IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Historia juris civilis Lusitani

Mello Freire 6.8De jure Lusitano ab Emmanuele ad Philipporum dominationem.

Abrir no leitor do IusCommune →

74 · Emmanuelis Regis Codex.

pr.Praecipua haec est Lusitanae Jurisprudentiae periodus. Jam antea Alphonsus V., ut supra diximus (§. LXX.), seu potius Petrus, Portugalliae Infans, quando illius nomine clavum Regni tenuit, in unum Codicem jus universum Lusitanum redegerat. Cum vero multae postea leges adcessissent, neque praeterea Alphonsinus Codex ea esset arte elaboratus, ut Patrii Juris systema exhiberet, Emmanuel, saeculis omnibus memorandus Princeps, operam dedit, ut novus alius, novo prorsus ordine, et concinniori methodo digestus, in lucem prodiret.

n1Quando primum prodierit Emmanuelis Codex, quinque etiam libris constans, mihi dubium omnino est atque incertum. Antiquissimus, quem vidi, in duos tomos divisus, in publico Regni tabulario adservatus, integer quidem editus est a Joanne Petro Bonhomino Olisipone ann. 1514., liber scilicet primus die 30. Octobris, liber secundus 15. Decembris, liber tertius 11. Martii, liber quartus 24. Martii, liber quintus 28. Junii. In fine enim cujuslibet libri et dies et annus, et editoris, et correctoris nomen declaratur. Haec ita se habent, sive inde conjiciamus posteriores libros secundo tomo comprehensos ante primos fuisse typis mandatos, sive malimus horum tomorum alterum ad alteram editionem spectare, cujus libri non exstantes forte perierint. Illud equidem certum est, editionem istam ibidem dici novam, ex quo aliam praecessisse videtur; et dici quoque a Doctore Ruy Boto, Regis a Consiliis, et Regni Cancellario recognitam atque correctam: quae verba, ut ut aliter adcipi possint, huc tamen non incommode trahuntur. Has editiones, si forte plures fuerunt, aliae exceperunt, in quibus tamen aliqua immutata, additaque ostenduntur.

n2In novissimis Conimbricensis Academiae Statutis lib. II. tit. III. cap. IX. §. X. n. 4. statuitur ac decernitur hujus Codicis librum primum ac secundum anno 1513. prodiisse, reliquos vero anno demum 1521..

n3Id minus recte. Illis enim, quae dicta sunt, hoc addi potest, nullam aliam anno 1521. editionem adparere praeter illam Jacobi Crombergeri, Germani (qua quidem ego utor). Haec tamen editio tota confecta fuisse videtur anno 1521., et absoluta die 11. Martii, uti in fine quinti libri declaratur. In quatuor prioribus dies similiter, et annus profecto non declaratur, declaratur, sed editoris nomen tantummodo, ac editionis locus, Ebora nimirum in primo et quarto, Olisipo in reliquis. Fieri tamen non potest, ut priores duo: prodierint anno 1513., id quod vel ex tit. 37. in fin., et tit. 47. in princ, lib. 2. manifeste demonstratur, in quibus quidem titulis leges compilantur, quae anno demum 1520. fuerunt promulgatae, uti ibidem adnotatur, et quae propterea non inveniuntur, nec inveniri possent in editione illa anni 1514.

n4Haec de editione Crombergeriana; quae exstat. Si ulla vero exstitit ante illam Joannis Petri Bonhomini, quod certo adfirmare non audeo, fieri quidem potest, ut ab 1 eodem Crombergero curaretur. Eum enim ab Emmanuele Rege ad hoc ipsum fuisse arcessitum, ut ejus scilicet Codicem typis mandaret, idque aliquot annos antequam is a Bonhomino editus esset, satis constat vel ex ipsius Regis Diplomate Scalabi dato 20. Febr. ann. 1508., quo et ipsi, et omnibus nobilem typographicam artem exercentibus, sub non nullis conditionibus ibidem expressis, quivis Equitum Regiae Domus honores ac privilegia conceduntur, licet equum et arma secundum Regni Constitutiones non haberent. Exstat hoc Diploma in Regio Olisiponensi scrinio, referturque a Francisco Leitano Ferreira Notit. Chronolog. Acad. Conimbr. pag. 118. n. 288. et seq., et apud Sous. Histor. Geneal. tom. 4. pag. 134.

