IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Institutiones juris criminalis Lusitani

Mello Freire 5.23Quibus modis obligatio criminalis solvitur.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Modi solvendae obligationis criminalis.

pr.ET contrahendarum, et distrahenda rum obligationum tam civilium, quam criminalium certi sunt modi jure nostro constituti, e Romano potissimum depromti, quos inter numerantur praescriptio, abolitio criminis, mors rei, sententia absolutoria, et transactio.

2 · Praescriptio.

pr.Praescriptione crimina omnia delentur. Quod ita constitutum fuit, vel ut litibus finis imponatur, et cuique tandem constet de jure suo, et securitate, quod praescriptionis introducendae generale fundamentum est, princ. Inst. de usucap.; vel ob difficultatem probationis, quae ratio specialis placet Thomasio, de praescript. bigam. §. VIII.; vel denique quia post legitimi temporis lapsum vindicta publica jam necessaria non est, cum vero quam simillimum videatur delinquentem tanto tempore mores suos emendasse, et ad bonam frugem rediisse, eumque satis esse conscientiae morsu cruciatum. Lauterbach. et Leyser.: De praescript. crimin. Legitima igitur praescriptio omnem de crimime sive publico, sive privato cognitionem, adcusationem, et inquisitionem, exstinguit. Jure Romano, quod nostrum fere omnino probat, haec praescriptio ordinarie vicennalis est, nisi delictum sit permanens, 1. 12. C. ad leg. Cornel. de fals. Excipiuntur peculatus, adulterii, et alia carnis delicta, quibus quinquennio praescribitur, 1. 7. ad leg. Jul. peculat., 1. 29. §. 5. seq. ad leg. Jul. de adulter.

n1In generali criminum praescriptione vicennium quoque requirit Ordinatio lib. 1. tit. 84. §. 23. in fin., Barbosa ad leg. 3. C. de praescript. 30. vel 40. annor. n. 213., Phoeb. P. I. Decis. 53. Sunt tamen quaedam crimina, quae minore tempore praescribuntur. Nam mulier stuprata post annum a commisso delicto adversus stupratorem criminaliter agere non potest, Ord. lib. 5. tit. 23. §. 2.: quae ad omnia carnis delicta fortasse producenda, quorum persecutio non quinquennio, uti jure Romano, sed anno exstingui videtur. Joannis I. lege triennium statutum erat, Ord. Alphons. lib. 5. tit. 10. §. 1. Actio criminalis, quam speciatim querelam dicimus, non nisi intra annum a facinore perpetrato intentari potest, Ord. lib. 5. tit. 2. §.4., et tit. 117. §. 1. Idem dicendum de inquisitione speciali officio judicis suscepta; nam generalis, quemadmodum adcusatio simplex, et juris communis, vicennio tantum exstinguitur (Tit. XIII. §. XIII. Not. h. 1.), Ord cit. lib. 1. tit. 96. §. 2. verbis: E quanto á pena crime poderá ser accusado, e punido dentro no tempo, que per Direito os taes crimes podem ser accusados, et lib. 5. tit. 117. §. 1. in fin. ibi: E passado o anno, não the será recebida, mas poderá accusar sem querela quem lhe bem vier. De propriis delictis in officio commissis a judicibus, et justitiae Officialibus Praetores provinciarum non nisi semel in anno, et intra annum, vel biennium, a quo sunt perpetrata, generalem inquisitionem possunt instituere, Ord. lib. 1. tit. 58. §. 34.: quae cum speciatim sint excepta, non male inde colligitur posse de aliis ex officio inquirere intra vicennium. Poena in Officialem dicta, qui delictum in officio, quod de Regis licentia renuntiavit, commisit, biennio praescribitur, Ord. lib. 1. tit. 96. §. 2., Cabed. P. II. Decis. 24. n. g. (Inst. de Jur. Rer. Tit. IV. §. XIV.). Non idem ergo tempus in perficienda criminali praescriptione legibus nostris definitum est: hujus autem diversi constituti juris qui rationem adsignare voluerit, is magis suo ingenio indulgere, quam veram adsecutus esse videtur. Thomas cit. §. XXXVIII.

3 · Abolitio, et aggratiatio.

pr.Abolitio criminis, ante sententiam, mo tamve adcusationem concessa, et reum a processu criminali eximit, et omnem oriundam ex eo actionem criminalem perimit, atque exstinguit. Concedi a Principe solet ob insignem diem, insignes victorias partas, vel ob publicam gratulationem, veluti ob natales, et fausta matrimonia filiorum, quo pertinet, ut antiquiora exempla omittam, Reginae Fidelissimae Decretum 12. April. 1785. occasione nuptiarum Serenissimi Brasiliae Principis. Vide, sis, Il. 1. 2. 3. Cod. Theod. de indulgent. crimin., ubi Gothofred. Aggratiatio poenam sententia definitam remittit, vel in aliam, eamque leviorem mutat. Utraque strictae interpretationis est: ideoque alia ad crimina, quorum in rescripto, aut decreto nulla facta fuit mentio, haud producenda, et obtenta subreptitie et obreptitie nullius effectus est, Ord. lib. 5. tit. 130. SS. 1. et 3.

n1Etsi non nunquam incidunt species, ubi ipsa ratio abo litionem, vel aggratiationem suadere, imo exigere videtur, parce, et vix hoc jure utendum esse recte monent, qui Reipublicae bene gubernandae praecepta tradiderunt. Vide, sis, Tit. I. §. XXVI.

4 · Mors rei.

pr.Mortuo ante sententiam, vel intentatam adcusationem facinoroso, omnis criminalis persecutio cessat, II. 3. 6. de public. judic., inaudita enim causa quemquam damnari aequitatis ratio non patitur, l. 1. in princ. de requir. vel absentib. damnand. Et quae poena a mortuo exigenda? Bene ergo Ulpianus in 1. ult. ad leg. Jul. majest.: Is, qui in reatu decedit, integri status decedit: exstinguitur enim crimen mortalitate; nisi forte quis majestatis reus fuit. Quae exceptio legibus nostris probatur, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 11. Jure, an injuria, alii videant (Tit. 1. §. XXIII.).

5 · Sententia, et transactio.

pr.Quod vero sententia absolutoria criminis insimulatus vel e reorum numero penitus eximatur, vel a praesenti saltem persecutione criminali liberetur, nullus dubitat, Ord. lib. 5. tit. 130. in princ. Exstinguitur etiam cognitio criminalis transactione reum inter et adcusatorem inita, et huc trahenda quae diximus Inst. de Obligat. et Action. Tit. II. SS. XIII. XIV. XV.