Mello Freire 6.2De jure Lusitano sub Romanis.
Abrir no leitor do IusCommune →10
pr.Non statim pulsis Carthaginiensibus Lusitani suis legibus vivere desierunt. Finito bello Punico secundo, et a §. X. P. Cornelio Scipione pulsis Hispania Carthaginiensibus, Romani Lusitaniam variis cladibus adtriverunt, interdum victi, interdum quoque victores. Cum tamen ipsi non nisi sero admodum ultimam victoriam canerent, Lusitani suis interim legibus moribusque vivebant.
n1P. Cornelius Scipio, cognomento Africanus, anno ante Christum Dominum 206., ab U. C. 548. ad Varronis sensum, quem Petavius, Abbas Lengletius in Fastis Consularibus, ceterique magni nominis Chronologi sequuntur, Carthaginem cepit, Hannibalem fugavit, et Poenos demum ab Hispania pepulit: atque hic felicissimus secundi belli Punici finis. Non tamen ipse propterea Lusitanos nostros subjugavit, et in suam, populive Romani potestatem redegit. Quare ab illius tempore ad Sertorium usque et ultra, quod 94. circiter annos complectitur, Lusitani suis legibus vivere non desierunt.
11 · Hispaniae divisio.
pr.Eodem fere tempore Hispania, quae initio una tantum, eaque Proconsularis Provincia erat, anno U. C. 557., ante Chr. 197., C. Cornelio Cethego, et Q. Minucio Rufo Consulibus in duas Provincias, Citeriorem, et Ulteriorem, divisa fuit: Citerior Cn. Sempronio Tuditano, Ulterior, sub qua Lusitania continetur, M. Aelio contigit.
n1Ad Provincias unus tantum cum exercitu, et imperio annuo Proconsul mittebatur: ad Hispaniam vero modo Consules, Praetores, Propraetores (quorum non semel imperium prorogatum legimus), modo alii Magistratus, prout e Republica esse videbatur, extra ordinem mitti consueverunt. In duas autem Provincias Romani Hispaniam diviserunt, vel quia eam non poterat unus commode gubernare, vel, quemadmodum ego existimo, ut multorum ambitioni et praedae inserviret, Strab. lib. 3., Plin. lib. 3. cap. 3., Liv. lib. 3. Decad. 4., et lib. 6. Decad. 3., Paul. Oros. lib. 5. capp. 3. et 4., cet. Interea tamen Lusitania in mediis Reipublicae fluctibus sui juris erat, et neque Romanorum dominationem, neque eorum leges agnoscebat.
12 · Sertorii in Lusitania instituta.
pr.Şertorius, Romanae originis homo, Lusitanorum dux creatus, Lusitanam Rempublicam ad Romanae normam exemplumque composuit. Senatum instituit, et huic novo in Lusitania ordini viros in civitate primarios adscripsit, Prae tores, aliosque Magistratus juri dicundo creavit, nihilque praetermisit, quin Lusitanorum mores, quorum ipse genium probe noverat, ad Romanae Reipublicae formam, quantum fieri posset, adcommodaret. Gymnasium Graecis Latinisque literis tradendis Osca in civitate fundavit. Sed aetatem non tulerunt haec tam praeclara Sertorii instituta, eo insidiis M. Perpennae, intimi consiliarii, occiso.
n1Q. Sertorius, vir summae, sed calamitosissimae virtutis, propterea quod Marianarum partium esset, a Sylla proscriptus excessit ex urbe, et variis ubique casibus jactatus, tandem ex Africa a Lusitanis adscitus, oblatum ab eis imperium anno circiter ab U. C. 674., ante Christa Domin. 80., adcepit. Eboram, antiquam pariter, et nobis lissimam urbem, ad hiemandum elegit: et nimirum tanta rei militaris peritia, aliisque virtutibus praestabat, ut exiguis Lusitanorum copiis saepius Praetores, Proconsulesque Romanos, et ipsum non semel Metellum, et magnum Pompeium, amplissimos viros, vinceret, fugaret, prosterneret. Plutarch. in Vit. Sertor., Appian. lib. 1. de Civil. Bell., Oros. lib. 5., Paterc. lib. 2., Ammian. Marcell. lib. 26. Vid. Resend. de Antiq. Lusit. lib. 3., et de Antiq. Ebor., Jacob. Menoet. Vasconcell. de Eborens. Municip. Verum tam breve illius imperium fuit, ut vix adduci possim, ut credam alios ab eo fuisse Lusitanorum mores. Osca vero civitas, in qua Sertorius scholam Graecae Latinaeque Linguae instituit, hodie Sorita appellatur. Vid. Hispan. Lud. Non. cap. 83. apud Andream Schottum tom. 4. Hispan. Illustr. pag. 457.