n5Porro ex Osorio de Reb. Emman. lib. IV. n. 3., Damiano Goesio in Chron. p. 1. cap. 94., et aliis satis constat anno 1505. Emmanuelem Regem leges multas vetustis legibus addidisse, et antiqua instituta correxisse; quod perinde est ac Legum Codicem reformasse, novumque edidisse. Quod si arduum istud opus totum ferme illius Regni tempus absumpsisse ait Goesius loco citato, id ita intelligendum, hunc Codicem in singulis editionibus per totam Emmanuelis vitam auctum semper fuisse, atque correctum; quod manifestum est ex illa, quae anno 1521., postremo ejus vitae, prodiit.

n6Isti autem alia successit per Germanum Galhardum Olisipone 27. Jul. ann. 1526.: huic alia per Joannem Crombergerum Hispali ann. 1539., et alia denique Olisipone per Emmanuelem Joannem 3. Mart. ann. 1565. (Postrema editio est, quae prodiit Conimbricae typis Academicis ann. 1797. 4. 3. vol.).

75 · Illius Auctores.

pr.Hujus Codicis Auctores qui fuerint, non constat: conjicere tamen licet operam eidem digerendo navasse Doctores Joannem Cotrinum, Joannem Fariam, Petrum Georgium, et Christophorum Estevium, sub_ Emmanuele Rege Senatores.

n1Forum meminit Emmanuelis Codex in fine libri quinti editionis Crombergerianae, tantumque eis honorem defert, ut ipsimet Codici auctoritatem prorsus adimat, si non prius fuerit ab eisdem subscriptus. Jam Emmanuelis tempore Cancellarius Maximus leges in Suprema Regni Cancellaria publicabat, eaque sigillo suo munitas ad Provinciarum Praetores remittebat, ut habetur illius Ordinatione lib. 1. tit. 2. §. 9. Hoe vero munere cum haud fruerentur praefati Senatores, conjicere non omnino inepte possumus, cos celeberrimi hujus, quem subscripserunt, Codicis Architectos fuisse, vel illius saltem ordinationi opera et studio adfuisse. 1

76 · Contextus, et ordo libri primi.

pr.Integrum juris patrii systema, licet nou ubivis perfectum, exhibet Emmanuelis Codex. Primo libro recensum Magistratuum Lusitanorum, et eorum Officialium instituit, illorumque nomina, functiones, munera officiaque declarat, videlicet, Rectoris Domus Supplicationis, Cancellarii Maximi, Senatorum Domus Regiae Supplicationis, Insularum, Praetorum Regiae Ur-, bis cum Civilium, tum Criminalium, Auditorum Reginae, Procuratorum Regiarum Causarum, publici Domus Supplicationis Delatoris, Cancellariae Scribae, Adparitoris Maximi, Aedilis Maximi, Orphanorum Judicis, Curatoris absentium bonis dandi, et aliorum plurium, quos longum esset referre. Multi tamen tituli hoc libro fugitivi inveniuntur, veluti 26. 38. 47. 48. 57. 75. 76. 78., qui ab ordine, quem sibi Emmanuel proposuit, absunt quam longissime.

n1Emmanuelis Codicis Architecti eumdem fere ordinem libro primo tenere videntur, quem Tribonianus, et socii in Pandectarum quoque libro primo sibi proposuerunt, in quem, praemissis generalibus quibusdam juris principiis, et brevi illius historia, de diversis Romanorum Magistratibus, eorumque juribus diversis duo supra viginti speciales titulos retulerunt. Et vel ex hoc uno intelligi potest, quam multa ex Jure Romano mutuarint.

