Mello Freire 2.3De patriciis, equitibus et plebeiis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Alia civium divisio.
pr.IN societate civili, utpote inaequali, diversos civium ordines esse oportet; primas autem tenet Patricius ordo, deinde Equestris, et Plebeius; et haec tertia divisio personarum est. 1
2 · Patricius quis.
pr.Patricii nobiles per excellentiam dicuntur, qui in civitate apud Regem principem locum obtinent. Diversa olim, hodieque eorum nomina ac jura.
n1Non hic Patriciorum ordinem nos dicimus, adcipimusve in sensu juris Romani, et frustra agit, ne dicam inepte, manifestamque prodit ignorantiam, qui differentiam non agnoscit. Hoc igitur loco Patricios eos tantum nobiles vocamus, qui olim filhos d'algo, hodie fidalgos adpellantur.
3 · Rici - homines.
pr.Hoc nomine olim insignes erant in primis Rici - homines, Infanciones, et Vassalli, quorum primi omnium clarissimi ita dicebantur initio a divitiis, quibus adfluebant. Regum vero majestate postea, ac potentia aucta, honorificentissimum Ricihominis titulum Reges ipsi dare coeperunt ad Alphonsi V. tempora, qui primus eumdem abolevit; illius tamen mentio fit non modo in legibus antiquis passim; verum etiam in Codice Emmanuelis lib. 1. tit. 56. §. 21., et lib. 3. tit. 5. §. 5. Hujus honoris tituli insigne erat vexillum, et caldarium honorarium, quasi significans virum nobilissimum cum facultate ad conscribendum milites, et facultatibus ad eos alendum. Emman. Sever. de Far. Notit. Portug. Discurs. III. §. 20., Cabed. P. II. Decis. 108., Nobiliarch. Portug. cap. VII., Mon. Eus. 3. p. lib. IX. cap. 13., Alvar. Ferrer. de Vera Orig. Nobilit. polit. cap. II. (Ludov. Sous. Hist. S. Domin, P. I. lib. I. cap. 1.).
4 · Infanciones.
pr.Ricos - homines proxime sequuntur Infanciones, dignitate aliquantulum inferiores, ut constat ex monumentis apud Cabed. P. II. Decis. 107., Barb. Remiss. ad Ord. lib. 2. tit. 21., Sever. de Far. eod. Discurs. III. §. 22., Ferrer. de Vera dict. cap. 11.; ita dicti, vel quia ab iis descendunt, qui Infantis Pelagii partes sequuti fuere post generale Hispaniae excidium, vel quia Rici - hominis filii minores natu erant, et quemadmodum antiquissimis temporibus Regis filium secundo partu genitum Infantem vocabant, ita Rici - hominis Infancionem. Alii aliter.
n1In Comitiis Vimarani habitis aer. 1294. ann. 1256. sub Alphonso III. apud Brand. Mon. Lus. P. III. lib. IX. cap. 13. Rici - homines Infancionibus indubitanter praecedunt. In libello quoque pervetusto victualium Grigensis Monasterii a Petro I. ordinato aer. 1403. ann. 1365. Infancion nes post Ricos tandem homines nominantur: quod satis horum praelationem et praecedentiam probat, quam demonstrare quoque videtur celebris vel sola antiquitate judicis quaedam pronuntiatio 3. Jul. 1486. apud Peg. tom. VII. ad Ord. lib. 1. tit. gr. §. 2. Glos. 4. pag. 379. n. 8.
5 · Vassalli.
pr.Vassalli olim dicebantur, 1) qui oppida cum jurisdictione et imperio, et arces a Rege habebant: 2) qui stipendium in bello merebant: 3) qui bello certis, et statutis armis pro cujusque facultatibus serviebant. Primus hic honoris gradus erat, quo qui fruebantur, proprie clientes, seu Vassalli dicebantur, Ord. Emman. lib. 4. tit. 35., et tit. 71. §. 3., Sever. de Far. Not. Discurs. III. §. 21., Cabed. P. II. Decis. 106. Vid. Tit. I. §. XIII. Not.
6 · Duces.
pr.A Joannis I. tempore alii honorum tituli in Lusitania fuerunt; ipse namque ann. 1415. filios suos Infantes D. Petrum Ducem Conimbricensem, Henricum Visensem; et Alphonsus V. ann. 1442. Alphonsum alium, ejusdem Joannis I. filium, Brigantiae Ducem creavit. Primus hic a Rege dignitatis ordo et gradus est, de cujus origine, privilegiis, et creationis ritu Sever. de Far. eod. Discurs. III. §. 23., Sous. Histor. Genealog. tom. V. lib. VI. cap. 1., et in libello inscripto: Memorias Historicas e Genealogicas dos Grandes de Portugal in praefat.
7 · Marchiones, et Comites.
pr.Sequuntur Marchiones. Hoc titulo pri- 1 mum insignitus fuit Alphonsus, Comes Oroniensis, Alphonsi I. Brigantiae Ducis filius natu major, Regis Legatus in Concilio Basileensi, quem Alphonsus Portugalliae Rex hujus nominis V. hac de causa Valentiae Marchionem creavit ann. 1451. Comites antiquitate Ducibus et Marchionibus antecedunt; hoc autem titulo primus omnium decoratus fuit Joannes Alphonsus Tellesius, a Dionysio Rege Barcellensis Comes creatus literis Scalabi datis 8. Maii aer. 1336. ann. 1298. Antonius Pereria Dissert. Ori gem do Titulo, e da Dignidade dos Condes §. V.
n1: Vicecomites et Barones.
8
pr.Atque hi Lusitaniae proceres: proxime sequuntur Vicecomites, et Barones. Alphonsus V. Joannem Fernandium Silverium Baronem Alviti, et post suum e Gallia reditum Leonelum Limium primum Villae - novae Cerveriae Vicecomitem creavit anno 1476. Idem Perer. cit. Dissert. §. VI.
n1Inter Lusitaniae Magnates numerandi quoque sunt 1) Ducum filii, filiaeve: 2) Magnus Prior Cratensis: 3) Archiepiscopi, et Episcopi etiam Titulares a Rege nominati, Extravag. 29. Januar. 1739.: 4) Ecclesiae Patriarchalis Canonici, Principales dicti, Diplom. 24. Decembr. 1716. Patriarcha civilibus honoribus, et privilegiis iis omnibus gaudet, quae Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus in Regno concedi solent, Decret. 12. Febr. 1717. Nobiles Titulares etiam privilegiati cooperto capite apud Regem sedent, et ab eo certum stipendium annuum habent, quod vocamus Assentamento: non Titulares in nobilium numerum adscripti aperto capite stant, et certo quoque stipendio annuo a Rege donantur, quod ad illius differentiam dicitur Moradia.
9 · Oppidorum Domini titulus.
pr.Domini titulus honoris et dignitatis species est, quo utuntur, qui imperium et jurisdictionem civilem in oppidum aliquod exercent, videturque suffectus in antiquum Vassalli honorarium titulum, qui ab Alphonsi V. tempore, quemadmodum Rici - hominis, et Infancionis, frequentari de siit. Sever. de Far. Notit. Disc. III. §. 26. et 27.
n1Ipse tamen Alphonsus V. (et frustra aliud exemplum quaerendum) Calend. Jun. 1451. Nonium Martinum Silveriam, Puritatis, ut vocabant, Scribam, Ricum - hominem creavit literis in publicis Regni scriniis lib. III, dos Mysticos dicto, fol. 263., quarum mentionem facit Sous. Histor. Genealog. tom. III. lib. IV. cap. 1. pag. 36.
10 · Regiae domui addicti, id est, fidalgos.
pr.Alphonsus V. eos praesertim nobiles vocari voluit, quos specialium nobilium codice ipse adscripserit, iique proprie fidalgos dicuntur. In nobilium autem codicem haec cooptatio plures gradus et amplificationes recipit secundum ordinem Regiminis Sebastiani Regis ann. 1572. Regiae domus Praefecto dati, quo hodie utimur. Joan. Pint. Riber. tractat. sobre os titulos da nobresa e seos privilegios.
n1De Regni tantum proceribus et dynastis intelligenda videtur Ord. lib. 5. tit. 35. §. 1. verbis: fidalgo de grande solar, et tit. 92. §. 9. fidalgo de solar conhecido, et tit. 43. §. 1. fidalgo notavel, et lib. 5. tit. 119. §. 3. fidalgos de grandes stados e poder; nobili enim genere nati, vel nobilium codice adlecti dicuntur simpliciter fidalgos de solar, ou assentados em nossos livros, Ord. lib. 5. tit. 120. in princ., et lib. 3. tit. 59. §. 15.
11 · Equites antiqui, seu, ut aiunt, Escudeiros.
pr.Antiquissimis temporibus nobiles tantum erant Scutigeri homines, hoc est, in nobilium ordinem rebus in bello ab eisdem, aut a majoribus suis praeclare gestis adscripti, quos Escudeiros vocabant, vel Equites, ita dicti, quia equo in bello mererent, vel quia in Equitum ordinem statis caerimoniis cooptarentur, quae jam in usu non sunt.
12 · Et qui hodie hoc nomine vocantur.
pr.Praeter antiquos hos Equites, et scutatos homines, hoc est, Escudeiros, qui certe clarissimi sunt, hoc etiam nomine ab Alphonsi V. tempore vocantur, qui tales a Rege creantur, et simplicis nobilitatis juribus fruuntur, Ord. lib. 1. tit. 74. §. 4., et lib. 2. tit. 45. §. 39. Eodem fere loco habentur scutigerulus, vel nobilis viri, feminasque anteambulo, aut educator, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 42., et lib. 5. tit. 138. in princ., Joann, Pint. Riber. tractat. sobre os titulos da nobresa e seos privilegios, Phoeb. P. II. Decis. 106., Nobiliarch. Portug. cap. XVII.
13 · Ordinum Militarium Equites.
pr.Nobiles maxime censentur Ordinum Militarium Equites, Christi, Divi Benedicti, et Jacobi, Ord. lib. 5. tit. 120. in princ., cum antiquis Equitibus haud confundendi. Avisiensem Militiam Alphonsus I. instituit, eique D. Petrum Alphonsum, ipsius fratrem, praefecit; Divi Jacobi ab Hispanis adceptam Sancius I. benigne in regno excepit; eamdem postea Dionysius Rex ab Hispani Magni Magistri jurisdictione exemit ann. 1290. Idem Christi Ordinem de novo fundavit ann. 1319. Et haec tantum indicare sufficiat.
n1Sacris his Militiis adjungendus quoque est Ordo Ho spitalarius, hodie Melitensis, a Callisto II. adprobatus ammo circiter 1118., et in Portugallia jam cognitas, et admissus sub Alphonso I. anno 1130. Mon. Lus. 3. p. lib. IX. cap. 11. fol. 81. Equites hujus Ordinis et Templarií, paulo antea sub Theresia Regina admissi, Regis servitio statim maneipabantur, eique homagii solenne jusjurandum praestabant, cujus formula habetur apud Fr. Bernard. Brit. Chron. Cisterc. lib. II. cap. 27. Hodie Regina Fidelissima Regni Militiis Equites duodecim adjunxit, quos ad hujus Ordinis exemplum Grão - Cruzes nominavit, eisque specialia insignia dedit generali Edicto 19. Jun. 1789., in quo multa praeterea habentur in honorem Militiarum praeclare constituta.
14 · Nobilitatis genus aliud.
pr.Quia vero Portugalliae Regnum militare est, mirum videri non debet nobilitatem initio non nisi rebus bello praeclare gestis adquiri; quod satis superque demonstrant insignia gentilitia, quibus utimur. Hinc est, quod majores nostri non modo commercium, et negotiationem tamquam rem sordidam, et eorum dignitati parum aptam abhorrerent, Ord. lib. 4. tit. 16.; verum etiam parvi facerent magistratus honores, et civilia officia, eisque tantum in pretio haberentur militaria instituta, vel militiae cujusdam speciem prae se ferentia, veluti ludricae cataphractorum, hastatorumque equitum pugnae, taurorum agitationes, venationes, singularia ad certamina provocationes, et id genus alia. Melioribus tamen temporibus exortis, et bellico furore refrigescente, officiis, muneribusque civilibus debitus tandem est honor exhibitus, et nobiles alii cogniti, qui proprie neque Equites, neque viri Patricii dici possunt; sed tamen eorum privilegiis, et juribus ferme omnibus fruuntur. Et huc in primis spectant Senatores, et reliqui Magistratus, Regii Professores, Doctores, cet., Ord. lib. 2. tit. 59. §. 15., lib. 5. tit. 120., Emman. 67., Alphons. 94. eod.
n1Judices Ordinarii loci, ut jam alibi diximus (Hist. Jur. Civ. Lus. §§. XLI. LXV.), ex bonis, honestisque viris, et non ex Ricis - hominibus, seu Dominis desumebantur; Magistratus vero majores, veluti Praetores provinciarum, id est, Corregedores, Praefecti civiles, id est, Adiantados, seu Adelantados, supremi judices, id est, Sobrejuizes, cet., ex Patriciorum tantum ordine. Romano 11. 3 autem jure, tam in foro, quam in Academia recepto, illud tandem effectum est, ut ad civiles magistratus in Republica honores aditus a Joannis II. tempore Jureconsultis tantum pateret. D. Franc. Emman. Epanaph. 1. pag. 27.