13 · J. Caesar Lusitanos tandem subjugavit.
pr.Paulo postea Julius Caesar Lusitanos rebelles perdomuit, et cum iis pacis foederisque tractatum, tempus in omne duraturum, inivit, a quo scilicet civitas quam hodie Bejam dicimus, Pacis Juliae nomen adcepit. Ipse prae-, terea Mertolam, Juliam Myrtilem, Santarem, Julium Praesidium, Olisiponem, Felicitatem Juliam, Eboram, Liberalitatem Juliam adpellavit, iisque Romanos honores, privilegia, et Coloniarum, vel Municipiorum jura concessit, itaque effectum est, ut quos vi et armis vincere et subjugare non poterant, mira hac πολιτικῇ, et phantasmate illo Romani, Quiritariive juris subjugarint.
n1Quamvis, Viriato demum exstincto, L. Junius Brutus anno ab U. C. 618., ante Christ. Domin. 136., et L. Cornelius Dolabella anno 655., ante Christ. 99., de Lusitanis triumphassent, prout constat ex V. Tabul. Firor. triumph., et in tabulis Capitolinis adnotatur: tamen Lusitania interea populus liber erat, nec Romanorum leges, eorumve dominationem agnoscebat. At vero Julius Caesar anno ab U. C. 693., ante Christ. 61., cum Lusitanos prius vi et armis perdomuisset, eos denique ex animo, et devotione in suam, populique Romani potestatem redegit, cum eisdem Romana jura, honores et privilegia concessit, et pacem cum eis celeberrimam inivit, quae Pacensi Civitati nomen dedit. Brit. Monarch. Lusit. lib. 4. cap. 20. Quod vero Pax haec Julia, tantopere a Romanis celebrata, sit Beja apud Lusitanos et non Badioza seu Badajoz apud Hispanos (prout sibi cum paucis aliis persuasit Joannes, و Genesius Sepulveda lib. 3. Epistol. 34. ad Philipp. II.), ex Strabone, Plinio, et Antonini Pii Itinerario, ex Inscriptionibus, et Numismatibus demonstrarunt Resendius in Epistola ad Joannem Vasaeum Pro Colonia Pacensi, Caspar Barrerius in sua Chorographia, idque Hispanorum doctissimi ingenue profitentur, Vasaeus Chron. Hispan. cap. 20. de Episcopatib. Hispan. tempor. Rom. et Gothor. tom. 1. Hispan. Illustr. pag. 626., Ambrosius Morales lib. 11. cap. 49., Marian. de Rebus Hispan. lib. 5. cap. 7. in fin.
14 · Quae Lusitaniae sors sub Triumviratu, et Octavio Augusto.
pr.Julio Caesare in Senatu occiso, Lusitania sub Triumviratu M. Lepido obtigit: paulo tamen postea Octavius, rerum omnitum potitus, eamdem sibi reservavit, neque eam, utpote Provinciarum omnium validissimam, fuit cum Senatu Populoque Romano partitus.
n1Sub Triumviratu Caesari Africa, Sardinia, Sicilia; Lepido Hispania omnis, et Gallia Narbonensis contigit. Dio Cass. lib. 46. n. 55., Appian. Alexandr. de Bell. Civil. lib. 4. Postea vero quam Augustus universam Hispaniam pacatam reddidit, et Cantabriae Asturiarumque populos vel per se, vel per suos Legatos Antistium, Firmium, et Agrippam subjugavit, et in Lusitania nostra ab emeritis veteranisque militibus nobilissimam civitatem, quam ab illorum, et suo nomine Emeritam Augustam adpellavit, aedificari fecit, Dio Cass. lib. 53. pag. 514., Barrer. Chorograph. pag. 14., Tillemont Histoir. des Emper. tom. 1. Art. 7., quemadmodum reliquas Hispaniae Provincias, Tarraconensem, et Baeticam, ita in primis Lusitaniam, omnium certe validissimam, sibi praecipuam habuit, nec eam Senatui Populoque Romano sortito permisit. Dio lib, 53., Strab. lib. 3. Vid. Ambros. Moral. lib. 8. Histor. Hispan.