77 · Secundi, 14.

pr.In secundo libro propositum fuit ejus auctoribus edisserere I.) de diversis in jure litigatoribus, et ubi quis agere, et conveniri debeat, sive Laicus, sive Clericus, sive Episcopus sit: II.) de juribus Regalibus, de bonis Regiae Coronae, eorumque successione, de Reginae, Principum, Senatorum, Antistitum, Optimatum, Equitum, Agricolarum, et Ecclesiarum juribus, ac privilegiis. Ab hoc tamen scopo, et fine alieni fugitivive sunt tituli 7. 8. 9. 10. 22. 28. 30. 35. 37. 41. 42. 48. 49. 50., quo liber secundus clauditur.

78 · Tertii.

pr.Libro tertio forensis jurispru' dentia perquam nitidissime exponitur, multa namque ibidem constituta legimus de vocatione in jus, de iis, qui in judicium vocari non possunt, qui vadimonium deserunt, et in judicio praestituta die non comparent, de Procuratoribus, et eorum officio, de judiciorum cautionibus, de Judicum, Scribarum et aliorum recusationibus, de reconventionibus, feriis, et arbitris, de calumnia, in litem, et suppletorio, ut adpellant, jurejurando, de dilatoriis, peremptoriisve exceptionibus, de litis contestatione, de testibus, et eorum refutationibus, de sententiis cum interloquutoriis, tum definitivis, de expensarum condemnatione, de adpellationibus, quando adpellare non est necesse, et quod, adpellatione pendente, nihil innovetur, cet.

n1Cum judicium, definitore Aristotele Ethicor. lib. 5. cap. 10., nihil aliud sit, quam κρίσις τοῦ δίκαιου καὶ τοῦ ἄδικου, hoc est, justi et injusti decisio, mirum non est, cum unus quisque in suo sensu semper abundet, quantum in hujus decisionis instituendae ratione homines variaverint, et quam diversus apud unum, eumdemque Populum pro diverso tempore fuerit judiciorum ordo. Neque in hac causa Romanos, superstitiosissimum genus hominum, adpellare necesse est (satis enim nota sunt, quae de illorum diversis judiciis inter alios tradiderunt Carolus Sigonius, Franciscus Robortellus de jud. et omn. consuetud. caus. agend. apud Roman. tom. 3. Graev. Thesaur. Antiq. Romanar., Basil Kennett Antiquit. Rom. Anglice script. 2. p. lib. 3. capp. 17. et 18., et Ant. Henr. Van Hees Dissert. de iis, quae antiqui tus apud Roman. inter litigator. ante lit. contest. fieb. apud. Fellenberg. tom. 1. Jurisprud. Antiq. pag. 491.); namque. vel soli Lusitani nostri huicce rei argumento esse possunt. Initio, cum Scribarum et Tabellionum apud nos nullus usus esset, unusquisque, vel alter ad alterius petitionem testamentorum, et transactionum instrumenta privatim conficiebat: de eisdem vero lites ortas boni, honestique viri, non judices publica auctoritate constituti, ex bono et aequo dirimebant. Praetores postea Provinciarum, quos immensa lictorum et adparitorum turba, cum Provincias peragrarent, sequebatur, et Supremus quidam Magistratus, quem Sobrejuiz adpellabant, contentiones in secunda veluti instantia decidebant. Hi vero, quod jam monuimus (§. LXV. Not.), initio non erant ex Jureconsultorum, sed ex honestiorum hominum numero. Adcesserunt postea Conventus Juridici, Scalabi primum, et Olisipone demum instituti, et singulis locis Regni celebrioribus judices praepositi, qui principio, paucis admodum solennitatibus adstri cti, extra ordinem, ex praescripto tamen legum, quas perbreves erant et simplicissimae, jura dicebant. Studium Juris Romani, illius solennitates paulatim in for receptae, tandemque Jus Canonicum, non sincerum illud et germanum, sed degener, et sequiori tempore adinventum, quale scilicet in Decretalibus exstat, ex quarum nimirum libro secundo, tamquam a fonte quodam manarunt, quae in Emmanuelis Codicis libro tertio habentur, hanc οἰκονομίαν turbarunt (Inst. Jur. Publ. Lusit. Tit. II: §. XIII.). Haec interim: plenius hac de re suo loco disseremus (Inst. Jur. Civil. Lusit. Lib. IV. Tit. VII. §. VI. et sequentib.).

