C. 1 q. 4Causa I, Quaestio IV
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 1 q. 4 d.a.c. 1
¶Nunc ergo de quarta questione est pertractandum, an paternum crimen huic inputetur, quod eo ignorante constat admissum? Quod ignorantia hunc excuset, multorum auctoritatibus probatur. Ait enim Augustinus: [ep. XLVIII. ad Vincentium]
C. 1 q. 4 c. 1 · Alienum crimen nescientem non maculat
¶Nullius crimen maculat nescientem.
C. 1 q. 4 c. 2 · Item. [in eadem epistola]
¶Quis locus innocentiae relinquitur, si alienum crimen maculet nescientem?
C. 1 q. 4 c. 3 · De infantibus, qui ab hereticis baptizantur · Item in Affricano Concilio [c. 14.] legitur.
¶Placuit de infantibus, qui ab hereticis baptizantur, eque suo hoc iudicio fecerunt, cum ad ecclesiam Dei salubri proposito fuerint reuersi, ne parentum error illos inpediat, quo minus promoueantur sacri altaris ministerio.
C. 1 q. 4 c. 4 · De eodem · Item in eodem. [c. 24.]
¶Qui apud Donatistas paruuli baptizati sunt, nondum scire ualentes erroris interitum, si postquam ad etatem rationis capacem peruenerint, agnita ueritate falsitatem abhorrentes eorum, ab ecclesia ordine antiquo per manus inpositionem recepti sunt, tales ad suscipiendum munus clericatus non debet inpedire nomen erroris.
C. 1 q. 4 c. 5 · Consanguineorum maleficia in nullo clericis obsunt, nisi conscii fuerint · Item Leo IV. Ebruino et Adelfrido.
¶Quia presulatus nostri (quod bene nostis) magisterium non solum de sacerdotum, uerum etiam secularium utilitatibus debet esse sollicitum, propterea fraternitatem uestram scire uolumus, hunc presentem presbiterum ad sedem apostolicam uenisse, nobisque uiolentiam et excommunicationem suam per ordinem retulisse; quod etiam sine iusto legis tramite illi sua fuisset ablata ecclesia, similiter indicauit, quam alius dato munere sacerdos zelo ductus inuidiae usurpare presumpsit. Inde parentes eius magno dolore conpulsi presbiterum illum, qui suam tenebat ecclesiam, mox conprehenderunt, et oculos eius eruerunt. Tamen ipse sepe dictus sacerdos dicit, quod absque sua uoluntate siue consilio hoc sit peractum. Quod si ita est, ut ipse nobis suo ore testatus est, uobis magnopere prouidendum est, ut, si ipse canonice excommunicatus non est, canonica super eum fiat remissio.
C. 1 q. 4 c. 6 · [Videas infra in Dicto Gratiani post can. 9.]
C. 1 q. 4 c. 7 · Perfidia parentum filiis obesse non debet · Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 60.]
¶Iudei baptizati, si postea preuaricantes in Christum qualibet pena dampnati extiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia scriptum est: "Filius non portabit iniquitatem patris."
C. 1 q. 4 c. 8 · Non inputantur peccata parentum his, qui ab eis personaliter diuisi probantur · Item Augustinus ad Bonifatium. [epist. XXIII.]
¶Iam itaque, cum homo in se ipso, ab eo, qui genuit alter est effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo, a quo traxit, quando quod contraxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente iam est, unde dicatur: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur." Ut autem possit regenerari per offitium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus. Hinc etiam Gregorius in libro XXVI. Moralium: [c. 8.,
C. 1 q. 4 c. 9 · Ei, qui imitatur, inpietas alterius nocet
¶"Homini, qui similis tui est, nocebit inpietas tua, et filium hominis adiuuabit iustitia tua." Humana inpietas ei nocet, quem peruertendo inquinat, et rursus eum adiuuat nostra iustitia, quem a prauis actionibus inmutat. Nocere enim uel adiuuare nesciunt ea, que uel a bono corrumpere, uel a malo permutare non possunt.
C. 1 q. 4 d.p.c. 9
¶Contra Dominus ad Moysen: "Ego sum Deus zelotes, qui uisito peccata patrum in filios usque tertiam generationem et quartam," licet non inequalitate iudicii, sed magnitudine clementiae Augustinus hoc dictum asserit, ita dicens: "In tertia et quarta generatione peccata patrum se Dominus comminatur in lege filiis redditurum, non inequalitate iudicii, ut alii peccent et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper expectat penitentiam et quod in prima generatione delinquitur non prius corrigit et emendat, nisi tertia et quarta generatio euenerit." Digestis titulo de penis: [c. VI.] "Crimen uel pena paterna nullam maculam filio infligere potest. Namque unusquisque ex suo admisso sorti subicitur, nec alieni criminis successor constituitur. Idque etiam diui fratres Ierapolitanis rescripserunt." Cum ergo de baptizatis ab hereticis Innocentius scribat "Lex est ecclesiae his, qui ab hereticis baptizati sunt, per manus inpositionem laicam tantum prebere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem uel exiguum subrogare": patet, quod infantes, qui ab hereticis baptizati sint, sola excusat ignorantia, ut iuxta illud Africani concilii ad suscipiendum clericatus offitium non eos impediat nomen erroris. Item sicut Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum: [epist. 75.]