n2cap. 52., Marian. de Reb. Hispan. lib. 3. cap. 24. Et hae de re duplex Dissertatio exstat Collect. Academ. Liturg. Pontif. ann. 2. Congr. 6.
15 · Lusitaniae Magistratus Conventusque Juridici.
pr.Jam vero Lusitania, postquam Romanorum Provincia esse coepit, modo per Consules, Proconsules, et Praetores, modo per Legatos, Praesides, et Quaestores, modo per Comites, et Vicarios administrari consuevit. Ad lites autem judicandas tres Conventus Juridici constituti erant, Emeritensis, Pacensis, et Scalabitanus: atque hic initio ab Julio Caesare in Lusitania cum militarium, tum civilium rerum status erat, et οἰκονομία, quam Augustus, ejusque ad Honorium usqué successores retinuerunt.
n1Quod varii Magistratus, et diversi ordinis Lusitaniae praeessent, passim legere est apud Romanos Scriptores; ' eorum quoqne in Corpore juris mentio fit. De Consilio, seu Consule Baeticae, quae Lusitaniae quam finitima est, (sub ea namque non nulli tractus, qui ad Bacticam olim adtinebant, continentur) meminit Ulpianus in 1. 1. D. de abig.; idem de Ignatio quodam Taurino, Baeticae Proconsule, cujus factum Imperator Hadrianus adprobavit, mentionem facit in 1. 4. ad Leg. Cornel. de sicar. Ad Maecium, sive Menium Probum, Provinciae Hispaniae Praesidem, rescriptum exstat in 1. Relegatorum 7. §. 10. D. de interd. et releg. Diocletianus et Maximianus ad Seve rum, Comitem Hispaniarum, rescripserunt in 1. 14. Cod. de fid. instr. Constantini Magni rescriptum quoddam ad Tyberianum, Hispaniae Comitem, habetur in 1. 6. Cod. de serv. fugit. Et Arcadii et Honorii ad Petronium, Hispaniarum Vicarium, in l. 11. Cod. de adquirend. et retin. possess. Dubitari autem non potest, quod hujusmodi Magistratus Lusitaniae quoque, quae sub generali Hispaniae nomine veniebat, praeficerentur; quia licet haec ab initio in duas divisa esset Provincias, Ulteriorem, et Citeriorem, eamque Augustus in tres postea, Tarraconensem, Baeticam, et Lusitanam, distribueret; tamen sub posterioribus Imperatoribus veluti una tantum Provin: cia cia ab uno administrari coepit, qui suos Tribunos, Legatos, Vicarios, Praesidesque diversis habebat locis, quorum omnium munia fuse explicant Hottomann. de Magistr. Roman. in Thesaur. Graev. tom. 2. pag. 1880., Pighius Annal. Rom. tom. 1., Pancirol. de Magistrat. Provinc. cap. 18. et 19., Sigon, de Antiq. Jur. Prov. lib. 2. cap. 1. et seq., Henr. Kitschius de Magistrat. Rom. eorumq. criter. a cap. 6. cum seq. Hi vero Magistratus omnes juri quoque dicundo, et quidem potissimum, praepositi erant: ut vero faciliori via lites dirimerentur, Conventus Juridicos constituerunt apud Emeritam, Pacem Juliam, Scalabim, Bracaram Augustam (ne urbem hanc nostram praetermittamus, ut ut inter Lusitanas minime recensendam), a quibus Lusitani Jura petebant. Plin. lib. 3. cap. 3, et lib. 4. cap. 22. Vid. Brit. Monarch. Lusit. lib. 4. cap. 20., Far. tom. I. Europ. Portug. p. 2. cap. 16., Resend. de Antiq. lib. 4. Ant. Vasconcell. Descript. Regn. Lusit.