15 · Plebeius quis.
pr.Qui nobilium codice adscriptus non est, neque in Equitum ordine, plebeius homo vocatur: non nulli tamen veluti erciscundi sunt, quales superius memoravimus, et alii fortasse, qui licet neque domui Regiae addicti inveniantur, neque in Equitum ordinem cooptati, nobilium jure fruuntur. Plebeii ergo ordinis potissimum sunt quicumque condicta opera serviunt, illiberalesve artes exercent; agrorum vero cultores nobilium semper
n11 in grege adnumerandi.
n2Plebeius hoc loco idem est, atque peão. Sed vero quis hoc nomine intelligatur, non omnes conveniunt. Quidam eo significari volunt hominem, qui nulla prorsus nobilitate gaudet; quidam peditem, quasi peão is omnis dicatur, qui Eques non est. Authentica hujus vocis significatio in tributo, quod oitavo dicimus, habetur Regio Joannis III. Diplom. 6. April. ann. 1538. apud Peg. ad Ord. lib. 2. tit. 33. tom. IX. n. 294. ad petitionem Magni Prioris Thomariensis Conventus dato his verbis: E quanto á duvida, que nessa Villa ha acerca do foral sobre a paga dos oitavos, declaramos: que as pessoas, que disso hão de ser escusas, são os que forem Escudeiros daquellas pessoas, que os podem fazer, e estes taes sendo seus criados, e tendo delles recebido casamento, e tendo sempre cavallos; e os que taes não forem, pagarão o dito oitavo, como se peães fossem. Alvar. Ferrer. de Vera cap. II. orig. nobilit. polit. fol. 9. plebeios post Ricos - homines, et eorum filios, et Infanciones in aula servientes ponit, et per eos ab Emmanuelis tempore intelligit famulos a pedibus, et stabularios, quem tertium ordinem ab eodem primum ordinatum fuisse ait.
16 · Cum infami haud confundendus.
pr.Distinguendus perpetuo plebeius homo a vili et infami, et tenendum infamiam ex delicto tantum, et turpibus factis provenire. Eo jure notati, ab omnibus officiis publicis arcentur, Ord. lib. 5. tit. 6. §. 13., 11. 2. 12. C. de dignitat. Quare infames non sunt praecones, macellarii, tortores, quae vulgi opinio est, sed plebeii; namque infamiam ex statu, et vitae genere, utut contemtibili, dummodo salvis legibus exerceri possit, incurrit nemo. Heinecc. Dissert. de lev. not. macul. ad leg. 27. C. de inoffic. testum.
17 · Donatarii qui dicantur.
pr.Regni proceres, et quicumque jurisdictione et imperio civili fruuntur, Donatarii vocantur; quia jurisdictionem a Rege, a quo omne imperium'et potestas, datam, donatamve habent, eamdemque illius nomine veluti quidam Administri exercent; et hoc nomine veniunt Regina ipsa, Infantes, Duces, Magni Ordinum Equestrium Magistri, Marchiones, Comites, Magnus Prior Cratensis, cet.
18 · Illorum jurisdictioni limites positi.
pr.Quia vero Optimates majore, quam par erat, et publica civitatis ratio exigere videbatur, jurisdictione utebantur, eidem Reges nostri jam dudum justos statuerunt limites, et hac de causa merito laudandi Dionysius, qui diversas super hac re inquisitiones fieri jussit ann. 1290. 1301. 1308., Ord. lib. 2. tit. 48., Alphonsus IV. Edicti generalis auctor, cujus mentio fit Ord. lib. 2. tit. 45. §. 6., et Ferdinandus, qui speciale Nobilibus Regimen dedit Comitiis Atouguiensibus 13. Se ptembr. 1375., ex quo descripta fuit Ord. lib. 2. tit. 45., Emman. tit. 26. eod. lib., Alphons. V. titt. 39. 40. et 63. (Hist. Jur. Civ. Lus. §. LX.).
19 · Lex Mentalis.
pr.Lege praeterea Mentali, Scalabi data 8. April. 1434., quam ad magni parentis mentem Oduardus Rex vulgavit, et authentice fuit interpretatus speciali lege Olisipone lata 30. Jun. eod. ann., Donatariorum jurisdictio definita in primis fuit, et restricta de bonis Regiae Coronae tam in testamento, quam inter vivos disponendi facultas.
n1Cum Joannes I., felicis recordationis Princeps, intelligeret, bonorum Regiae Coronae donationes, quas ipse coactus paene fecit, quasque Majores sui fecerunt, exitiales esse, inofficiosas, et magno cum Reipublicae detrimento conjunctas, nec vellet ad exemplum Dionysii Regis easdem revocare, quod summo jure ei licitum erat: Joannis ab Aregis consilio, quo Administro in primis utebatur, legem mente concepit, quae donationes Regias non aperte quidem revocaret, quod quidem difficillimis his temporibus invidiam et odium facile poterat concitare; sed indirecta quadam via reduceret ac limitaret. Itaque statuit ad filium tantum seniorem horum bonorum successionem pertinere, servata sibi dispensandi facultate; quo uno effectum est, et quod donationes Regiae inutiles paene redderentur, et cessarent, filio non exstante, qui casus per rerum naturam frequenter adcidere solet, ex eisque aerarium, quod in votis erat, locupletaretur; et quod Nobiles Regi, a quo dispensationes petendae, hoc peculiari vinculo magis tenerentur, et obnoxii fierent. Providentissimam hanc legem, quam nimis inciviliter tractat Emmanuel Faria Sousa tom. II. Europ. Port. p. 3. capp. 1. 2., non Joannes I., illius Auctor, sed Oduardus filius promulgavit: ea tamen scripta fuit in publicis Cancellariae libris, et statim omnibus nota atque perspecta, et non semel ab eodem exsecutioni mandata, quod satis solennem promulgationem supplere videtur. Exemplo fortasse Joanni fuit_Henricus II., Castellae Rex, dictus das Mercés, qui in testamento suo eam inseruit clausulam, quam Philippus II. postea adposuit lib. 5. Recopil. tit. 7. 1. 11., quod scilicet Regiae Coronae bona tamquam majoratus omnino haberentur, et ad Coronam, a qua discesserant, filiis masculis non exstantibus, reverterentur. Sed in primis sequutus fuit jura, et constitutiones feudorum, quibus feuda annalia principio erant, deinde ad vitam filio cuicumque concessa ad Domini arbitrium, et tandem ad primogenitum, eorum alienatione omnino interdicta, certis sub oneribus, praestationibus, et servitiis adtinebant; in quibus praesertim consistit systema feudale, quod non a Romanis petendum est, uti Cujacius, vir summus, existimavit, sed a Longobardis, et similibus populis. Robertson Histoir. de Charl. V., Montesquieu Esprit des loix lib. XXX. Ab hoc certe systemate Reges nostri semper abhorruerunt, ab eisque in illius odium quam plurima constituta sunt, quae supra indicavimus Not. ad §. XIII. tit. I.; abhorruit autem vel maxime Joannes I., qui Regiae Coronae Donatarios nunquam pro feudatariis habuit, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 3.: sed tamen non una hujus juris et systematis vestigia et in antiquis, et novis legibus invenire licet. Nam decuma pecuniaria sententiarum, quae etiamnum legibus nostris adprobatur, ab hoc jure repetenda, quo prohibitum erat litigatoribus amice de causa in judicio agitata transigere in praejudicium Dominorum. Eidem juri tribuenda Ord. lib. 2. tita 37., Emman. 47.: nam Vassallus, Domino inconsulto, se non poterat in matrimonium collocare. Et hinc etiam est, quod tributorum jus, cum feudali constitutioni prorsus adversetur, Reges nostri una cum reliquis Europae Principibus liberum non haberent ad annum circiter 1445., quo illud in Gallia sub Carolo VII. per jus, nefasve obtinuisse videtur. Haec quamvis ita sint, Joannes ex constitutione feudali ea tantum praesumsit et hausit, quae utique bona erant, et proposito suo utilia, veluti quod masculi solum in haec bona succedant, et solus primogenitus; quod dividi ea non possint, nec alienari sine Regis tamquam majoris Domini licentia; quod ad vitam tantum data et donata videantur, cet. Inutilia autem, et a suo proposito aliena, quae scilicet ad Dominorum jurisdictionem spectant, vel ad Vassallorum servitia personalia, non recepit, imo improbavit. Mentalis Joannis I. lex sex prioribus paragraphis Emmanuelis Ordinatione lib. 2. tit. 17. refertur, quibus octo priores re spondent in Philippino eod. lib. tit. 35, Oduardi lex 30. Jun. eod. ann. sequentibus Sphis continetur, qui in utroque Codice eisdem ferme verbis scripti inveniuntur; sed tamen in Philippino integer §. 2., et versiculus: E não ao neto, filho do filho mais velho in §. 1. usque ad finem ab illius Architectis additus fuit; abest enim ab Emmanuelis Codice. Mitto alias differentias, et diversas verborum positiones, quae nihil ad rem faciunt. Oduardi vero interpretationes ad eamdem legem, seu Commentaria magis privati Doctoris officio, quam Regis dignitati con-- venire videntur.
20 · Illius summa.
pr.Hac lege prohibetur bonorum Regiae Coronae alienatio et pigneratio, Rege inconsulto. Eadem in his bonis successio denegatur feminis, adscendentibus, et collateralibus, et filio tantum conceditur natu majori legitimo, et naturali, petitis prius, et obtentis diversis confirmationis literis pro diverso successionis jure; qui tandem succedit ad eum modum, conditionemve, et secundum eas clausulas, quae in Regia donatione continentur, vel subintelliguntur; quae omnia nos breviter, et summatim explicabimus.
n1Ante omnia tractanda erat quaestio praejudicialis, an scilicet Rex possit Regiae Coronae bona donare, de qua inter alios Grot. de jur. bell. ac pac. lib. I. cap. III. §§. 12. 13., Pufendorf. de jur. Nat. et Gent. lib. VIII. cap. V. §. 1., Henr. Cocceius Dissert. de Autonomia Gentium cap. 12. Sed donationes remuneratoriae omnino ad Regis officium spectant, et bona publica, si non in ejus dominio et proprietate, certe in imperio et administratione sunt; quare bene poterit de eis disponere in commune civitatis bonum, quod ex justa et necessaria praemiorum distributione resultat; et si jus hoc Episcopis et reliquis bonorum ecclesiasticorum Administratoribus concessum est in cap. Intellecto 33. de jurejur., qua ratione Regi denegandum? Adcedit quod Rex haec bona jure quodam privato, et tamquam Major Dominus majoris feudi donare videatur: similes autem donationes necessario ingrediuntur naturam constitutionis feudalis.