C. 1 q. 4 c. 10
¶"Non inputantur filiis peccata parentum, que post eorum natiuitatem a parentibus committuntur; nec pro peccatis parentum spirituali pena filii sunt plectendi." [Gratian.] Offitio autem uel beneficio ecclesiae priuari, spiritualis pena est: non igitur hanc ex patris peccato promeretur filius. Item si excusatur, qui ignoranter a symoniaco ordinatur, ut supra in capitulo Urbani legitur, et iste excusandus est, qui per ignorantiam symoniace ordinatur.
C. 1 q. 4 c. 11 · De ecclesia, que pactione consecratur · Sed obicitur illud Gregorii:
¶Ecclesia, que pactione consecrata fuerit, potius execrata quam consecrata dici debet.
C. 1 q. 4 d.p.c. 11
¶Item peccato ciuium thesauri Iericho anathematizati leguntur. Unde Achor, qui regulam auream et quedam alia pretiosa furatus est, de anathemate dicitur tulisse. § 1. Item peccato Amalechitarum animalia eorum iussa sunt interfici, quibus quia Saul pepercit, audiuit a Samuele: "Nescis, quia peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydololatriae nolle acquiescere?" § 2. Item peccato Egyptiorum possessiones eorum grandini traditae, iumenta et primogenita eorum morte consumpta sunt. § 3. Item peccato Israelitarum archa Domini Phylisteis tradita est. Si ergo que sensu carent, ut ecclesia, altare, archa Domini, lapides Iericho, uel execrantur, uel peccatoribus traduntur, uel anathematizantur, uel grandine deuastantur; si ea, que uim intelligendi non habent, ut animalia Egyptiorum et Amalechitarum, peccatis hominum morte perduntur: patet, quod nullum excusat ignorantia criminis, maxime cum ex eo utilitas deferatur ignoranti; ueluti si quispiam de latrocinio et rapina filio suo ignoranti diuicias congreget, non excusaret filium ignorantia, quin post mortem patris cogatur reddere male conquisita. § 4. Item peccato Achor plebs Israelitica in manibus hostium tradita est. § 5. Item peccato filiorum Hely populus in manu Phylistinorum corruit. § 6. Peccato quoque plebis electi eorum sepe sunt inpediti, et tandem cum eis prophetae ducti sunt captiui. § 7. His ita respondetur. Insensibilia et irrationabilia peccato hominum uel execrantur, uel anathematizantur, uel morte perduntur, non participatione peccati, sed causa sacramenti, uel detestatione peccati, uel flagello delinquentium. Causa sacramenti, ut thesauri Iericho et animalia Amalechitarum. Iericho enim luna interpretatur, et significat istum mundum. Amalechitae interpretantur lingentes sanguinem, et significant cupidos, et auaros, et demones. Israelitae interpretantur uiri uidentes Deum, significant multitudinem sanctorum. lapides ergo et thesauri Iericho anathematizantur, animalia Amalechitarum interfici iubentur ad examinandam cupiditatem huius mundi thesauri, qui per lapides et thesauros Iericho designantur, irrationabiles quoque uiciorum motus, qui per animalia Amalechitarum intelliguntur, non debent transire in sortem sanctorum. Animalia uero Egyptiorum, et possessiones eorum, et primogenita, grandine et morte consumpta sunt, ut in illis punirentur, quorum felicitate letabantur, et ut daretur intelligi, quod mundus peribit et substantia eius. Sed et terra Israelitarum in salsuginem uersa est, et segetibus eorum imbres aduersi sunt, animalia eorum sterilitate et morbo confecta sunt, ut auctorem suum, quem per beneficia cognoscere noluerunt, saltim inter suplicia sentirent. In detestatione uero peccati pecunia Symonis dampnata est, cui dictum est: "Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecunia possideri." In detestatione quoque eiusdem criminis altare et ecclesia, que per symoniam consecrantur, non tam consecrari quam execrari dicuntur, quia qui interuentu pecuniae oleum consecrationis effundit non consecrare, sed execrare credendus est. Hinc est, quod B. Gregorius ecclesias ab Arrianis consecratas iterum consecrari precepit, quia sanctificationem consecrationis non nisi in fide Trinitatis perficitur, prestare non poterant qui fide carebant. Archa uero et prophetae peccato suorum ciuium hostibus traditi sunt. Electi quoque, qui murmure eorum inpediti sunt, non in penam criminis, sed in experimentum et exemplum patientiae hec passi sunt. § 8. Item populus, qui peccato Achor et filiorum Hely in manibus hostium traditus est significat, subditos corporaliter flagellari, ut inter ipsa flagella prelatorum peccata feriantur, sicut Achor sorte deprehensus lapidibus obrutus est. § 9. Sic et nauicula Ionae periclitatur, ut fugitiuus sorte deprehensus, fluctibus inmergeretur. Aliquando