16 · Sub Imperatoribus et Romano, et Patrio jure vivebant.
pr.Habebant tamen Romani sub Impe ratoribus, et jam a Julii Caesaris tempore, suas Colonias, et Municipia in Lusitania: itaque sub illorum dominatione Lusitani Patriis Legibus in Municipiis vivebant; in Coloniis vero Romanis utebantur,
n1Jam ante Julium Caesarem, cum Lusitanos L. Junius Brutus anno U. C. 618. perdomuisset, Romani Lusitaniam in Provinciam redegerunt, eidemque leges ex Senatus, vel decem Legatorum, et Imperatoris sententia de more dederunt, prout ex Appiano refert Sigonius de Antiq. Jur. Prov. lib. 1. cap. 5. Verum eas non receperunt Lusitani, neque ad Caesarem usque Romanorum dominationi adquieverunt. Quare primus reapse in Lusitania Julius Caesar Colonias, et Municipia fundavit; idque eo tempore factum esse arbitror, quo pacem cum Lusitanis iniit Pacensi in Civitate. Illud vero non satis expeditum est, quae urbes Coloniarum, quaeve Municipiorum jure fruerentur. Paulus Jureconsultus in 1. 8. D. de censib. duas tantum in Lusitania Colonias recenset, nimirum Emeritensem, et Pacensem, easque juris Italici esse ait. Plinius lib. 4. cap. 22. tres alias addit, et quatuor praeterea Municipia numerat, Olisiponem scilicet, Eboram, Myrtilem, et Salaciam: Olisiponense Civium Romanorum, reliqua veteris Latii Municipia fuisse tradit. His triginta sex oppida stipendiaria adnumerat Plinius eod. loc.
17 · Romanum vero non unius generis erat.
pr.Quae autem fuerint Leges Patriae, quibus Lusitani in Municipiis vivebant, jam supra indicavimus. Jus vero Romanum, quo in Coloniis utebantur, pro diverso illarum jure diversum aliquantulum erat; illudque in albo, et Edictis Proconsulum, Praesidum, aliorumque Magistratuum provincialium secundum leges Provinciae de decem Legatorum sententia latas fere continebatur. Obtrudebantur quoque Lusitanis reliquae Romanorum leges: utramque tamen paginam faciebant Principum Constitutiones, et Rescripta.
n1L Jus Provinciale, quod alio nomine formula Provinciae nuncupatur, aliud certe erat a Quiritum, Civium Romanorum, Latii, et Italiae jure. Illud autem Provinciae dabant vel Senatus, Populusque Romanus, vel Imperator de quinque, aut decem Legatorum consilio. Sigon. de Antiq. Jur. Provinc. lib. 1. cap. 1. Lusitanis vero leges Julius Caesar eorum permissu dedit, illorum controversias amice, atque de omnium voluntate composuit, debitorum et creditorum disceptationes sedavit, jussitque, ut ex illorum bonis, eť proventibus duas creditor partes singulis annis desumeret, reliquis dominus, quoad aeri alieno satisfecisset, frueretur. Vasaeus Chronic. Hispan. cap. 12. Colonias praeterea Romanas, Magistratus, et Praesidia in Pacem Juliam, Scalabim, et non nullas alias per Lusitaniam civitates deduxit quarum jura, et vectigalium genera Magistratus ipsi Provinciales vel viva praeconis, voce denuntiabant, vel Edicto publice proponebant; hoc enim legum veluti codex erat, in quem multa cum ex generalibus Provinciarum et Civitatis ipsius legibus, tum ex urbanis Edictis referebantur. Heinecc. in Adpend. Antiq. Roman, lib. 1. cap. 4. Frequentissimae tamen sub Imperatoribus erant Principum Constitutiones, et Rescripta, quae dici vix, ac ne vix quidem potest quantum in posterum Romanorum Jurisprudentiam onerarint: nam (ut peregrina exempla omittam, quae passim in Justinianei Juris collectione invenire licet) ad Bassum quemdam, Lusitaniae P. P., vel ad Lusitaniae Episcopos, eorumve Legatos missa fuit celebris Constantini M. Constitutio, Petronio Probiano, et Anicio Juliano Consulibus, data VII. Cal. August. anno Dom. 322., quae exstat in l. 1. Cod. Theod. de Const. Princ., et habetur etiam, sed ex parte interpolata, in 1. Si qua 4. Cod. de divers. rescript., et can. Dicenti 16. §. Si qua 7. C. XXV. q. 2., et eidem scilicet occasionem dedit immensa Constitutionum Imperialium silva sine die et Consule. Vid. Jacob. Gothofred. ad 1. 1. Cod. Theod. de Constit. Princip.