21 · Et regulae generales.
pr.Sed prius quam eo deveniamus, speciales hae regulae tenendae ex antiquis, hodiernisque Ordinationibus hinc inde petitae. I. Quod ex donatione bonorum Regiae Coronae verum dominium non adquiritur Donatario; cui consequens est: 1) liberum ei non esse de bonis sibi donatis disponere: 2) Regem posse donationes has limitare, vel revocare ex publica causa: 3) bona haec etiam post factam donationem Regia vocari, et esse quoad certos juris effectus; non enim amittunt pristinam naturam: 4) in eis locum habere reversionis jus: 5) Regem de eis disponere posse non tam jure Majestatis, quam particularis dominii, et dispensare in legibus generalibus, illorum alienationem, oppignerationem, successionemve prohibentibus. II. Quod Donatarius in haec bona non succedit jure hereditario; quare ad aes alienum antecessoris non omnino tenetur, sed ad eum tantum modum, quem praescribit Ord. lib. 4. tit. 101. III. Nec jure sanguinis, alioquin femina succederet, sed jure tantum speciali, et titulo donationis. IV. Quod donatio semper intelligitur ad vitam Donatarii facta, nisi contrarium expresse actum sit. V. Quod nec ex donatione perpetua, quam de juro e herdade dicimus, jus perpetuum adquiritur; semper enim vel nova gratia, vel confirmationis literis opus est.
n1Haec generalia principia, seu regulae omnino supponendae, originem quoque suam debent juri, et constitutioni feudali, paucis additis, vel detractis. Distinguenda ergo perpetuo erit donatio bonorum Regiae Coronae, seu publicorum, a donatione bonorum Regis patrimonialium, et praesertim a donationibus privatorum, quibus verun dominium transfertur et adquiritur.
22 · In quibus bonis locum habeat.
pr.Bona Regiae Coronae, de quibus lex loquitur, et in quibus tantum locum habet, praecipua haec sunt: 1) Tituli honorificentissimi Ducis, Marchionis, Comitis, Vicecomitis, Baronis, Edict, 4. Jul. 1789.: 2) Oppidorum Domini Titulus, Senhor de Terras, Ord. lib. 2. tit. 45.: 3) Ducis perpetui, hoc est, Capitão de juro e herdade, Titulus in Brasilia, et insulis quibusdam, cui certus terrarum tractus (Capitanias dicimus) adsignatus a principio fuit, Cabed. P. II. Decis. 28.: 4) Auctoritas omnis, imperium, et jurisdictio civilis, criminalis, militaris, literaria, oeconomica, tit. 45. et 26. eod.: 5) jus pratronatus, Ord. lib. 2. tit. 35. §§. 5.24.: 6) decima saecularis, vel ecclesiastica Regio Patrimonio unita, ead, Ord.: 7) tributa, et onera personalia, realia, vel mixta, lege, aut consuetudine imposita, tit. 26. §. ult.: 8) bona immobilia jam diu in libris Regis censualibus (quos dos proprios vocamus) scripta, tit. 35. in princ. et S. 22.: 9) bona de novo quaesita, et Regiae Coronae incorporata, tit. 36.: 10) jura quaecumque Regalia, reditus, pensiones et census emphyteutici, tit, 35. §§. 6. 7., cetera, quae ex Corona Regia sunt profecta, et quae a Rege tantum haberi, vel ejus nomine exerceri possunt. Et haec summa regula est,
n1Pensiones et census emphyteutici inter bona Regiae Coronae recte quidem numerantur, quando Rex emphyteusim alicui perfecte dedit, et jus pensiones has percipiendi: secus si emphyteusim ipsam retinet, et dominium directum, eique dictae pensiones sunt solvendae; quo casu emphyteusis, et pensiones haberi debent tamquam bona Regis patrimonialia; et ita intelligenda Ord. lib, a. tit. 35. §§. 6. 7., quae sibi constare nen videtur, quod notandum est. Illud etiam animadvertendum, bona vacantia majoratus, et capellas quovis titulo ad Coronam Regis pertinentes bonis Regalibus adnumeranda non esse, neque legi nostrae subjecta censeri ante verbalem, vel realem, ut loquuntur, incorporationem ex Ord. lib. 2. tit. 36., quae, cum generaliter loquatur, ad bona quaecumque de novo adquisita adplicari debet. Jus vero patronatus Regio Patrimonio semel unitum cum inter bona Regiae Coronae legi nostrae obnoxia referatur, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 5., quare non idem prorsus de decimis (in eadem quippe causa sunt) sive saecularibus, sive ecclesiasticis origine sua eidem Patrimonio unitis dicendum erit? Vide quae diximus Instit. Jur. Public. Lusit. Tit. V. §. XXXVIII. Not.; et ita judicatum apud Peg. ad Ord. tom. X. pag. 20. Duces insularum perpetui (a Gubernatoribus temporariis, et officialibus Militaribus omnino distinguendi), quibus jus et imperium cum Capitania, id est, obligatione oppida adsignata defendendi concessum, veri Donatarii sunt, itaque legi nostrae subjecti. In Regno (quod hic adnotare placet) oppidorum Domini Titulus sine Capitania datur: vix enim unum aliudve exemplum adparet similium donationum in domo Marchionis Villae - Regalis, Abrantii (Abrantes), et Vicecomitis Villae - Novae Cerveriae. Constitutione autem feudali Capitania, id est, oppida concessa defendendi obligatio Dominorum omnium commune jus erat.
23 · Et donationibus.
pr.Horum igitur bonorum et jurium donationes, etiam remuneratoriae, et ad vitam tantum Donatarii concessae, quocumque tempore factae dicantur, Legi Mentali sunt obnoxiae.
n1Quidam existimant Legem Mentalem locum tantum habere in donationibus perpetuis, quas de jure e herdade dicimus, quasi ex iis dumtaxat praejudicium Regio aerario inferri videatur. Quidam legem solum intelligunt de posterioribus donationibus, cum lex nulla retro respiciat, et ad praeterita extendatur. Sed vero Joannes I. praecipue in mente habuit donationes antiquas; et cum ex novis, ad vitam licet concessis, praejudicium quoque non leve sequatur, dicendum est Legem Mentalem in omni et quacumque donatione, antiqua, nova, gratuita, remuneratoria, ad vitam, perpetua, quocumque modo, tempore, et quacumque de causa facta locum habere; et hac eadem opinio est Georg. Cabed. P. II. Decis. 4., et celebris Regiae Coronae Procuratoris Emmanuelis Lopesii Oliveriae, cujus hac in re auctoritas non omnino contemnenda est, apud Peg. ad Ord. tom. XI. cap. 266. pag. 623.
24 · Et in quibus non habeat.
pr.Quaedam tamen Regiae Coronae bona sunt huic legi non subjecta, veluti 1) bona Regis mobilia: 2) emphyteutica, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 7., et lib. 4. tit. 41.: 3) a Rege vendita, permutata, et quovis titulo oneroso habita, §. 23. lib. 2. tit. 35.; lex enim tantum de donationibus fuit concepta 4) bona, quae Reguengos nos dicimus; in perfecto enim dominio possessoris sunt, eaque libere vendere potest, et alienare, Ord. lib. 2. tit. 17. (Inst. Lib. I. Tit. IV. §. II. Not.); 5) bona, et possessiones dictae jugadeiras, Ord. lib. 2. tit. 33. §.9., cum in dominio quoque possessoris sint: 6) bona Regia inculta de sesmaria data, Ord. lib. 4. tit. 43. §. 13., et ita agriculturae favor exigere videtur; de quibus omnibus diximus Inst. Jur. Publ. Tit. IV. §. II. Not.: 7) bona de novo quaesita ante illorum incorporationem, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 22.: 8) bona tamquam patrimonialia habita, et divisioni, partitionive jam subjecta legis Mentalis tempore, S. 27.: 9) justitiae, et Regii Patrimonii officia, Regiae Coronae bonis adnumerata generali Constit. 23. Novembr. 1770., quod cum magno officialium detrimento conjunctum esset; et ita usus antiquus servat: 10) Equestrium Ordinum bona, et Commendae; Regiae quippe Coronae Magni tantum Magistri Dignitas, non Militiarum bona, quod vulgo non animadvertitur, unita fuerunt a Julio III. notissima Bulla 4. Jan. ann. 1551. data.
n1Petras Barbosa in l. 13. D. solut. matrim. n. 96. Ordinum bona, posteaquam Regiae Coronae sunt unita, cum Regiis confundit, et indiscriminatim Regia adpellat. In eadem opinione est Regius Coronae Procurator Emmanuel Lopesius Oliveria; sed practerquam quod Coronae Regni Magni tantum Magistri Dignitas unita fuit, itaque Regibus nostris antiqua solum Magistrorum jura, et libera administratio concessa, hodie horum bonorum donationes, successionesve, etiamnum gubernantur non legibus generalibus Regiae Coronae bonis et juribus datis, sed specialibus Statutis, ac Definitionibus. Sed tota haec quaestio nominis est; re enim ipsa nihil refert Ordinum bona a Rege qua tali, an Magni Magistri jure donari, illorumque donationes intelligi, regi et gubernari communibus legibus, an particularibus Definitionibus; dummodo a Rege omnia proficiscantur. Animadvertendum tamen est, quod arcium praefecturae, et cetera jurisdictionalia Ordinibus concessa inter Regiae Coronae bona numerantur Regia Resolut. 17. Augusti 1770. Quod autem dicitur in Ord. lib. 2. tit. 35. §. 27. de bonis Regiis tamquam patrimonialibus habitis, et partitioni subjectis, ante Legem Mentalem eidem non subjiciendis, intelligi non debet de jurisdictione eisdem bonis adnexa, quae omnino ad legis nostrae praescriptum exercenda est; sed de aliis ejusdem legis capitibus, quod scilicet in haec bona possint succedere feminae, et transversales, quin dispensatione aliqua, vel confirmatione opus habeant. Idem dicendum prorsus videtur de honoribus antiquis, et Donatariis oppidorum de Ervededo, Villa Verde, Farlaens, et similibus jam ab initio Regni cognitis, et Dominorum titulo insignitis.
25 · Alia numerantur.
pr.Legi quoque Mentali non subjiciuntur 1) annui reditus, quos Tenças vocamus: 2) nobilium stipendium dictum Moradia: 3) aliud stipendii genus dictum Assentamento: 4) mercedes, et Regis dona, quae Desembargos adpellat Ord. lib. 4. tit. 14., Emman. 40.
n1Annona civilis, quam juros dicimus, si in perpetuum, tença, si ad vitam concedatur, Legi Mentali subjecta non est: quippe quae de donationibus tantum, et non de obligationibus fuit loquuta, et de iis tantum bonis, quae a Regia Corona sunt profecta, ad eamque reverti possunt: quare in haec bona femina succedit, quin ulla indigeat dispensatione: quod tamen intelligendum est, si seorsum data proponantur, nam in generali bonorum Regiae Coronae donatione contenta illius naturam ingrediuntur. Hane in rem videantur omnino Diplom. 17. Febr. 1655., Decret. 17. Jan., 28. Mart. 1689., Diplom. 17. April. 1789., pronuntiatio in favorem Comitis Calhetae ann. 1660. apud Maced. Decis. 117. et Decis. 79., Cabed. P. II. Decis. 39. Stipendium, quod Regiae Domui addictiş datur, et in specie Moradia dicitur, ab Emmanuelis Regis praesertim tempore repetendum videtur, quo regnante, virorum nobilium educatio Regia in Domo cessavit. Illud autem ab stipendio alio, quod Assentamento adpellant, et nobilibus aliis honoris titulo a Rege donatis conceditur, vel maxime differt, quod lucro tantum cedat iis, qui Olisipone vivunt, et morantur; neutrum tamen Legi Mentali obnoxium est.