79 · Quarti et quinti.

pr.Liber quartus testamentorum et conventionum jura declarat; nam I.) contractus exponit venditionis, locationis, donationis societatis, fidejussionis, cet. II.) De testamentis, ordinandis agit, et de inofficiosi testamenti querela: III.) De filiorum, parentum, fratrum, et aliorum ab intestato successione. Huic tamen ordini minime respondent tituli 39. 49. 50. 51. 52. 53., et alii non nulli. Liber quintus Jurisprudentiam Criminalem absolvit. Continet 113. titulos, qui magis inter se cohaerent.

80 · Aliae Emmanuelis leges.

pr.Omnibus fere Regni civitatibus ac locis forales leges dedit (a). Ecclesiasticos, et Christi Militiae Equites plurimis ornavit privilegiis (b). Concessit, ut Regni Optimates, ceterique viri nobilitate praestantes Portuensi in civitate, quamdiu vellent, quod antea interdictum erat, morarentur (c). Plures Judices, quos de fóra nominamus, quia scilicet foris ad causas judicandas adsumuntur, in civitatibus, oppidisque insignioribus creavit, ratus ad munus tantum obeundum idoneos non esse ab eodem loco oriundos. Librariis, Scribis, Amanuensibus, ceteris, qui in Diplomatis, alicujusve instrumenti summa substantiam negotii occultant, vel non propalam faciunt, exsilii in D. Thomae insulam poenam imposuit lege Olisipone lata anno 1516. Capellis, nosocomiis, confraternitatibus, et residuis Regimen dedit 27. Septembr. 1514.

n1(a) Cum innumerae circa foralium legum interpretationem Emmanuelis tempore lites orirentur, id negotii Rex invictissimus Ferdinando de Pina dedit, ut eas in bona luce collocaret: qui postquam Regnum universum peragravit, antiquas tandem forales leges multo quidem quam antea clarius ac dilucidius in quinque, secundum Provinciarum numerum, digessit libros. Sed tantae molis opus citius, quam illius magnitudo postulabat, absolvit Pina, ne praemium eidem praefinitum, si intra certum tempus rem perficeret, amittere contigisset, Ord. lib. 2. tit. 27., Emman. eod. lib. tit. 45., Faria Europ. Portug. tom. 2. p. 4. cap. 1. n. 19., Damian. Goes. Chron. Emman. r. p. cap. 25. Quare eaedem hodie lites et contentiones suscitantur, et digna profecto haec res est, quae iterum publica auctoritate instituatur. Verum haee Deo curae erunt.

n2(b) Cum Caesaraugustae (Çaragoça adpellatur) Rex esset, Ecclesiasticos a gabella, et aliis oneribus exemit 1. Aug. ann. 1498.: quod privilegium postea ad Christi Militiae Equites protraxit 28. Jan. ann. 1504., Far. loc. cit. n. 26., Goes. cap. 31. Habetur in Collectione Oduardi Nonii Leonis 5. p. tit. 2. 11. 12. 13.

n3(c) Portuensis civitas privilegii loco habebat, ut ibidem non nisi biduum, aut triduum Regni Optimates, ceterique viri nobilitate, opibusque multum praestantes commorarentur, quod, si revera privilegium est, Emmanuel revocavit ann. 1503., Cugn. Catal. Episcopor. Port. 2. p. cap. 32. pag. 280., Goes. Chron. Emman. 4. p. cap. 86.