pro meritis prelatorum deprauatur uita subditorum, ut prelatis suis subditi fauentes ad malum cum eis simul corruant, sicut filii Israel, diu portantes peccata sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt in manibus hostium. Item Dauid populum numerauit, quo peccato gladius Domini deseuit in populum. "Sed in lata gente gloria regis est, in diminutione plebis contricio principis." Qui ergo de numerositate suae gentis superbiuit, iure in eius diminutione punitus est. § 10. Item paruulos Sodomitarum non excusauit ignorantia, quin pro paterno scelere celesti igne consumerentur; sed hoc igne pena illis diminuta est, quibus successio paterni sceleris est adempta. Pariter etiam demonstratum est, peccatis parentum paruulos aliquando corporaliter flagellari. Illud idem intelligendum est de paruulis, qui peccato Datan et Abiron uiui descenderunt ad inferos. § 1. Item Cam peccante filios eius Canaam maledicitur; Iezi delinquente lepra transmittitur ad posteros. Iudeis clamantibus: "Sanguis eius super nos et super filios nostros," reliquiae eorum penae mortis "Christi" addictae sunt. Achab quoque peccante posteri eius regni solium amiserunt, et qui de eius semine in regno Iudae nati sunt, usque ad purgatam labem illius familiae a genealogia Domini exclusi sunt. Odium quoque Esau (ut Malachias testatur) transiuit ad Ydumeos. Quibus omnibus colligitur, quod ignorantia peccati non excusat aliquem. § 12. Sed his exemplis non probantur teneri peccato aliorum nisi imitatores nequiciae eorum. Quicumque enim de semine Esau et ceterorum ad Deum conuersi paternam malitiam detestati sunt, non odium, sed Dei clementiam experti sunt. Item ut ait Ambrosius: [sermone XI.]
C. 1 q. 4 c. 12
¶"Turbatur nauicula Petri, in qua erat Iudas, quia, qui suis meritis erat firmus, turbatus est alienis." [Gratian.]
C. 1 q. 4 d.p.c. 12
¶Ignorabat autem Petrus peccatum Iudae. Non ergo ignorantia excusauit illum, sed turbatio hec non peccati coinquinatio, sed corporalis persecutio intelligitur, quia meritis malorum nonnumquam adeo boni premuntur, ut eorum turbetur infirmitas. Non itaque his auctoritatibus symoniaci probantur, pro quibus ignorantibus pecunia data est. Non ergo potest probari iste reus criminis, cuius non habuit conscientiam. § 1. Notandum quoque est, quod non omnis ignorantia aliquem excusat. Est enim ignorantia alia facti alia iuris. Facti alia, quod non oportuit eum scire, alia, quod oportuit eum scire. Quod non oportuit eum scire, sicut ait Apostolus: "Si quis infidelium uocauerit uos ad cenam, quicquid uobis appositum fuerit comedite, nichil interrogantes. Si quis uobis dixerit, hoc ydolis immolatum est, nolite comedere." Ecce quod uocatum ad cenam non oportebat scire, carnes sibi appositas ydolis fuisse inmolatas. Quod oportuit eum scire, sicut ignorantia Iudeorum et reliquorum infidelium, qui ea, que a prophetis de Christo fuerant prenunciata, adhuc ignorant esse conpleta, unde a Iudeis adhuc expectatur uenturus. Hec neminem excusat. § 2. Item ignorantia iuris alia naturalis, alia ciuilis. Naturalis omnibus adultis dampnabilis est; ius uero ciuile aliis permittitur ignorare, aliis non. Iuris ciuilis ignorantia nemini obest in dampno uitando, si negotium inde contigerit, ut, si minor pecuniam dederit filiofamilias, repetit; in maiore uero quasi delictum est. § 3. Item si successionem tibi etiam maiori delatam cum alio sine iudice diuidas, putans testamentum iure subnixum, cum non esset, solidam successionem obtinebis; uel si id, quod nullo iure debuisti, aut iure naturali non debuisti, sed ciuili, tamquam ex cyrographo soluas aut promittas, repetis; non ita, si delictum. Nam si putat rem suam sibi per legem licere rapere, incidit in constitucionem: Si quis in tantam.
C. 1 q. 4 c. 13 · Inperator Valentinianus Augustus
¶Si quis in tantam furoris audaciam peruenerit, ut possessionem rerum apud fiscum uel apud quoslibet homines constitutarum ante euentum iudicialis arbitrii uiolenter inuaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quam abstulit, restituat possessori, et dominium eius rei amittat. Sin uero alienarum rerum possessionem inuasit, non solum eam possidentibus reddat, uerum etiam estimationem earundem rerum restituere conpellatur.
C. 1 q. 4 d.p.c. 13
¶In hoc autem non fuit ignorantia iuris, sed facti, et illius, quod non oportuit eum scire. A reatu ergo criminis excusat eum ignorantia paterni delicti, quod etsi oportuisset eum scire, infirmitate tamen etatis deprehendere non poterat.