26 · Et qui in haec bona succedant.
pr.Quia vero in haec tantum bona filius legitimus major natu succedit, Ord. lib. 2. tit. 25. §. 1., sequitur: 1) ut non succedat filia, S. 4.: 2) nec filius ex filia susceptus, §. 14.: 3) nec раter, avusve, S. 16.: 4) nec frater fratri, §. 15., Extravag. 28. April. 1587. apud Cabed. P. II. Decis. 21 32.: 5) nec primogeniti nepos, patre vivo, avo defuncto, nisi in bello contra Infideles decessisset; nam qui pro Republica ceciderunt, in perpetuum per storiam vivere intelliguntur, ead. Ord. §. 1. et 2., deducta hac in parte ex princ. Inst. de excusat. tutor.: itaque filius secundo genitus nepotem ex filio majori excludebat, in his quippe bonis repraesentationi ex hac lege locus non erat, quemad- e modum in bonis emphyteuticis ex Ord. lib. 4. tit. 36. §. 2. Hodie tamen repraesentatio inter descendentes admittitur, et nepos ex filio seniore patruum excludit, Extravag. 2. Maii 1647. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 35. §. 1. N. 1., quod jam antea constitutum erat in favorenı Brigantinae Domus Sebastiani 1 Regis Diplom. 4. Octobr. 1559. apud Sous. tom. IV. Probat. ad lib. 6. H. G. pag. 182. N. 161.: 6) nec filius naturalis, tit. 35. §. 12.: 7) nec legitimatus per rescriptum Principis, adoptatus, adrogatusve, nisi donationis literis expresse fuerit vocatus, eod. §.12.; ' quod semper intelligendum est, filio naturali, et legitimo non exstante, §. 13.: legitimatus autem per subsequens matrimonium omnino succedit, §. 12. Denique non succedunt Religiosi, et Clerici sacris ordinibus constituti, S. 10.: succedunt tamen Ordinum Militarium Equites, §. 11.; matrimonio enim habiles sunt post Bullam Alexandri VI. anno 1496.
n1Haec fere omnia e jure feudali repetenda. Filius in Lege Mentali is tantum intelligitur, qui ex legitimo matrimonio natus est; quare naturalis, legitimus factus vel rescripto et auctoritate Principis, vel parentis nominatione, adoptioneve, non succedit: itaque Alphonsus Sancius a Dionysio patre legitimatus, et Gundisalvus Vasquius Azevedus, D. Francisci Piresii, Sanctae Crucis Conimbricensis Monasterii Prioris, et Theresiae Lorbaniensis Monialis filius, a Ferdinando Rege legitimus factus, legitimisque natalibus in integrum restitutus aer. 1413., Jos. Soar. Silv. Joannis I. Memor. Docum. N. IV., ceteri plenissime legitimati, et cujusvis successionis tam ex testamento, quam ab intestato capaces redditi, non poterant in haec bona, illorum speciali mentione non facta, succedere: nec hac in parte Joannes I. jus novum constituit, sed antiquum reduxit. Succedit ergo in haec bona filius tantum legitimus et naturalis, sive vivo patre, sive eo mortuo, nascatur, isque hoc casu sororem, vel patruum, qui, quaeve Regis permissu in possessione bonorum erat, excludit, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 13. vers. Porque; Regis enim licentia et dispensatio facta semper intelligitur, salvo illius jure. Repraesentatio nepoti concessa Comitiorum Joannis IV. lege 2. Maii 1647. solum inter descendentes locum habere videtur; in praxi tamen ad transversales extenditur, et admittitur inter fratres et filios fratrum, quam improbare non audeo, cum legis sensui, et rationi, quae eidem ferendae causam dedit, sit consentanea. In hodierna Ordinatione §. 1. vers. e não ao neto usque ad finem, quod jam supra monuimus Not. ad §. XIX., superadditus fuit Emmanuelis Codici, et Legi Mentali, quippe quae de filio tantum, et non de nepote fuit loquuta. Femina non succedit, nisi hac lege specialiter soluta sit; sed dispensatio simpliciter, vel ad ejus vitam concessa, ei tantum prodest: quare filia nova dispensatione opus habet, Perer. Decis. 59. Clericus autem hujus successionis adeo incapax est, ut Regiae Coronae bona nec de novo possit adquirere, in eisve parenti succedere, nec jam adquisita retinere; itaque Donatarius si in sacris ordinetur, horum bonorum administratione 7 ipso facto privatur, eaque statim ad filium seniorem legitimum et naturalem, eo vivo, deferuntur, Cabed. P. II. Decis. 27. Equites vero, matrimonio licet jure inhabiles, succedunt: diversum quippe est illorum et Clericorum institutum, neque praeterea natura bonorum, et legis ferendae ratio ullo modo obstare videntur.
27 · Horum bonorum alienatio prohibita.
pr.Cum Regiae Coronae bona restitutioni sint obnoxia, eaque quodammodo et in dominio Coronae et Donatarii esse videantur, cui jus utendi fruendi, non libera administratio concessa, sequitur: 1) ut dividi non possint inter heredes, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 3.: 2) ut clausula in contrarium literis donationis adposita non valeat, S. 17.; bona tamen ab antiquo dividi solița aestimatione dividuntur, §. 27.: 3) nec a Donatario vendi, et alienari sine Regis licentia, ei licet hac cum facultate donata sint, S. 19. in princ. et vers. ult.: 4) ut Regi vendi possint, vel cum publicis aliis bonis permutari sine primogeniti consensu, S. 21.; res enim facile revertitur ad suam naturam: 5) et filio quoque juniori sine illius consensu Regis auctoritate donari, S. 18., dummodo donatio non excedat dimidiam bonorum, quae Donatarius a Rege habet: 6) et in dotem similiter et arrhas Regis tantum permissu obligari, §. 20., cui jungenda Diplomata 17. Aug. 1761., 4. Febr. 1765. Literarum formulas, et clausulas, quibus haec licentia concedi solet, ex dicto §. 20. petitas exhibet Cabed. P. II. post arest. 106. pag. 202.: 7) donationes inofficiosas, ex quibus praejudicium non leve Regio Patrimonio resultat, quocumque tempore posse revocari; venditionem vero, vel alium quemvis contractum onerosum non nisi intra quatuor annos, vel quindecim, si laesio sit immoderata, et dimidiam justi pretii excedat, §. 23., Ord. lib. 4. tit. 13. §. 5.: 8) obligationes, et contractus super his bonis initos, Rege inconsulto, Donatarium tantum obligare, quare eisdem neque illius successores, neque Regia Corona tenetur, §. 25. verbis: taes contratos não devião durar mais, que a mercé feita ao donatario.
n1Alienatio bonorum Regiae Coronae tam in testamento, quam inter vivos, Rege non permittente, facta, quamvis Donatarius filium non habeat, qui in ea possit succedere, nulla est, isque ipso facto bonis privatur, quae in commissi poenam Regni Coronae cedunt, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 19. vers. E no caso. Filio tamen juniori, non filiae (lex enim solum de filio loquitur) de Regis licentia donari possunt ad eum modum, qui habetur in §. 18. Contractus autem, ex quibus nec dominium, nec jus in re dominio proximum, sed obligatio dumtaxat, seu jus ad rem adquiritur, valent, sed vivo tantum Donatario; quod etiam eo casu intelligendum est, quo eidem bona in perpetuum, id est, de juro e herdade, conceduntur; namque bona, quae restitutioni sunt obnoxia, sine ullo onere restitui debent. Quare Ord. lib. 2. tit. 35. §. 25. non solum de Regia Corona, de qua nominatim loquitur, sed de Donatario quoque successore intelligenda videtur.
28 · Donationis hujus natura et indoles.
pr.Horum bonorum donatio non fit ex mera liberalitate, sed sub modo, et ad certum finem; quare natura sua semper est remuneratoria, et respicit benemerita Donatarii, et illius successorum in perpetuum.
n1Cum Rex bonorum publicorum dominus non sit, sed administrator, illud consequitur, ea pro arbitrio non posse donare. Quare haec donatio ut justa sit, benemerita omni tempore concurrant oportet; quae si abfuerint, nec a principio recte fieri potest, nec postea in prioris Donatarii heredibus conservari. Illud etiam consequens est, Donatarios, quamvis haec bona lege feudali donata non habeant, neque propterea personalibus aliquibus oneribus subjiciantur, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 3.; tamen cum illorum causa Reipublicae, Regisque servitio arctiori vinculo adstricti videantur, teneri omnes pro modo et quantitate donationis publica omnia munera vel propriis sumtibus et expensis obire, vel certe minoribus stipendiis militare, quam reliqui cives, qui similia bona non habent. Cabed. P. II. Decis. 29.
29 · Et modus.
pr.Ea autem fit vel simpliciter, vel ad vitam Donatarii, quod re ipsa idem est, cum utroque casu illius morte finiatur, vel ad libitum Regis Donatoris, id est, em quanto for mercé nossa, quae statim revocari potest; vel in perpetuum, quae dicitur de juro e herdade, in qua primogenitus ex masculo perpetuo vocatus censetur; vel ad duas, aut tres vitas, quibus finitis, exstinguitur, vel ad filios demum, et descendentes Donatarii refertur, quae descendentes, et filios non omnes, sed primi tantum gradus comprehendit.
n1Hic sub nomine filiorum non intelliguntur nepotes, neque favor Coronae, quam lex praecipue intendit, hanc extensionem admittit. Heredum similiter, vel descendentium nomine primi tantum heredes et descendentes ex masculo intelliguntur, nisi contrarium ex donationis literis manifeste adpareat. Eadem ratione donatio concepta por duas vidas, e mais temporalis dicenda est, et secunda finita, si alia non concedatur, exstinguitur, neque neque verbum e mais donationem perpetuam reddit. Illud etiam certum est, quod cum, Donatario mortuo, jura omnia, quae ipse in Regiae Coronae bonis habebat statim in illius legitimum successorem transeant, Extra-, vag. 9. Novembr. 1754., eidem omnino pertinent illorum fructus exstantes, percepti, et percipiendi: hoc tamen intelligendum est in donationibus perpetuis, vel ad vitam, quae adhuc superest, concessis; nam, ea finita, cum bona ex hac lege ad Regni Coronam, ex qua sunt profecta, revertantur, fructus in bonorum donatione, quae ex mera liberalitate fit, non continentur, si specialis eorum mentio facta non fuerit. Quae omnia ad legis sensum, mentemque adcommodata in favorem Regii Patrimonii constituta esse videntur.
30 · Legis Mentalis dispensationes.
pr.Cum in legis hujus dispensatione ea tantum remissa et dispensata intelligantur, quae ex dispensationis literis, et verbis manifeste constant (privilegia enim ad exemplum trahi non debent, §. 6. Inst. de Jur. Nat. Gent. et Civ., neque in eis locus est interpretationi extensivae), sequitur: 1) ut dispensatio ratione sexus non comprehendat defectum natalium: 2) ut donatio, sive dispensatio hac formula concepta: Faço mercé dos bens da Coroa por huma, ou duas vidas fóra da Lei Mental, abrogare tantum videatur legis illud caput, quo feminae et transversales succedere prohibentur: 3) ut praedicta clausula naturales et legitimati non veniant, quin hoc captit specialiter derogatum sit: 4) ut in specifica quoque feminae vocatione transversales non veniant: 5) ut Donatarius, cui facultas nominandi simpliciter et indefinite concessa fuit, nominare tantum possit descendentes ex masculis: itaque feminae et transversales eadem non: continentur, nisi fuerint expresse vocati. Omitto plura alia exempla. Princeps legibus a se latis non tenetur, Ord. lib. 24 11. A
n1tit. 35. §. 21. verbis: Porque nenhuma lei por o Rei feita o obriga, senão em quanto elle, fundado em razão e igualdade, quizer a ella sometter seu real poder. Bene igitur Rex hanc legem poterit abrogare, vel eidem derogare, obrogare, subrogare, ut Ulpiani verbis utar in Fragm. I. 5. At vero illius derogatio, seu dispensatio semper erit stricte, literaliterque ad legis ipsius mentem, et se cundum materiam subjectam intelligenda; itaque ex conjecturis et argumentis induci non potest, neque de uno ad alium casum extendi. Et haec summa regula est, ex qua illud etiam inter alia consequitur, ut annui reditus, idest, tenças, cum Regiae Coronae bonis legi huie subjectis non adnumerentur, generali illorum donatione non contineantur, quod hodie decisum exstat Diplom. 17 Abril. 1789. §. 2. In donatione cum clausula, quae proximum transversalem nominare concedit, dubitari solet, an proximus possessori, an priori Donatario intelligatur? Ego hujus causam potiorem existimo cum Valasc. de jur. emphyt. quaest. 44. n. 19. Scio equidem in majoratu ultimo possessori sanguine proximiorem vocari, Ord. lib. 4. tit. 100. §. 2., sed in publicorum bonorum successione eorum in primis ratio habenda est, qui a primo Donatario minus distant; et hoc ipsum Reipublicae ipsius utilitas quodammodo postulare videtur.
31 · Reversionis jus.
pr.Eadem lege donatio semper intelligitur facta cum clausula reversionis. Quare bona ad Regni Coronam revertuntur, cessante quacumque de causa jure Donatarii, vel casu veniente, quo successio ad ejusdem legis praescriptum locum habere non potest.
n1Reversionis jus legis hujus ferendae unicum fortasse fundamentum fuit, neque alia de causa Joannes I. Regias donationes limitavit et reduxit. Jus Donatarii, co vivo, in poenam cessat, si Regiae Coronae bona is alienaverit, vel se in matrimonium dederit sine Regis licentia, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 19., et tit. 37., Extravag. 23. Novembr. 1616. vel aliud simile in legem nostram commiserit. Nam ex delicto communi, cui privationis bonorum poena publicis legibus est imposita, bona Re giae Coronae propria non publicantur, cum non sint in dominio et proprietate Donatarii, eaque ad Regem quidem spectant non fiscali, sed reversionis jure speciali, etiam liberis exstantibus: Regis enim in his bonis, quae a Regni patrimonio sunt profecta, potior causa est, quam filiorum, contra vero in bonis patrimonialibus, in quibus filii fisco praeferuntur, Ord. lib. 2. tit. 26. §. 28. Sine culpa Donatarii ad Coronam Regni haec bona revertuntur, eo sine filiis, qui ei succedere possint, decedente; namque illorum successio in defectum primi geniti, et masculorum ex illius linea ad feminas, vel masculos ex alia linea ex filio secundo genito descendentes non defertur; et hoc notandum est.