81 · Et Joannis III.

pr.Joannes III., magni Emmanuelis filius, parentis Codici multiplices leges addidit. Decrevit, ut Judices Ordinarii gratis judicarent, eisque prohibuit pecuniam a litigatoribus vel ea etiam de causa recipere, quod Jurisperitos adire, et consultare cogerentur, Dipl. 16. April. 1524. apud Leon. 1. p. tit. 18. 1. 1., Ord. lib. 1. tit. 65. S. 10.: Praetoribus, et Auditoribus Provinciarum novam regiminis formam dedit 14. April. eod. ann., ibid. tit. 17. 1. 1., novam quoque ann. 1534. Cancellario Regni Maximo, Domus Supplicationis, et Judici Cancellariae, ibid. titt. 18 20 3. 1. re Supre mam Conscientiae, ut adpellant, et Equestrium, Militariumque Ordinum Curiam instituit. Fidei Quaesitorum tribunal creavit, et, ut illorum jussa, rogationesve Regum Magistratus adimplerent, generali lege 20. Novembr. 1536. sancivit, apud Leon. 2. p. tit. 2. 1. 12., Ord. lib. 2. tit. 6. (Inst. Jur. Crim. Lusit. Tit. II. §. XI.). Alium judiciarium ordinem 5. Jul. ann. 1526. definivit. Et Academiam Olisipone a Dionysio fundatam ann. 1288., ab ipsoque in Conimbricam ann. 1308., et a Ferdinando iterum ad Olisiponem translatam ann. 1375., denique ad Conimbricam transtulit ann. 1537.

n1DE JURE LUSIT. AB EMMAN. AD PHILIPP. DOMINAT. gr

n2Has omnes, et plures alias Joannis III. leges, quas consulto omittimus, ne longius, quain par est, progrediamur, exhibet Oduardus Nonius Leo in sua Collectione. Joannis Ordinatio de novo judiciario ordine exstat non modo apud cit. Collect. 3. p. tit. 1. 1. 7., sed ad literam fere descripta invenitur apud Ordinationem lib. 3. tit. 20., cui conjungendus est titulus 15. eod. lib. Emman. Cod.

82 · Et Sebastiani.

pr.Sebastianus Rex, meliori fortuna dignus, iis, quae in Emmanuelis Regis Codice lib. 1. tit. 3. de Supremi Palatii Senatoribus scripta erant, alia non nulla adjecit, et novum eis regimen dedit 2. Novembr. 1564., apud Leon. 1. p. tit. 4. 1. 1. Idem Provinciarum Praetoribus concessit, ut possent ad Officia vacantia quos vellent interim nominare, Dipl. 23. Octobr. 1564., apud Leon. 1. p. tit. 39. 1. 3., Ord. lib. 1. tit. 97. §. 3. Decrevit, ne testium instrumenta, sed eorum tantum nomina Scribae litigatoribus, illorumve Procuratoribus darent, Reg. Resolut. 15. Jul. 1560. apud Leon. 1. p. tit. 22. 1. 13., Ord. lib. 3. tit. 58. in princ.

83 · Singularis ejusdem Concordia.

pr.Concordiam Sebastianus et Regni Antistites habuerunt 18. Martii ann. 1578., Contentiones jam saepius repetitas, ac saepius decisas Episcopi semel et iterum ad Sebastianum feliciori tamen quam antea successu, detulerunt;, ab eo namque ea impetrarunt, quae diuturno tempore eisdem fuerant constantissime denegata.

