21.]

Si qui clericorum (ut nuper in multis locis per superbiam diabolo instigante actum fuisse perpatuit) rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint, aut sacramenta inter se data, aut cartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus presumptio labetur; sed res detecta, cum in sinodum uentum fuerit, in presumptores iuxta personam et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, uindicetur, quia sicut karitas ex preceptis diuinis corde, non cartulae conscriptione uel coniuratione est exhibenda, ita que supra sacras admittuntur scripturas auctoritate et districtione pontificali sunt reprimenda.

C. 11 q. 1 c. 26 · Inter clericos et laicos causae exortae ab episcopis audiantur · Item Innocentius Papa. [ad Victricium Rothomagensem, epist. II. cap. 3.]

Si que causae uel contentiones inter clericos et laicos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum sinodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem prouinciae episcopis iudicium terminetur.

C. 11 q. 1 d.p.c. 26

Cum ergo his omnibus auctoritatibus clerici ante ciuilem iudicem denegentur producendi, cum (nisi prius depositi, uel nudati fuerint) curiae non sunt representandi, patet, quod ad secularia iudicia clerici non sunt pertrahendi. § 1. His ita respondetur: Clerici ex offitio sunt subpositi episcopo, ex possessionibus prediorum inperatori sunt obnoxii. Ab episcopo unctionem, decimationes et primitias accipiunt; ab inperatore uero prediorum possessiones nanciscuntur. Unde Augustinus ait super Iohannem: "Quo iure uillas defendis? diuino, an humano etc.?" Require in principio, ubi differentia designatur inter ius naturae et ius constitutionis. Quia ergo ut predia possideantur inperiali lege factum est, patet, quod clerici ex prediorum possessionibus inperatori sunt obnoxii. tradendis basilicis.]

C. 11 q. 1 c. 27 · Imperatori tributum denegare ecclesia non debet. Item Ambrosius contra Auxentium. [in oratione de.]

Si tributum petit inperator, non negamus: agri ecclesiae soluant tributum. Si agros desiderat inperator, potestatem habet uendicandorum. Tollat eos, si libitum est: inperatori non dono, sed non nego.

C. 11 q. 1 c. 28 · Potestatibus tributa non sunt deneganda · Idem. [in commentariis ad c. 5. Lucae lib. IV. c. penult.]

Magnum quidem est et spiritale documentum, quo Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regis putet esse soluendam. Si enim censum Filius Dei soluit, quis tu tantus es, qui non putas esse soluendum? [Gratian.] Item Apostolus: "Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit." Item Petrus Apostolus generaliter fidelibus omnibus scribit: "Estote subditi dominis uestris siue regi, quasi precellenti, siue ducibus, tanquam ab eo missis ad uindictam malefactorum, laudem uero honorum."

C. 11 q. 1 c. 29 · De secularibus negotiis episcopus cognoscere non debet · Item ex epistola [I.] Clementis. [ad Iacobum fratrem Domini]

Te quidem oportet inreprehensibiliter uiuere, et summo studio niti, ut omnes uitae huius occupationes abicias: ne fideiussor existas, ne aduocatus litium fias, neue in ulla aliqua occupatione prorsus inueniaris mundialis negotii occasione perplexus. Neque enim iudicem neque cognitorem secularium negotiorum hodie te ordinare uult Christus, ne prefocatus presentibus hominum curis non possis uerbo Dei uacare. Hec ergo opera, que minus tibi congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici et te nemo occupet ab his studiis, per que salus hominibus datur.

C. 11 q. 1 c. 30 · In his, que ad communis uitae usum pertinent, laici sibi inuicem operam dent · Item ex eodem.

Sicut enim inpietatis crimen est tibi, o Clemens, neglectis uerbi Dei studiis sollicitudines seculares suscipere, ita unicuique laicorum peccatum est, nisi inuicem sibi etiam in his, que ad communis usum uitae pertinent, operam fideliter dederint. Te uero securum facere ex his, quibus non debes instare, omnes communiter elaborent. Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt, per diacones edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiae sollicitudines relinquant.

C. 11 q. 1 d.p.c. 30

Ex his omnibus datur intelligi quod in ciuili causa clericus ante ciuilem iudicem est conueniendus. Sicut enim ecclesiasticarum legum ecclesiasticus iudex est administrator, ita et ciuilium non nisi ciuilis debet esse executor. Sicut enim ille solus habet ius interpretandi canones, qui habet potestatem condendi eos, ita ille solus legum ciuilium debet esse interpres, qui eius ius et auctoritatem inpertit. In criminali uero causa non nisi ante episcopum clericus examinandus est. Et hoc est illud, quod legibus et canonibus supra diffinitum est, ut in criminali uidelicet causa ante ciuilem iudicem nullus clericus producatur, nisi forte cum consensu episcopi sui; ueluti, quando incorrigibiles inueniuntur, tunc detracto eis offitio curiae tradendi sunt. Unde Fabianus Papa ait: [ep. II. Episc. orientalibus]

C. 11 q. 1 c. 31 · Qui episcopo insidiatur semotus a clero curiae tradatur

Statuimus, ut, si quis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator extiterit, mox ante examinatum iudicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus uitae suae deseruiat, et infamis absque ulla spe restitutionis permaneat.