32 · Confirmationum necessitas, et divisio.
pr.Necessitas confirmationum, quarum non una species est, eadem quoque lege continetur. Confirmatio alia dicitur et fit per successionem; alia de Rey a Rey; alia certis et definitis temporibus extra ordinem a Rege indicitur, et in Confirmationibus fit generalibus; alia in Comitiis quacumque de causa indictis, vel in solenni populorum Regis Adclamatione in forma communi sine ulla causae cognitione.
n1Confirmationis necessitas optime deducitur ex verbis et sententia legis, et ex fine praesertim, quem Joannes I. illius Auctor in mente habuit. Confirmatio autem, cum jus Donatario quaesitum omnino supponat, solum adplicari potest donationibus perpetuis, vel ad vitas, quae adhuc durant, factis; eis namque exstinctis, non confirmationi, sed novae donationi, et gratiae locus relinquitur. Ea vero fit (et haec summa divisio est) vel in forma communi, quando nulla causae cognitio praecessit, quae nihil denuo addit, nec actum nullum validum efficit, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 11. verbis: nem confirmar o que já pelas ordenações do regno era revogado, ou em outra maneira interpretado e limitado, remque in eodem, quo erat, statu relinquit; vel in forma specifica, quae specialis dicitur, et causae cognitionem requirit, et eos effectus omnes operatur, qui illius vers bis sunt contenti. De hac speciali confirmatione loquitur Ord. lib. 2. tit. 45. §. 12. vers. Porém.
33 · Confirmatio per successionem.
pr.Confirmare donationem debet Donatarii filius, vel quicumque in bona Regiae Coronae vult succedere, intra sex menses ab antecessoris morte, sub poena praescripta Ord. lib. 2. tit. 38. §. 1., Emman. 18. eod.
n1Confirmationis hujus, quae in specie per successionem vocatur, sedes est citata Ord. lib. 2. tit. 38. §. 1., de qua intelligendum quoque Regium Diploma 16. Febr. 1574. apud Cabed. P. II. prope finem Arest. Quare qui in bona Regiae Coronae, quae pater habet, vult succedere, ante omnia probare debet illius filium legitimum esse, et natu majorem, eique jus successionis ad Legis Mentalis sensum competere: quae probatio olim fiebat coram judice, quem das justificações dicebant, hodie in Consilio Regií Patrimonii, Const. 22. Decembr. 1761. Tit. II., Dipl. 14 Octobr. 1766. Ea vero, quod jam supra monuimus (§. XXXII. not.), Iocum dumtaxat habet in donationibus perpetuis, vel ad vitas nondum exstinctas concessis, quas dicimus de juro e herdade, e em vidas: confirmatione intra annum non petita, donatio in vita successoris nulla est éx dicta Ord. lib. 2. tit. 38. §. 1. in fin., quae in hac parte in usu non est; hane enim poenam facile Reges nostri remittunt, teste Cabed. P. II. Decis. 4. n. 15., Peg. ad Ord. tom. X. cap. XXI. n. 259. Haec vero confirmatio, quae semper intelligi debet ad sensum donationis, quae eadem inferri solet, et ad Legis Mentalis modum, in forma communi ut plurimum expeditur; in illius enim concessione non de justitia donationis, sed de jure tantum successoris inquiritur: Regius tamen Coronae Procurator, et Palatii Curia clausulas insolitas in donatione, cujus confirmatio petitur, contentas, quae bono publico, et Regiae auctoritati adversantur, officio suo rejicere, Regemque ea de re consulere tenentur, Dipl. 14. Octobr. 1766., quo casu illius confirmatio in forma speciali dicenda est.
34 · Confirmatio de Rey a Rey.
pr.Confirmatio, quae a Rege in Regno succedente petitur, dicta de Rey a Rey, necessaria quoque est, et intra idem tempus, et sub eadem poena peti debet.
n1Confirmationis hujus dictae de Rey a Rey hoc nomine mentio non fit in Ordinationibus Regiis: ea tamen aliis verbis designatur, et subintelligitur multis in locis, in quibus illius etiam necessitas probatur, videlicet Ord. lib. 2. tit. 45. §. 1. verbis: suas doações per nós confirmadas; §. 2. in fin.: e per nos confirmado; §§. 16. 19. 34. doações nossas, ou dos Reys nossos antecessores per nós confirmadas; similia verba habentur tit. 48. §. 8. eod., et lib. 5. tit. 104. §. 1. et passim. Et hanc nimirum confirmationem exigere omnino videtur specialis bonorum Regiae Coronae natura, quae cum restitutioni, et veluti fideicommisso sint obnoxia, illorum donatio non confirmata in vita tantum Regis donantis et Donatarii valere potest: itaque confirmatio per successionem necessaria est, ut constet de jure successoris, haec vero, ut constet de jure et voluntate Donatoris, et utraque expediri solet in forma communi sine causae cognitione. Quapropter Joannes I. novas alias confirmationes, quas generales vocamus, indixit, ab iis distinguendas: eas tamen, de quibus in Spho sequenti, Scriptores vulgo confundunt, et noster etiam Georg. Cabed. P. II. Decis. 5. Tempus autem, quo confirmatio haec petenda, in jure quoque expresse definitum non est; idem tamen adsignandum videtur, quod in confirmatione per successionem statutum exstat Ord. lib. 2. tit. 38. §. 1.
35 · Confirmatio specialis in Confirmationibus generalibus.
pr.Solennior omnium illa confirmatio est, quae fuerit habita in Confirmationibus generalibus, Regiarum donationum examinandarum, limitandarumve causa indictis; eaque originem suam Joanni II. debet.
n1Joannes II. in Comitiis Eborensibus 12. Novembr. 1481. apud Garc. Resend. Chron. cap. XXIX. inter alia statuit: Que todalas pessoas, de qualquer estado e condição que fossem, assi Ecclesiasticos, como Seculares, e todolos Moesteiros, e Igrejas de seus Reynos, e todalas Cidades, Villas, e lugares dahi a certo tempo viessem offerecer aos Officines deputados para suas confirmações todalas doações, gracas, privilegios, que tivessem, para lhes confirmar os que razão, e justiça lhe parecesse: e não no cumprindo, que dahi em diante perdessem a graca de todo. Jam vero quae fuerit causa harum confirmationum indicendarum, constat ex eodem Resendio loco citato, qui quidem diserte ibidem easdem distinguit ab iis, quae antea fieri solebant in forma communi, et sine ulla causae cognitione. Illarum necessitatem non solum agnovit Joannes II., Perfectus Princeps a nostris exterisque jure merito vocatus, sed agnoverunt etiam Sebastianus, Philippus II., Philippus IV., Joannes IV., qui generales Confirmationes indixerunt, et omnium maxime Josephus I. Regio Diplom. 6. Maii 1769., quo eis perficiendis triennium concessum: sed profecto tanti momenti res (nescio quo fato) nunquam ad finem usque producta fuit.
36 · Generalis, et in forma communi.
pr.In forma communi facta vel maxime dicenda est confirmatio in Comitiis generalibus, vel Regis publica Adclamatione habita, cum ipse Regni leges, consuetudines, et privilegia jurejurando servare promittit. Prorogatio temporis confirmationis petendae. Curiae Diplomate, quod Donatario uti concedit intra annum, vel biennium jurisdictione, et reliquis juribus, quorum in quasi possessione est.
n1Hae sunt generales confirmationes, de quibus loquitur Resendius Chron. Joannis II., quas ille nihili fere repu tavit: expediebantur enim sine causae cognitione, quin judicium aliquod, et inquisitio circa modum, clausulas, et circumstantias donationum praecederet; quibus idcirco substituit speciales confirmationes generali lege, edictoque omnibus Donatariis indictas, de quibus supra, ab eo primam recte sapienterque inventas. Jam dudum Lusitaniae Regibus, cum a populo proclamantur, solenne erat jusjurandum dare de Regni in universum legibus et consuetudinibus servandis, nec minuendis Ecclesiarum, Ecclesiasticorum, Nobilium, civitatum, et civium denique omnium juribus, privilegiis, exemtionibus, et libertatibus, quae nos foros adpellamus; quod quidem hodie Regni Successores in perpetuum praestare jubentur Comitiorum lege a Joanne IV. lata anno 1642., quae non ideo Fundamentalis adpellanda, cum non populum universum, sed Regem Auctorem habeat. Hoc autem ipsum jusjurandum est, ex quo confirmatio generalis in forma communi resultat, cui parum tribuendum; ea tamen pro confirmatione, quae dicitur de Rey a Rey, quodammodo haberi potest. Sed quae jurisjurandi hujus vis erit ac potestas? Quidam hic maximo conatu maximas nugas agunt; res vero in aperto est, leges scilicet, consuetudines, privilegia, libertates, quae bono publico quoquo modo adversari videntur, jurejurando non confirmari, neque Regem prohibitum easdem, si e Republica erit, tollere, abrogare, vel eisdem derogare. Imperantes porro, et subditi communibus jurisjurandi legibus omnes utuntur ex jure Naturali, et Christi Domini Evangelio deductis, iisque pariter tenentur, et jure pariterque soluti sunt. Quare jusjurandum hoc, et Fidelitatis, quod Rex, et populus more, institutoque majorum in solenni ejusdem Adclamatione praestare solent, nihil quidem denuo addit, vel detrahit Imperantis, subditorumque officio: cum enim natura sua actus adcessorius sit, novam obligationem non producit, sed antiquam confirmat. Jurisdictio autem omnis, majestas et imperium, quod Rex defunctus habebat, statim ab illius morte in legitimum successorem transit, quin opus sit publica aliqua proclamatione vel jurejurando, quod quidem pro implicita quadam electione haberi nullo modo potest (quae opinio eorum est, qui hodie Regna fere omnia electiva statuunt sive implicite, sive explicite, cui confutandae hic locus non est); sed pro instrumento quodam authentico et publico, ex quo novi Regis quasi possessio, et libera Regni administratio constat: quae tanta res multas utique caerimonias requirit, et magno adparatu peragenda videtur. Cabed. P. II. Decis. 8.
n2§. XXXVII. Distinguendae autem omnino sunt confirmationis literae cujuscumque generis a Palatii
n3Hoc Palatii Curiae Diploma, cujus concepta verba exhibet Cabed. P. II. Decis. 6., interdictum quoddam possessorium est, et recte vocatur Alvará de manter em posse. Illud autem in confirmatione quoque per successionem dicta locum habet, et fieri solet, coque justa de causa prorogatur tempus eidem petendae definitum, Ord. lib. 2. tit. 38. §. 1.