n1Concordiam Sebastiani Regis exhibet Pereira de Man Reg. p. 1. pag. mihi 419.: continet duodeviginti articulos. Eadem itaque Sebastianus, et legibus non nullis ab eodem latis apud Oduardum Nonium Leonem in sua Collectione 2. p. tit. 2. 1. 13., et 4. p. tit. 12. 1.5. Ecclesiasticis nova privilegia concessit. Nam Laicos in judicio ecclesiastico conveniri concessit super Ecclesiae emphyteusi. Decrevit, ne possent Aediles, ceterive Magistratus fructus Praebendarum, et Paroeciae, cum eos ipsi Ecclesiarum Rectores administrant, quovis praetextu detinere, vel, ne de uno ad alium locum efferantur, impedire. Ecclesiasticis Laicos per suos adparitores capiendi jus dedita Regiis Magistratibus praecepit, ut exactiones ab Episcopis, eorumve Vicariis pro reparandis Ecclesiis praefinitas exsequantur, eisque de illarum imponendarum ratione, causa, et necessitate judicium, omnemque prorsus cognitionem ademit. Eadem puniri poena jussit, qui Regiis Administris, atque Ecclesiasticis vim et injuriam inferrent. Et denique Concilium Tridentinum non modo in iis, quae ad dogma spectant, prout Christianum Principem decet, sed in mere civilibus et temporalibus, nullo penitus rerum discrimine habito, custodiri jussit legibus 12. Septembr. 1564., et 8. April. 1569. latis, apud novam Leg. Extrav. Collection. ad lib. 2. Ord. tit. 1. N. 1., et apud Leon. 2. p. tit. 2. 1. 13., Barbosa Memor. Sebast. tom. 2. lib. 2. cap. 3. n. 19., et tom. 3. lib. 1. cap. 17. De Tridentini vero generali in Lusitania adprobationis et receptionis causa, a quo fonte ea manarit, qui illius effectus, quive illius auctores fuerint, adeatur Deductio Chronologica et Analytica. p. Divis. 4. §§. 77.78., et Divis. 5. §§. 123. 125. 128. 120. 130. 131. et 132. Celebris autem Sebastiani Regis Concordia habita in primis fuit consilio Pauli Alphonsi, et Petri Barbosae, prout tradit Pereira p. 1. de Man. Reg. pag. mihi 418. Jam vero qui hos homines intus, et in cute cognoverit, qui utriusque mores, genium, literaturam, et tristissimi illius temporis rationes cognitas ac bene perspectas habuerit, non mirabitur profecto, quod tam multa, eaque singularia Ecclesiastici illorum ope et consilio obtinuerint. Nec quemquam speciosum insignis Jureconsulti, quod Barbosa adeptus fuit, nomen turbare debet: quia non germanus Jureconsultus, sed insignis tantum Bartolista, et insignis atque egregius adsentator erat (§. XCIII. Not.).

84 · Nova sub Sebastiano Patriae Jurisprudentiae facies.

pr.Ex hac tam liberalissima Sebastiani Regis Concordia, et ex aliis multis ejusdem legibus, quas referre necessum non est, multi in Patriam Jurisprudentiam naevi irrepserunt. Novam vero hanc illius faciem non mirabitur, qui et Regis infelicissimi educationem noverit, et quam praeterea infirmum ejus esset sacrosanctum intimumque Consilium.

n1Sane in hunc infortunatum Principem non male quadrare videtur id, quod olim dictum fuit de Alexandro Magno, eum scilicet a natura virtutes habuisse, vitia a fortuna. Revera enim Sebastianus a natura multis virtutibus praeditus erat, vitia autem non a fortuna, sed a prava educatione adcepit, quam nimirum inter alios lamentantur Fr. Emmanuel a Sanctis Histor. Sebast. lib. 2., D. Emmanuel Menoetius illius Chron., Barbosa tom. 4. Memor. Sebast., Oduardus Nonius Leo de Ver. Reg. Portug. Geneal. cet. Illius vero intimum supremumque Consilium quam infir-, mum esset, leges, eo imperante, latae demonstrant, quae, ut ait Hieronymus Conestaggius de. Portugall. et Castell. Conjunet. lib. 1. confirmarunt opinionem illorum, qui statuunt homines Ecclesiasticos non esse aptos ad Reipublicae administrationem, non magis quam sint Magistratus civiles ad tractanda ecclesiastica idonei. Haec igitur pessima Regis institutio, Consilii Status infirmitas, et eorum, qui rerum potiebantur (qui vero ii fuerint, hodie nemo est, qui non videat), ignorantia, ambitio, et perversitas insignis in causa fuerunt, quod non modo Jus Patrium a pristina majestate declinarit, quod Lusitana Jurisprudentia novam faciem induerit, quodque Reges nostri tot majestati inhaerentia jura dimiserint, sed etiam (proh dolor!) quod Lusitani nominis gloria, quod Regni opes, et nobilitas, et quod Rex denique ipse Pius, Magnanimus, Religiosus, Justus, optimae spei, et omnium virtutum genere natura formatus in funestissima Alcasarquibirii pugna fatali die 4. August. 1578. juvenili aetate occubuerit.