C. 11 q. 1 d.p.c. 31

Quia ergo iste non in criminali, sed in ciuili causa clericum ante ciuilem iudicem produxit, non est iudicandus transgressor canonum, nec est dicendus pertraxisse reum ad iudicem non suum, quia de ciuili causa non nisi ciuilis iudex cognoscere debet. § 1. Econtra ea, que in actoris defensione dicta sunt, uerisimilia quidem uidentur, sed pondere carent. Sacris enim canonibus et forensibus legibus tam in ciuili quam in criminali causa clericus ad ciuilem iudicem pertrahendus negatur. Unde in epistola [I.] Clementis [ad Iacobum] legitur:

C. 11 q. 1 c. 32 · Apud presbiteros iudicentur fratres

Si qui ex fratribus negotia habeant inter se, apud cognitores seculi non iudicentur, sed apud presbiteros ecclesiae quicquid illud est dirimatur.

C. 11 q. 1 c. 33 · Nullus clericus propter aliquam causam intret curiam · Item Siluester Papa. [in epilogo Concilii Romani]

Nullus clericus, uel presbiter uel diaconus, propter quamlibet causam intret in curiam, nec ante ciuilem iudicem causam dicere suam presumat.

C. 11 q. 1 c. 34 · Ecclesiasticum, non forense iudicium penitens expetat · Item Leo Papa. [ad Rusticum, epist. XC. al. XCII. c. 9.]

Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contempnere. Sed illicitorum ueniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere, dicente Apostolo: "Omnia michi licent, sed non omnia expediunt." Unde si quis penitens habet causam, quam negligere forte non debeat, melius expetet ecclesiasticum quam forense iudicium.

C. 11 q. 1 d.p.c. 34

Non ait propter criminalem tantum, sed generaliter propter quamlibet, tam ciuilem quam criminalem intelligens. Item Theodosius Inperator:

C. 11 q. 1 c. 35 · Cuicumque liceat sacrosanctae sedis antistitis iudicium eligere

Quicumque litem habens, siue petitor fuerit, uel in initio litis uel decursis temporum curriculis, siue cum negotium peroratur, siue cum iam ceperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur.

C. 11 q. 1 c. 36 · Idem.

Omnes itaque causae, que pretorio uel ciuili iure tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuo stabilitatis iure firmentur, nec ulterius liceat retractari negocium, quod episcoporum sententia deciderit. Testimonium etiam, ab uno licet episcopo perhibitum, omnes iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud enim ueritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum habeatur, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae fuerit prolatum. Hoc nos edicto salubri firmamus, et perpetua lege tenendum esse censemus.

C. 11 q. 1 d.p.c. 36

Hec si quis antiquata contendat, quia in Iustiniani codice non inueniuntur inserta, per Karolum renouata cognoscat, qui in suis Capitularibus [l. VI. c. 281.,] ait inter cetera:

C. 11 q. 1 c. 37

"Volumus atque precipimus, ut omnes nostrae ditioni subiecti, tam Romani quam Franci, Alemanni, Bawari, Saxones, Toringi, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Longobardi, Guascones, Beneuentani, Gothi, Hispani, ceterique omnes nobis subiecti quocumque uideantur legis uinculo stricti uel consuetudinario conexi more, hanc sententiam, quam ex sextodecimo Theodosii inperatoris libro, capitulo uidelicet undecimo, ad interrogata Ablauii ducis, quam illis et omnibus per scripturam misimus, et inter nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum, posuimus, lege cuncti perpetua teneant, id est: Quicumque litem habens, siue petitor fuerit, etc. ut supra. Item Gregorius [lib. XI. epist. 54.]

C. 11 q. 1 c. 38 · Presbiter apud episcopum tantum iudicari debet · Iohanni defensori eunti in Yspaniam ammonendo dicit:

De persona presbiteri hoc attendendum est, si quam causam habuerit, non ab alio teneri, sed episcopus ipsius adiri debuit, sicut nouellarum constitutio manifestat, que ita loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus, ac reuerentissimis episcopis et clericis ac monachis: "Inp. Augustus Iustinianus Petro gloriosissimo prefecto pretorio capitulo LIII. Si quis contra aliquem clericum aut monachum, aut diaconissam, aut monastriam, aut assistriam habet aliquam actionem, doceat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subiaceat. Ille uero causam inter eos diiudicet. Et si quidem utraque pars his, que iudicata sunt, non adquieuerit iubemus per loci iudicem executioni perfecte contradi." § 1. Ne uero obiciatur, quia hoc de clerico loquitur, non de presbitero, sciendum est, quia superius in eadem constitutione libro L. capitulo 1. legitur appellatione clericorum etiam presbiteros et diacones contineri. Verba autem legis ista sunt: "Presbiteros autem et diaconos, et lectores et cantores, quos omnes clericos appellamus," et reliqua.