38 · Jurisdictio Donatariorum restricta.
pr.Lege autem nostra restricta in primis fuit jurisdictio Donatariorum, et haec praecipua illius ferendae causa. Ferdinandus speciali Ordinatione Comitiis Atouguiensibus data 13. Septembr. ann 1375. (Cod. Alph. lib. 2. tit. 63. §. 9.) jurisdictionis donationes omnes, paucis quibusdam exceptis, revocavit verbis: E queremos, mandamos, e defendemos que nenhum outro, de qualquer estado, e condiçom que seja, afora as pessoas, que suso som nomeadas, o Prior do Esprital, e os Mestres das Ordens da Cavallaria, e os d'Alcobaça, nom ajam nenhuma jurdiçom temporal, ou sagral, criminal, ou civil em nenhum lugar, nem sobre pessoas quaesquer dos nossos Regnos per nenhuma maneira, postoque lhes per nós, ou per nossos antecessores fosse, ou seja outorgada sob titulo de graça, nem per privilegio, nem per outra qualquer maneira, ou figura, salvo se lhes fosse dado em escaimbo por outro lugar, que a nós, ou a cada hum de nossos antecessores fosse dado, e o nós ajamos com semelhavel jurdiçom. Hujus autem Ordinationis decidendi ratio his verbis dignis profecto, quae hodie referantur, concepta est: Ca de razom, e direito natural, e civil parece sem duvida que a jurdiçom, per que mais conhecidos som, e demostrados poderio e alteza do nosso Principado, que per Deos, e per lei Divina, e humanal he cometida aos Reis em sinal de mayor, e de mais alto senhorio, nom deve ser dada a outro, nem outro deve usar della no nosso Senhorio, nem nos nossos Regnos, senom nós, ou aqueles, a que nós mandarmos per nós e em nosso nome, ou a quem nós dermos logar, e poder por honrado estado, que tem de condiçom mais nobre, e mais alta a sob nós (§. XVIII.).
n1Duo praesertim capita Lex Mentalis complectitur, quorum unum respicit jura utilia Donatariorum, quae emolumentum continent, aliud jura honorifica, id est, jurisdictionem et imperium. Joannes igitur I., qui in bonorum Regiae Coronae successione deferenda proxime sequutus fuit leges et consuetudines Feudorum, easdem fere quoad Dominorum jurisdictionem improbavit et rejecit. Nemo ignorat quanta maxima fuit Dominorum in Vassallos jurisdictio patrimonialis, et quam multa Reges omni tempore tentarunt recta, indirectaque via illius minuendae causa. Ad Lusitaniam nostram quod adtinet, perfectum certe juris feudalis systema non fuit unquam apud nos receptum; illius namque progressui Principes nostri jam inde a Regni initio multis modis, de quibus in Not. ad §. XIII. Tit. I., obstarunt: itaque effectum est, ut nunquam obtineret. Hac in re speciali memoria digni sunt Alphonsus IV., Edicti perpetui Auetor, cujus meminit Ord. lib. 2. tit. 45. §. 6.; Ferdinandus celeberrima lege Comitiis Atouguiensibus lata 13. Septembr. aer. 1413. ann. 1375., Codice Alphons. lib. 2. tit. 63. relata, cui jungendum ejusdem Regis Diplom. 9. Jul. aer. 1415. apud Mon. Lus. tom. VIII. lib. XXII. cap. 30., quorum mentio fit Ord. citata §§. 10. 11.; Joannes I. in nostra lege; Oduardus filius in illa, quam Obidis (Vimeiri?) dedit 2. Maii 1434. in Cod. Alphons. tit. 39. lib. 2., quae ex parte refertur Ord. Philipp. ead. lib. tit. 45. §. 37.; Alphonsus V. speciali Ordinatione illius Codice tit. 40.; et tandem Joannes II., qui novum Lomagii jusjurandum, quo etiam hodie utimur, adin venit, generales confirmationes introduxit et indixit, et Praetores in Dominorum oppida misit, qui Regiam auctoritatem et jurisdictionem tuerentur, illorumque excessus corrigerent, Garc. Resend. Chron. capp. 27. 28. 29. 32. Et ex his omnibus tamquam ex fonte derivatur prolixus in Philippino Codice tit. 45. lib. 2., Emman. 26. eod. Ferdinandus in praefata Ordinatione, qua jurisdictionis tam civilis, quam criminalis donationes abrogavit, excepit 1) Reginam, Infantes, Comites, Equestrium Ordinum Magistros, Priorem Hospitalarium, Alcobatiae Monasterium, Arium Gomesium Silvium, ejusdem Regis Signiferum, et D. Joannem, maris Praefectum: 2) jurisdictionem donationis titulo, permutationis, vel alio oneroso habitam verbis: salvo se the fosse dado, etc.: 3) eam jurisdictionem, qua jam Donatarii sub Alphonso IV. utebantur, et quae ab eo generali Edicto confirmata fuit.
39 · Hac in re principia generalia.
pr.Qua quidem in re principia haed generalia tenenda. I. Jurisdictio Donatariis concessa literalem tantum interpretationem recipit; itaque ex argumentis, et conjecturis, licet vehementibus, non inducitur, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 1. verbis: expressamente lhes for outorgado. 2. Jurisdictio, qua Domini oppidorum nostra in civitate utuntur, feudalis non est, sed Regia, et Regis tantum nomine, a quo pendet et derivatur, exercetur. 3. Illud quidem et nostri, et Juris Publici Universalis principium est, ea scilicet privilegia Donatariis nequaquam concessa videri, quae cum Regia potestate ita conjuncta sunt, ut ab ea vel nullo modo, vel salva Regia Dignitate, separari non possint; similis itaque donatio nullius prorsus momenti est. Jurisdictio similiter tanta dari non potest, Ord. lib. 2. tit. 45. in princ. vers. ult, 4. Hoc etiam generaliter tenendum, jurisdictionem a Ferdinando Rege restrictam, vel abrogatam Ordinatione saepius citata anno 1375., hodie exerceri tantum posse, et suscitari virtute novae donationis, qua illius mentio fiat cum expressa derogatione; non enim satis est confirmatio posterior generalis, quibuscumque verbis et clausulis derogatoriis concepta, ut ex ea jurisdictio, et privilegia praefata Ordinatione limitata denuo data, vel confirmata videantur, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 11. 5. Denique animadvertendum clausulam donationum: Que as tenhão quomo as tinhão, e havião aquelles, cujas antes forão, singularia ea jura non comprehendere, quae eisdem speciali ratione sanguinis, vel amicitiae fuerunt concessa, illorum expressa mentione non facta, S. 12. eod. lib. et tit.
n1Ex primo principio illud inter alia consequitur: 1) literis donationis, quibus loci dominium conceditur, datam non videri ejusdem loci jurisdictionem, cujus expressa mentio facta non fuit: datus tamen videtur Domini Oppidorum titulus honorificus, qui a dominio concesso vix separari potest: 2) jurisdictionis donatione non contineri facultatem judices loci creandi, eligendive, vel Officiales, eadem non contentam; sed potestatem lites in secunda instantia, et adpellationis causa decidendi ad legís hujus, et Regiarum Ordinationum praescriptum. Omitto alia exempla in re adeo nota.
n2Ex secundo vero, jurisdictionem Dominorum propriam illorum non esse, sed a Rege tantum haberi, in quo vel maxime differunt jurisdictio Feudalis, et Regia. Heinecc. Elem. Jur. German. lib. III. tit. 1., et Exercit. de origine, atque indole jurisdictionis patrimonialis. Ex quo uno sequitur, ut Regis dumtaxat nomine, et ad illius arbitrium exerceatur, et ut ab eo limitari possit, restringi, vel abrogari, cetera, quae ex hoc principio sua sponte fluunt, quae facile unusquisque animadvertere potest. Quare verba meri et mixti imperii ex jure Romano, et altae et bassae jurisdictionis ex Feudali petita, quae in perantiquis praesertim donationibus scripta inveniuntur, ad legis nostrae mentem omnino interpretari debent, quasi nihil fere aliud hodie significent praeter simplicem jurisdictionis dationem (Inst. Jur. Crim. Tit. XII. §. XII. Not.). Cetera nulla indigent explicatione.
40 · Quae res expresse donari non possunt.
pr.Quibus consequens est 1) jura belli ac pacis, tributorum, cetera, quae majora dicuntur, et ab Imperante vix abesse possunt, non recte donari: 2) Regem loca honorata, et donata posse pro libito invisere, visitare, corrigere: 3) licitum non esse Donatariis ad Regem, vel ad Regis Curiam provocationem, vel querelas impedire, Ord. lib. 2. tit. 45. SS. 26. 27. 28.: 4) novas exactiones et tributa imperare, Ord. lib. 2. tit. 49.: 5) pensiones annuas, et reditus quoscumque quacumque ratione augere, Ord. lib. 2. tit. 45. §§. 34. 35. 36., et lib. 1. tit. 66. §. 14.: 6) res cibarias, vehicula, jumenta, habitationem, dominis invitis, habere, vel a Vassallis munus, nisi levissimum, adcipere, Ord. lib. 2. tit. 49. §§. 1. 2. 3. 4., et tit. 50., Emman. 36., et lib. 5. tit. 69., Alphons, titt. 61.62. lib. 2.: 7) exterarum mercium portorium, Portagem, et illud vectigalis genus, quod pro rerum venditionibus solvitur, id est, Sisas, Alfandegas, Terças, exigere, Ord. 1 lib. 2. tit. 28. §§. 1. 2.: 8) Ecclesiae, vel Monasterii, cujus sunt patroni, hospitio uti, invito Abbate, Ord. lib. 2. tit. 21.: 9) subditos immunes praestare a Civilis Concilii muneribus, Reginam, et Principem si excipiamus, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 37., deducta ex Oduardi Regis 1 lege 2. Maii 1434.: 10) crimina condonare, perditae famae damna sarcire, rescriptum emancipationis, vel moratorias literas debitoribus concedere Ord. lib. 2. tit. 45. §. 40.: 11) aetatis veniam, donationum insinuationes, literas tuitivas, vel rei judicatae revisiones (Inst. Lib. IV. Tit. XXIII. §. XXVIII, Not.), quas Revistas adpellamus, concedere, §. 40. verbis: nem alguma outra carta graciosa, que contenha em si graça e mercé geral, ou special: 12) Doctores creare, §. 40.: 13) plebeium hominem nobilem, vel equitem facere, SS. 33. 38., 1. 4. Maii 1305. а Dionysio Rege Scalabi lata: 14) non legitimum legitimis natalibus restituere, §. 40.: 15) judicis Ordinarii, Decurionis, Civilisve Concilii Procuratoris electioni interesse, eidemve quovis modo obstare, SS. 2. 13.: 16) Tabelliones, Scribas vel denuo, vel ad tempus creare, vel suo arbitrio ab officio removere, vel alieni officii functionem alicui dare, SS. 23. 24. 25., et lib. 1. tit. 97. §. 7. in fin.