18 · Ab Hadriani temporibus eodem jure vivebant.
pr.Quia vero civibus multum perniciosa esse solet juris legumque diversitas, Imperator Hadrianus tam in Urbe, quam in Provinciis certa et immutabilia jura generali perpetuoque Edicto definivit. Postea vero Antoninus Bassianus omnibus Imperio Romano subjectis aequalia jura concessit: itaque, ab hoc tempore municipiis exstinctis, Lusitani Coloniarum jure, id est, Romanis tantum legibus utebantur.
n1Sub Romanorum dominatione non semper unum idem-. que jus Lusitaniae viguit. Ebora, Myrtilis, Salacia antiqui Latii, Olisipo civium Romanorum municipium erat, ab ipso Caesare civitate Romana donatum. Plin. lib. 4. cap. 22., Dio Cass. 41. et 43. Vid. Dam. Goes. in Descript. Olisip., Resend. de Antiq. Ebor., Vasconcell. de Eborens. Municip. Pacensis, et Emeritensis civitas jure Italico fruebantur, 1. 8. D. de eens. Imperator Vespasianus universae Hispaniae Latii jus tribuit. Plin. lib. 3. cap. 3. in fin. Eidem Trajanus, Hispanus homo, potissimum favit. Tillemont. Histoir. des Emper. tom. 2. in ejus vita. Neque Hispaniarum ipsi Proconsules et Praesides ex suis Edictis perpetuis jura dicebant, sed singulis annis nova prodebant jura, quae saepius ex amore, vel odio immutabant. Dio Cass. Histor. XXVI. Vid. Thomas. de Naevis Jurisprud. Ante - Justin. I. 7. Cum vero Imperator Hadrianus facile animadverteret, quae et quanta mala ex hae jurium diversitate orirentur, generali perpetuoque Edicto, opera Salvii Juliani condito, anno ab U. C. 884., Christ. 131., Ser. Octavio Laenate Pontiano, et M. Antonio Rufino Consulibus, decrevit, ut Magistratus omnes et in Urbe, et in Provinciis ad illius praescriptum jura redderent, et ut Regiae Urbis leges civitates Romanae sequerentur. Baron, Annal. Eccles. ad ann. Christ. 134. tom. 2. n. 2., Anton. Pagi Critic. Baron. tom. 1. pag. 127., Tillemont Histoir. des Emper. tom. 1. Art. 9. et 11. Edidit postea Antoninus Caracalla celeberrimam illam Constitutionem ab Ulpiano relatam in 1. 17. de stat. homin., qua omnibus Imperio Romano subjectis eadem et aequalia jura concessit, ubicumque terrarum essent, sive in Urbe, sive in Latio, sive in Provinciis. Spanhem. in Orb. Rom., seu ad eamdem Imperatoris Antonini Constitutionem Exercit. 2. cap. 1. tom. 11. Thesaur. Graev. Verum quamvis Hadrianus Provinciis omnibus certa et perpetua jura dedisset, diversitates tamen jurium Italici, Provincialis, Latii, et Romani nơn sustulit, quod sub Caracalla demum factum fuisse constat: nec etiam audeo adfirmare, quod Municipia in Lusitania et reliqua Hispania exstinxerit, prout non nulli comminiscuntur, et pro certo tradidit egregius apud Olisiponenses Senator, et Juris Civilis emeritus Professor Emmanuel Pereira a Silva peculiari Dissertatione de Legibus, quibus Lusitani sub Romanis utebantur, quae habetur tom. 3. Collect. Academ. Liturg. pag. 75. Illud tandem exploratum ' interea sit, Lusitaniam nostram, et reliquam Hispaniaım ab Hadriani et Antonini temporibus certiori, perpetuo, et civium Romanorum jure esse usam, quod quidem non temere sequentes ad Honorium usque Imperatores abro garunt.