C. 11 q. 1 c. 39 · Clericus clericum ad publica iudicia non pertrahat · Item Gregorius [lib. IX. epist. 32.] Romano, Defensori Siciliae.

Peruenit ad nos, quod si quis contra quoslibet clericos causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos tuo facias iudicio exhiberi. Quod si ita est, ualde esse constat incongruum. Sed hac tibi auctoritate precipimus, ut hoc denuo facere non presumas; sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab ipso iudices deputentur, aut si fortasse ad arbitros eundum est, partes ad eligendum iudices ab ipso executio deputata conpellat. Si quis uero clericus uel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes, ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi iudices eligant. Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non seruatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus ille ordo custodiri debuit, confundatur? et cetera.

C. 11 q. 1 c. 40 · A laicis iudicibus clerici non sunt obprimendi · Idem Ianuario Episcopo Karalitano. [lib. III. epist. 26.]

Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Quiriaci abbatis relatione cognouimus eo quod in insula Sardinia sacerdotes a laicis iudicibus obprimantur, et fraternitatem tuam ministri tui despiciant, dumque solum simplicitati a uobis studetur, quantum uidemus disciplina negligitur.

C. 11 q. 1 c. 41 · Sacerdotes a regibus sunt honorandi, non iudicandi · Item Gregorius Mauricio. [Imperatori, lib. IV. ep. 31.]

Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum, cuius serui sunt, ita eis dominetur, ut etiam debitam reuerentiam inpendat. Nam in diuinis eloquiis sacerdotes aliquando Dii, aliquando angeli uocantur. Nam et ad Moysen de eo, qui ad iuramentum deducendus est, dicitur: "Applica illum ad Deos," uidelicet ad sacerdotes. Et rursum scriptum est: "Diis non detrahes," scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est." Quid igitur mirum, si illos uestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut Deos ipse etiam appellat Deus? § 1. Ecclesiastica quoque testatur ystoria, quia cum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, et eosdem, qui accusati fuerant, episcopos conuocans, in eorum conspectu libellos, quos acceperat, incendit, dicens: "Ite, et inter uos causas uestras disponite, quia dignum non est ut nos iudicemus Deos." In qua sententia sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid prestitit ex reuerentia inpensa. Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui uerum Deum nescientes deos ligneos et lapideos colebant, et tamen eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant. Quid igitur mirum, si Christianus inperator ueri Dei sacerdotes honoret dum pagani, ut prediximus, principes honorem inpendere eorum sacerdotibus nouerunt, qui ligneis Diis et lapideis seruiebant? § 2. Hoc ergo non tantum specialiter, quantum generaliter pro omnibus asserimus sacerdotibus, quoniam adhuc nescimus quis in terribili Dei iudicio qualis futurus sit. Etenim Paulus egregius predicator dicit? "Nolite ante tempus iudicare, quoadusque ueniat Dominus," et reliqua. Nam sunt multa que de iudicio illius ignorant homines, quia fortasse que uos laudatis ille reprehendit, et que uos reprehenditis ille laudabit.

C. 11 q. 1 c. 42 · Qua pena feriatur clericus clericum ad secularia iudicia pertrahens · Item ex Concilio Mileuitano.

Inolita presumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici clericos, relicto suo pontifice, ad iudicia publica pertrahant. Proinde statuimus ut hoc de cetero non presumatur. Si quis hoc presumpserit facere, conuentus et causam perdat, et a communione efficiatur extraneus.

C. 11 q. 1 c. 43 · Clericus apud ciuilem iudicem iudicari non debet · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 9]

Placuit, ut quisquis episcoporum, presbiterorum et diaconorum, seu clericorum, cum in ecclesia ei crimen fuerit intentum, uel ciuilis causa fuerit conmota, si derelicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiamsi pro ipso fuerit lata sententia, locum suum amittat. Et hoc in criminali actione. In ciuili uero perdat quod euicit, si locum suum obtinere maluerit, siquidem ad eligendos iudices inique de ecclesiae consortio iudicat qui de uniuersa ecclesia male sentiendo de iudicio seculari poscit auxilium, cum priuatorum etiam causas Apostolus ad ecclesiam deferri atque ibi determinari precipiat.