n1Haec jura fere omnia ne expresse quidem donari possunt, neque profecto jam in usu erant sub Joanne I. Nam Alphonsi III., Dionysii, et aliorum legibus jam dudum Donatariis prohibitum erat nobilitatis literas, et privilegia quaecumque concedere, civilium munerum vacationem, excusationem, et publicarum, generaliumque legum dispensationes dare, novas exactiones imperare, vel exigere, vel antiquas augere; a Vassallis munera nisi levissima petere, vel etiam oblata recipere; cibaria, vehicula, jumenta, hospitiumve per vim, et propria auctoritate extorquere. Quamvis enim Domini haec et similia jura ambirent, et in primis jus hospitii, Lusitane aposentadoria, quod a jure Feudali et Romano derivabant, tit. 41. de metatis et epidemeticis lib. 12. C., Novell. 130 cap. 9.; tamen in Lusitania, si illud unquam obtinuit, revocatum tandem fuit Dionysii lege in Cod. Alphons. lib. 2. titt. 61. 62., ex parte relata Ordinatione, qua utimur, eod. lib. tit. 49. §. 5., Emman. 69. lib. 5. §. ult. quippe jus hoc, cum Dominorum juri et proprietati multum adversetur, iis dumtaxat concessum erat, qui Regem, vel Regis Curiam ex officio sectabantur, vel Regiis Magistratibus, eorumve Officialibus commodam aliam habitationem non habentibus, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 47., et tit. 24. §. 38., Regim. 7. Septembr. 1590. tom. 4. Nov. Regimin. Regal. Collect. per Joseph. Robert. Monter. Itaque Domini oppidorum qua tales hospitii jure non fruebantur; eo autem gaudebant qua Regis Officiales, eisque, et illorum dome sticis necessariis recipiendis publica ab initio hospitia Olisipone, et in Regni quibusdam oppidis constituta erant, quae Estaos vocabant, Diplom. 13. Octobr. ann. 1499. apud Brigantinae Domus scrinia, Oduard. Non. Chron. Alphons. V. cap. 8., Castr. Mapp. Portug. tom. III. pag. 319. Tertia omnino saecularis ex bonis Civilis Concilii deducta, quae pro muris reficiendis adplicatur, donari non potest, Ord. lib. 1. tit. 70. §. 3., et lib. 2. tit. 28. §. 2., Emman. tit. 45. §§. 6. 7. eod.: Tertia vero decimalis origine sua ecclesiastica, quae diversam habet adplicationem, Regium jus est, et expresse potest donari, Cabed. P. II. Decis. 63. Jus revisiones sententiarum concedendi etiam expresse datum non valet, Diplomatt. Sebastiani Regis ann. 1576. 1577. apud Cabed. P. II. Decis. 67.; hoc autem jure aliquando usi fuerunt Archiepiscopi Bracarenses. Officio etiam suo manifeste abutuntur, et Regiam jurisdictionem usurpant Episcopi, qui tempus ad adpellandum, vel ad prosequendam adpellationem publicis legibus definitum prorogare audent; jurisdictione namque civili, et contentiosa tantum gaudent qua Regiae Coronae Donatarii, quibus interdictum est literas quascumque gratiae, ut vocant, speciales, vel generales dare, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 40. Illud vero jus a Regni initio jam constitutum exstat, quod scilicet judices Ordinarii, Decuriones, ceterique Civilis Concilii Officiales a probis tantum loci hominibus eligerentur, quod quidem civicum jus recte foro vocatur, Ord. lib. 1. tit. 67. §. 5., et a Regibus nostris non solum humanitatis causa, et in favorem libertatis populorum (quod satis superque erat), sed quadam etiam politica ratione introductum, vel liberaliter concessum, ut hac etiam indirecta via Dominorum potestati obstarent; itaque vix eisdem datum electionibus adesse, et concessa facultas Officiales hos eligendi, vel confirmandi, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 30., tit. 67. §§. 11. 12., Emman. titt. 45. 46., Alphons. 28., et lib. 2. tit. 45. §§. 2. 13. Ad Officiorum autem donationes quod adtinet, cum hoc jure Donatarii sub Joanne I. maxime abuterentur, ab eodem Ordinationes antiquae denuo veluti firmatae sunt, non nullis additis, quae habentur Ordinatione, qua utimur, lib. 2. tit. 45. §. 15. usque ad §. 33.: itaque inter alia constitutum fuit, 1) ut non possent Donatarii Tabellionis, Scribaeve officium creare, §§. 15. 25.: 2) aedilitia, vel Scribae Senatus Officia, cetera, quae ad illius regimen spectant, dare, Ord. lib. 2. tite 46.: 3) pecuniam ob officii donationem adcipere, ead. Ord., 1. unic. D. ad leg. Jul. de ambit.: 4) Officia vendere, quemadmodum nec Officiales inter se, ead. Ord.: 5) Officiorum renuntiationes simpliciter, vel alicujus in favorem adceptare, vel ad ea vendenda, renuntiandave licentiam, vel literas, quas Expectativas vocant, concedere, Ord. lib. 1. tit. 80. §. 20., et tit. 96.: alienatio namque bonorum Regiae Coronae, qualia officia publica dicuntur Novella Constit. 23. Novembr. 1770., sine Regis licentia nulla est ex lege nostra, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 3. et passim: 6) ut, etiam eadem obtenta, nullius momenti sit renuntiatio Officialis infirmi intra triginta dies decedentis, Ord. lib. 1. tit. 96. §. 1., Alphons. lib. 4. tit. 8. et 23., deducta ferme ex regula de infirmis resignantibus in Decretalibus: 7) Officia ad tempus dare, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 23. 8) Officiales suo arbitrio ab officio removere, §. 23.: 9) Officii functionem alicui concedere, §. 24., et lib. 1. tit. 96. §. 7. in fine: 10) Officiali regimen diversum ab eo dare, quod in Cancellaria a Regni Cancellario Maximo dari solet, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 21., cet. Illud hic notandum, quod Officia ab Indiae, vel Brasiliae Proregibus data, cum jurisdictionem ad tempus habeant, illorum morte et officio finito, exstingui, nisi a Rege sint confirmata, Cabed. P. II. Decis. 21. Aliud dicendum de Insularum ducibus, quorum mentio fit Ord. lib. 2. tit. 49. in princ.; jurisdictione namque perpetua utuntur, et veri Donatarii sunt, ut jam alibi monuimus (§. XXII. Not. h. t.); itaque of ficia ab eis data perpetua censeri debent.
41 · De correctionis, ut ajunt, jure.
pr.Correctio suprema, id est, jus Dominorum oppida quandocumque visitandi, eorumque Officiales et Administros corrigendi, cetera huic similia, ne expresse quidem donari potest, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 8. in princ.: simplex autem correctio, id est, donatio eorum jurium, quae sub hoc nomine continentur, et Praetori provinciae, quem Corregedor dicimus, tribuuntur, a Ferdinandi Regis morte expresse facta, concessa et confirmata, valet, S. 10. ead. Ord,
n1Frustra quaestio movetur de correctione majori, seu de imperio et majestate, vel exemtione a potestate civili, quae ab Imperante nunquam abesse potest: sed de minori, idest, de juribus, quae provinciae praetori competunt, et concedi solent, qualia sunt inter alia jus de gravaminibus et actionibus, quas novas adpellant, per querelam, denuntiationem, vel ex officio cognoscendi, securitatis literas concedendi, cetera, quae majori huic Magistratui illius regimine specialiter conceduntur, Ord. lib. 1. tit. 58., quae omnia certe a Rege, magnam tamen ob causam, et non nisi de Republica praeclare meritis donari possunt. Et quidem his, et similibus juribus, quae sub minoris correctionis nomine veniunt, Donatarii fere omnes initio utebantur; eaque sibi competere dicebant vel jure proprio, et qua Domini oppidorum, vel quia expresse eis fuerant donata, vel quia in donationis literis et clausulis tacite continebantur, vel quia tandem in illius usu, et quasi possessione erant. Alphonsus IV. et praecipue Ferdinandus Rex correctionis usum omnino Donatariis interdixit, et illius donationes etiam expressas revocavit saepius memorata Constitutione 13. Septembr. ann. 1375. (Ord. Alphons. lib. 2. tit. 63. §§. 11. et 12.) verbis: Porem mandamos, e defendemos que nenhum de qualquer, ou tamanho estado, ou condiçom que seja, nom haja, nem use per si, nem per outrem de correiçam, nem ponha Corregedor pera correger per si em nenhum lugar, nem sobre nenhumas, ou quaesquer pessoas dos nossos Regnos, nom embargando qualquer privilegio, ou doaçam, ou composiçam, per que lhe fosse, ou seja outorgado, nem uso qualquer novo, ou antiguo, que della usasse. Ca nenhum outro nos nossos Regnos nom na pode haver, nem usar della, senom nós, e os nossos Meyrinhos, e Corregedores Mandamos aos nossos Meyrinhos,.... Corregedores que duas vezes no anno ao menos entrem nas villas, e terras, e luguares, que quaesquer pessoas tem, em que ham, ou usam alguma jurdiçam. Revocavit igitur Ferdinandus hac Ordinatione correctionis concessionem etiam per permutationem, vel contractum onerosum habitam, ut patet ex verbis doaçam, ou composiçam. Quamvis enim Rex in contractibus jure privatorum utatur, quod certum quidem est, cum de bonis patrimonialibus disponit; tamen in publicis, Re giae Coronae, et jurisdictionalibus diverso jure utitur; itaque jure poterit contractum inofficiosum rescindere ab eoque, sie Republica erit, discedere; et hoc jurs utimur. Cabed. P. II. Decis. 38. n. 6. Ferdinandi hane legem providentissimam firmarunt Joannes I., Oduardus, Alphonsus V., qui eamdem egregie laudat, et sirie ulla exceptione probat lib. 2. tit. 63., et Joannes II. Comitiis Eborensibus 12. Novembr. 1481., Resend. Chron. cap. 19. et 32. Eadem quoque refertur, et adprobatur Emmanuelis Codice lib. 2. tit. 26. §. 15., ex quo descripta.fuit Ord. Philipp. eod. lib. tit. 45. §§. 8. 10. 11., una tantum exceptione addita, quae, licet adposita non fuisset, tacite subintelligeretur, videlicet si correctionis jus denuo sit donatum, et quidem expressis verbis, quae aliter intel ligi non possint: donatio nova hoc loco dicitur, quae a Ferdinandi Regis morte facta fuerit, vel si antiqua donatio, ab eodem prefata lege revocata, a Rege in forma specifica confirmetur cum expressa derogatione antiquarum Ordinationum, et dictae in primis Ferdinandinae legis; de quibus omnibus literae speciales, et titulus non confirmationis, sed novae donationis expediri debet. Hoo autem correctionis jus, mea quidem sententia, in qua semper fui, non differt ab eo jure, quod nos Lusitane dicimus de não entrarem os Corregedores nas suas terras neque in Ord. lib. 2. tit. 45. §. 10. vers. Porque, Emman tit. 26. §. 15, tamquam diversa proponuntur, sed majoris explicationis gratia: utcumque autem se res habeat, quod modo disputare otium non est, jura haec, sive idem prorsus significent, sive in aliquo differant, vix ac ne vix qui dem concedenda, neque de iis jam quaerendum post Nov, 39. Jul. 1790.
42 · Quae res expresse donari possunt.
pr.Quaedam tamen sunt, quae expresse quidem data valent et donari solent. Jure ergo possunt Donatarii, si donationis literis ita disertė cautum sit, i) Tabellionum, Scribarumque officia vacantia perpetuo concedere, Ord. lib. 2. tit. 45. SS. 16. 17. 18. 19. 20. 21. 22. 23. 25.; secus vendere, vel creare, SS. 15. 25., et tit. 46. eod. lib.: 2) judices a loci Senatu electos confirmare, SS. 2 19.: 3) Auditores nominare, qui tamen ad Senatusponsulti modum, id est, por Acordão, jus dicere prohibentur, S. 4.: 4) Auditori adparitorem unum tantum pro universa provincia adsignare, quod de eo solum Donatario intelligitur, cui correctionis jus concessum fuerit, S. 14.: 5) Tabelliones propriis literis creare, seu nominare, qui statim suum munus exerceant, quin Palatii Curiae examen, vel confirmatio praecedat, §. 14.: 6) Regimina eisdem dare, Regni Ordinationibus haud contraria, S.21.: 7) Tabelliones, et reliquos Officiales, qui ab eis nominentur, constituere, §. 20.: 8) auri, argentive fodinas habere, et nova piscationum jura, Ord. lib. 2. tit. 28. in princ., contra vero antiqua, tit. 26. §. 14.: 9) a Religiosis Domibus cibaria capere, tit. 21. in fin.: cetera hujus generis, quae referre otium non est, et bene ex dictis intelliguntur. Vid. §. LXVI. h. tit.
43 · Auditorum jurisdictio.
pr.Auditores eadem, qua Donatarii, jurisdictione utuntur, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 43., quam in oppidis tantum Dominorum exercere valent, S. 41.; ea tamen ultra tres annos non extenditur, neque tacite prorogata videtur; iis quippe finitis, omnino exstinguitur, SS. 41. 42. Notionem nullam habent de actionibus, quas novas dicimus, neque de delictis per viam querelae, denuntiationis, vel ex officio, §. 50., quod provinciae Praetoribus conceditur, Ord. lib. 1. tit. 58. SS. 22. 23. De gravaminibus similiter non cognoscunt, sed de adpellationibus tantum, lib. 2. tit. 45. §§. 41. 47. 48. (Inst. Lib. IV. Tit. XXIII. §. X.). Non possunt quoque securitatis literas concedere; et ab eis demum adpellatio, vel gravamen ad loci Senatum, seu Curiam interponitur, §. 45.
n1Auditores jure nostro dicuntur certi Magistratus a Do matariis constituti, qui Praesidibus provinciarum adfines multum sunt, sed jurisdictione et auctoritate longe inferiores. Vocabula namque Corregedor, correição, corregir adeo Regiam jurisdictionem spirant, ut Rex ipse, cum Provinciales Magistratus in Brasilia statuit, cum id jure Magni Ordinum Magistri faciat, eosdem Auditores nominet, non Praetores, seu Corregedores. Ceterum Auditores a Rege constituti regimine Praesidis provinciae fere utuntur, Ord. lib. 1. tit. 59. Tenentur autem omnino Auditores Curiae Regis, vel Praesidis provinciae mandatis, seu literis decretalibus obtemperare, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 5.; nam deprecari solum tenentur judices inferiores, vel aequales. Cabed. P. II. Decis. 40. n. 10. Ea vero fere omnia, quae in Ord. lib. 2. tit. 45. de Auditoribus habentur, ex Ferdinandi sae pius citata lege, Atouguiensibus Comitiis lata, deducta sunt. Hodie Nov. 19. Jul. 1790. Auditores omnes sunt aboliti, et majoribus Donatariis eadem relatis conce ditur Praetores in suis oppidis facere.