85 · Romana hac aetate restituta.

pr.Non eadem hac aetate erat Romani Juris in Lusitania facies. Cum enim, pulsa semel barbarie, humaniores literae apud nos propriam veluti sedem posuissent, non poterat, iis restitutis, Jurisprudentia, quae tam arctissimo cum iisdem societatis vinculo continetur, non restitui.

n1Quantum nostrates saeculo XVI. literis elegantioribus Oratoria, Poëtica, Historia, Philologia, Hebraicae, Graecae, Latinae, Lusitanaeque Linguae peritia, et ipsa quoque Theologia, Scientiarum Regina, praestarent, sciunt profecto omnes docti pariter ac indocti. Nam hodie inter nos nemo ignorat Hieronymi Osorii, Didaci Paivae Andradii, Hectoris Pinti, Casparis Barrerii, Jacobi Tevii, Achillis Statii, Andreae Goveani, Andreae Resendii, Jacobi Menoetii Vasconcelli, Damiani Goesii, Garciae Menoetii, Hieronymi Cardosi, Ignatii Moralis, et aliorum praeclara in Republica Literaria nomina. Neque silentio praeterire fas est duumviros doctissimos, ejusdem saeculi ornamenta, Camonium scilicet nostrum, et meum Joannem Barrium (sic enim eum adpello ob sanguinis conjunctionem, quae intercedit me inter et illum ac ejus conjugem Mariam de Almeida, Didaci de Almeida filiam, a Pombalii oppido oriundam), qui post varia, quae obivit, Reipublicae munera, in villulam suam prope Pombalium secessit, ibique in loco, qui dicitur Ribeira de Alitem, die 20. Octobr. 1570. obiit. Emman. Severin. de Faria Discurs. Var. in Joann. Barr. Vita. Romanorum vero jurisprudentiam, quae propius ad me spectat, praeter Antonium nostrum Goveanum, Lusitanorum alterum Cujacium, Gallorum illi si non superiorem, certe aequalem, eodem saeculo in Lusitania instaurarunt Emmanuel, et Michael a Costa pater, filiusque Arius Pinellus, Joannes Altamiranus, Ferdinandus Arius de Meza, Oduardus Caldeira, Hector Rodericius, Emmanuel Soarius a Ribeira, et alii, quorum suo loco (§§. CXIV. CXV.) specialem mentionem faciemus. Sed (quae est rerum humanarum vicissitudo et inconstantia) Jurisprudentia, humaniores artes, et literae fere omnes eodem, quo natae sunt, saeculo perierunt.

86 · Collectio Oduardi Nonii Leonis.

pr.Eodem tempore in lucem prodiit nova Lusitanarum Legum Collectio, Auctore Oduardo Nonio Leone, in quam vir eximius retulit Emmanuelis, Joannis III., et Sebastiani Regis Leges Extravagantes: eas tamen integre non descripsit, sed illarum tantum summam et sententiam.

n1Sebastianus Rex Oduardo Nonio Leoni mandata dedit, ut Extravagantes ab Emmanuelis Regis Codice Leges in unum volumen digereret: quod cum egregie praestitisset Senator eximius, Sebastianus illius Collectioni vim legis adtribuit Regio Diplomate 14. Febr. ann. 1569. Eam in sex partes Leo divisit. In prima egit de Officiis, et Officialium regimine: in secunda de jurisdictionibus, et privilegiis: in tertia de ordine judiciorum, et iis omnibus, quae judicium antecedunt, vel subsequuntur: in quarta de criminibus, delictis, et eorum adcessionibus: in quinta de privilegiis, juribus Regalibus, et Fisei: in sexta vero, et ultima Collectionis parte cas retulit leges, quae commode praedicto ordini adcommodari non poterant; et ad calcem denique Operis adcuratissimum Regiarum Emmanuelis Ordinationum indicem subjunxit, quae fuerunt legibus posterioribus revocatae. Sebastiani vero legum specialis Collectio prodiit, a Francisco Correa edita Olisipone ann. 1570. (Utraque denuo prodiit Collectio Conimbricae typis Academicis, illa ann. 1796., haec vero ineunte hoc ipso ann. 1815.).