C. 11 q. 1 c. 44 · Clericus non accusetur, nisi ante ecclesiasticum iudicem · Item ex eodem.

De diuersis ordinibus ecclesiae seruientibus si quis in causam criminis incurrerit, et abnuerit iudicium ecclesiasticum, debet periclitari.

C. 11 q. 1 c. 45 · Qui cum clerico litigium habet episcopum ipsius adeat · Item constitutio LXXIV. c. 1.

Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cuius iudicio clericus subpositus est. Ille autem sine dampno et sine dilatione conpetentem finem liti inpositurus est. Sin autem noluerit episcopus litem dirimere, tunc ad ciuiles iudices disceptatio causae perueniat. Ubi autem dirimere episcopus uult, sine scriptura omnia procedant, et diffinitiua sententia ab eo sine scripturis feratur. § 1. Quod si de criminali causa litigium emerserit, tunc conpetentes interpellati, consentaneum legibus terminum causae inponant, ita tamen, ut disceptatio litis duorum mensium spatium non excedat, a litis contestatione numerandum. [§ 2.] [PALEA. In criminalibus uero causis numquam sine scriptura procedere debet.] Non autem aliter puniatur clericus, nisi obnoxius repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo uel clericatus honore. Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc secundum canones ab episcopo suo causae examinatio et pena procedat, nullam communionem aliis iudicibus in huiusmodi causis habentibus.

C. 11 q. 1 c. 46 · Clericus aduersus clericum negotium habens secularia iudicia non exerceat · Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 9.]

Si clericus aduersus clericum habet negotium, non relinquat suum episcopum et ad secularia iudicia concurrat, sed prius negocium agitetur apud episcopum proprium; uel certe si fuerit negocium ipsius episcopi, apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negocium. Si quis uero contra hoc fecerit, canonum subiaceat correctionibus. § 1. Et si clericus aduersus suum seu alium episcopum habeat causam, apud audientiam sinodi prouinciae conqueratur. § 2. Si uero contra ipsius prouinciae metropolitanum episcopum episcopus siue clericus habeat controuersiam, pergat ad ipsius diocesis primates, aut certe ad Constantinopolitanae ciuitatis regiae sedem, ut eorum ibi negotium terminetur.

C. 11 q. 1 c. 47 · Item ex Concilio Agatensi, c. 32

Clericum nullus presumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsare. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat, nec proponat, nec audeat criminale negotium in iudicio seculari proponere.

C. 11 q. 1 d.p.c. 47

Ex his omnibus datur intelligi, quod clericus ad publica iudicia nec in ciuili, nec in criminali causa est producendus, nisi forte ciuilem causam episcopus decidere noluerit, uel in criminali sui honoris cingulo eum nudauerit. § 1. Illud autem quod in epistola Clementis dictum est: "Non cognitorem secularium negotiorum te uult Deus esse," ex episcopali unctione intelligendum est. Non enim in episcopum ungitur, ut cognitor secularium negotiorum resideat, sed ut procurator animarum et distributor spiritualium existat. Prohibetur ergo secularibus negotiis occupari, non ad tempus sequester fieri. Vel secularia iudicia non de rebus secularibus sed secularium uirorum intelligenda sunt. Iudicia de rebus secularibus secularia appellantur iuxta illud Apostoli: "Secularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia constituite." Iudicia uero secularium secularia appellantur in epistola Clementis, quod ex subsequentibus datur intelligi, cum dicitur: "Hec opera, que tibi minus congruere diximus, exhibeant sibi inuicem uacantes laici." Prohibentur ergo Clerici a cognitione negotiorum secularium uirorum, non secularium causarum. Negotia quippe clericorum, siue criminalia siue ciuilia fuerint, non nisi apud ecclesiasticum iudicem uentilanda sunt. Unde Adrianus Papa ait: [c. 35.]

C. 11 q. 1 c. 48 · Non nisi in foro suo clericus audiatur

Clericus siue laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non alibi quam in foro suo prouocatus audiatur.

C. 11 q. 1 c. 49 · De eodem · Idem. [ibidem c. 40.]

In clericorum causa huiusmodi forma seruetur, ut nequaquam eorum sententia non a suo iudice dicta constringat.

C. 11 q. 1 d.p.c. 49

Res uero in litigio posita ante legitimum cognitionis euentum in nullam omnino debet transferri personam. Unde Gelasius Papa Quingesio Episcopo:

C. 11 q. 1 c. 50 · In nullam personam transferatur res in litigio posita ante cognitionis euentum

Quia res in litigio posita in nullam transferri potest omnino personam, donec legitimae cognitionis euentu, cui potius debeatur, iudiciaria disceptatione possit agnosci, ex eadem re quispiam non sinatur exigere pensiones, sed in eodem statu re eadem posita, in quo uidetur (sicut dictum est) ante constituta, quisquis sibi putat quippiam posse conpetere, iuridico pulset examine, preiudiciis omnibus inde submotis.