44 · De Donatariis Ecclesiasticis.
pr.Haec autem omnia, quae de dona tionibus Regiis, earumque confirmandarum necessitate, et de lege denique Mentali diximus, Donatariis Ecclesiasticis omnino adplicari debent, qui eidem legi pariter ac Laici subjecti sunt, neque hanc in rem aliquo utuntur privilegio.
n1Regiae Coronae bona Ecclesiasticis, vel Ecclesiae re licta pristinam naturam non amittunt, neque Regalia esse desinunt; itaque in eis locum habet lex Mentalis; namque Joannes I., illius Auctor, Donatarios Ecclesiasticos neque verbis excepit (quod necessarium esset), neque mente. Et quantum, qualeque detrimentum Regio Patrimonio non sequeretur, cujus declinandi gratia lex ipsa mente concepta fuit, si liberalitates de publicis bonis in Ecclesias collatae perpetuae essent, irrevocabiles, et eidem legi non subjectae? Et si ex legis mente Ecclesiastici non succedunt in bona Regiae Coronae sine expressa Regis licentia, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 10., neque Ecclesiae, Monasteria, et alia corpora, quae manus mor- 1 tuas dicunt, bona quaecumque sine eadem licentia ha bere possunt, Ord. lib. 2. tit. 18., quomodo sine lege speciali privilegio, et dispensatione Lege Mentali solut dicendi sunt? Hoc autem privilegium non adparet, neque concessum unquam fuit, neque, si dicendum quod res est, concedi quidem potest, obnitente publica utilitate. Quod autem Joannes I. Religiosas Domos legi suae subjecerit, et eas vel maxime, testatur noster Faria Sousa Europ. Portug. tom. II. p. 3. cap. 1. p. 304.: risu vero excipiendum est, et fabulam sapit, quod de adparitione Regis Alphonsi Henrici idem Faria ibidem tradit. Bona ergo Regalia, et jura omnia, quae a Rege habent Monasteria, Ecolesiae, eorumque Episcopi, Abbates, Rectores, bene ficio Regis habent, eisque utuntur tamquam Regiae Coronae Donatarii, id est, non suo, sed Regis nomine, et jure; quod de patronatu Regio diserte constitutum est Regio Diplomate 17. Novembr. 1617. apud Osor. de Patron. Resolut. 30. n. 5. (Inst. Lib. I. Tit. V. §. XLIV. Not.): adeoque legibus omnibus specialibus his bonis datis prorsus sunt obnoxii, et hoc vel maxime probat Joannis II. Edictum Comitiis Eborensibus anno 1481., quo Donatarii Ecclesiastici ad generales confir mationes sunt vocati; injustum namque illud esset, så bona Regia Ecclesiis donata in earum perfecto domi nio essent, ac patrimonio. Et hoc jure utimur: vapulat ergo hodie opinio Cabedi, Osorii, Pereriae, et aliorum apud Peg. tom. X. ad Ord. cap. 35. n. 8. et sequ, existimantium Regia bona Ecclesiis data ecclesiasticari. Ego vero quamvis donationes de Regiae Coronae bonis in Donatarios Ecclesiasticos collatas Legi Mentali, et simi libus omnino subjectas, esse, et a Rege aeque ac donationes Laicis factas revocari posse, vel limitari, si ita e Republica fuerit, existimem; hanc facultatem tan tum intelligerem de bonis immoderatis, et in primis de jurisdictionalibus; nam moderata, reditus, proventus, et jura, quae emolumentum continent, et necessaria sunt Ecclesiarum, Ecclesiasticorumque sustentationi, de cori, et ornamento, vix ac ne vix quidem non dicam jam revocari, sed ne limitari quidem possunt. Alind dicendum de jurisdictionalibus, quae e contrario viz toleranda. Nam Episcopi licet ad saeculum usque XIV. bello mererent, et milites propriis expensis alerent (idem de Monachis dicendum), et propterea novis possessioni bus bello adquisitis, juribus Regalibus, Feudalibus, vel quasi a Rege donarentur; haec antiqua servitia jam du dum remunerata sunt, et hodie cessant; nova autem non adparent, neque adlegantur, sine quibus jura Res galia praetendere potest nemo, §. 12. Regiminis, dicti das Mercés, 19. Jan. 1671., Decret. 26. Febr. 1678. Neque praeterea Ecclesiastici implicari debent negotiis saecularibus, cum nihil magis a sanctissimae Ecclesiae votis abhorreat, quam imperium et jurisdictio temporalis, quae conjuncta praesertim cum ecclesiastica, quam Praelati jure proprio exercent, maximis non semel violentiis, et perturbationibus occasionem dedit, quibus exstinguendis remedium tandem aliquando adinveniendum est. Sed haec alii videant, ad quos hujus rei cura, vel officium spectat; nobis enim, et bonis civibus privatae tantum lamentationés, et querelae pro solatio relinquuntur. Illud vero certum est, Donatarios Ecclesiasticos neque per se, neque per Auditores Ecclesiasticos jurisdictionem hanc temporalem posse exercere, tenentur enim Saeculares nominare, Ord. lib. a. tit. 45. 5. 44. Illorum autem jurisdictio, et in primis Archiepiscopi Bracarensis, qui eminet inter omnes, et caput effert, multum quidem coangustata fuit Nov. Const, 19. Julii 1790., de qua infra (§. LXVI.).
45 · De Magno Ordinum Equestrium Magistro.
pr.Magnus Equestrium Ordinum Magister in eis, quae Regum liberalitate sacris Regni Militiis adcesserunt, Donatarius Regiae Coronae est; sed tamen speciali jure utitur; nam Militiarum bona (exceptis jurisdictionalibus, Resolut. 17. Aug. 1770.) non lege nostra, sed propriis legibus, et Definitionibus gubernantur (§. XXIV.).
n1Militia Christi, a Joanne XXII. sub Dionysio Rege ann. 1319. instituta; Divi Jacobi, sub eodem a Nicolao IV. ab Hispana segregata anno 1290.; et Avisiensis, sub Alphonso I. jam cognita, sub Magni quaeque sui Magistri regimine, et amplissima jurisdictione est, qui fratres cum Equites, tum Clericos, ceteros Militiae subjectos, ad Definitionuin tamen generalium praescriptum, regere debet, et libere de Militiarum bonis disponere, immobilium alienatione excepta, ex §. 3. Bullae Joannis XXII,, quae incipit: Ad ea, apud Sous. tom. I. Probat. N. 5. p. 80. Et hoc jure usus est Aegidius Marsinius, primus Christi Ordinis Magister, Ordinat... Jun. aer. 135g., et Joannes Laurentius, ejusdem Ordinis secundus Magister, alia Ordinat. 16. Aug. aer. 1364. data, apud Carvalium de Ordinib. Enuel. 3. Comprobat, 3. pag. 456. cum seqq. Reges nostri, omnium Militiarum Magistri perpetuo facti Julii III. Bulla notissima 4. Jun. 1551., in antiquorum Magistrorum jura successerunt, et in Militiis ea omnia, quae eis concessa erant, facere possunt, salva semper earum substantia, et immobilium bonorum, et mobilium magni momenti alienatione: illorum quippe veri domini non sunt, sed Administratores; et haec summa est jurisdictionis, quae eisdem qua Ordinum Magistris competit ex dicta Bulla Julii III. et Definitionibus Avisiensibus tit. 3. cap. 4. De eorum potestate qua Reges, et Summi Imperantes hic non quaerimus. In Civitate Magistri Ordinum proximum post Duces locum obtinent, et Marchionibus, Comitibusque praecedunt: nam ante eos, et primo loco collocantur, Ord. lib. 2. tit. 45. §§. 1. 5. et 34. Eadem ratione Ar chiepiscopis quoque in Civitate praecedunt, Ord. lib. 1. tit. 91 §§. 24. 25., Perer. de Man. Reg. cap. LV. n. 3.
46 · De illorum bonis.
pr.Inter Militiarum bona numerantur Beneficia, patronatus, jurisdictio ecclesiastica, et temporalis, cetera, quae ab ea dependent, quae recensere necessum non est.
n1Beneficia Ordinum Militarium ea quidem ratione regularia dicuntur, quia Militibus tantum professis dari possunt, et hoc modo in eis locum habet regula regularia Regularibus, deducta ex cap. 5. et 32. vers. Prohibemus, de Praebend. in 6., Trid. Sess. XIV. de reformat. cap. 10., Avisiens. Definit. 21. tit. 5. Non subjiciuntur tamen reservationibus, ceteris quae denuo a Tridentino statuta sunt; et ita Sebastianus Rex decla-, ravit his verbis: ElRey D. Sebastião, que Deos tom, como Governador, e perpetuo Administrador das Ordens Militares deste Reino, precedendo o parecer de huma Junta de Letrados, que mandou fazer em Evora no anno de 1573., assentou que o Concilio Tridentino não derogava os privilegios das Milicias, e que por tanto se não acceitava a respeito dellas em quanto parecia deroga - los, apud Carval. de Ordinib. Enuel. 3. Comprobat. 2. n. 42. pag. 420., Avisiens. Definit. 52. tit. 5., Christi tit. 11. §. 1. pag. 204. Illorum patronatus ad Magistrum libere spectat, quia ea libere, et sine concursu potest providere ex dicta Avis. Defin. 21. tit. 5. Quia vero omnis patronatus in dubio laicus est, Francisc. de Roye cap. VI., Espen. Jur. Eccles. Univers. P. III. sect. 3. tit. 8. cap. 2. n. 1., laicus maxime censeri debet Ordinum patronatus, quem Magni Magistri jure veluti belli suum fecerunt, cum Saracenorum oppida, quibus adnexus erat, occuparunt, vel postea piorum hominum, et Regum in primis largitionibus adquisiverunt: et huc vel maxime spectant donationes insularum quas dicimus, da Madeira, Porto Santo, et Deserta, et aliarum quaesitarum dominationum, Christi, Militiae factae ab Oduardo Rege 26. Octobr. 1434., Alphonso V. 20. Maii 1439., 7. Jun. 1454. apud Sous. tom. I. Próbat. Nn. 25. 26. 29. pag. 444., Portug. de donationib. lib. 3. cap. 8. a num. 89., Leit. Tract. Analyt. demonstrat. 6. pag. 391., Collect. Bullar. patronatus Regiae Coronae typis Olisipone data ann. 1707. Is tamen patronatus Regius non est, nisi constet quod fuisset a Rege donatus, posteaquam Regiae Coronae unitus erat, et incorporatus us, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 22. et tit. 36. Jurisdictio ecclesiastica proprie talis, spiritalis scilicet et ad negotia mere spiritalia pertinens, Ordinum Magistris haud competit: laici enim illius capaces non sunt non solum in actu, sed nec etiam in habitu; et nihil facio in re, de qua agimus, Scholasticas has distinctiones. Quapropter Summorum Pontificum Bullae, et Definitiones, Statutaque Militiarum, quae similem jurisdictionem concedere videntur, intelligenda sunt vel de jurisdictione Regulari, seu Praelatitia, quae certe Magistris competit, vel de juribus quibusdam ecclesiasticis, quae in laicum Ecclesiae beneficio et concessione cadere possunt, quale inter alia est jus nominandi personam Ecclesiasticam, quae in oppidis Ordini pleno jure subjectis jurisdictionem spiritalem exerceat. Mitto alia jura ecclesiastica, quae Regni Militiis, earumque Equitibus, et Clericis adtribuuntur; et huc in primis spectant quaestiones de illorum exemtione (quam nullo modo defendere intendo, vel impugnare) a potestate Ecclesiastica Ordinaria, quae hodie etiam non sine magno calore agitantur; eae autem fere omnes pendent a decisione, et majori explicatione vexatissimae quaestionis, de qualitate scilicet jurisdictionis, quae competit Magno Magistro, Ordinum Magistrat tibus, Conscientiae Curiae, ut vocant, Deputatis, Ad ministratori jurisdictionis Ecclesiasticae Thomariensi Bulla Regimini Julii III. 6. April. ann. 1554. apud Carval. Dr din. Enucl. 2. Comprobat. 7. pag. 222., Vicario, et Administratori de Moçambique Bulla Insuper eminenti Pauli V. ann. 1612., et aliis denique Vicariis, Auditoribus, Administris Ecclesiasticis, et Visitatoribus a Magno Magistro designatis: quae quidem omnia aliis explicanda, tractan daque relinquimus; videsis tamen §. L. hoc tit.
47 · Et Commendis.
pr.Iisdem quoque bonis adnumerari vel maxime debent Commendae a Magno Magistro Equitibus benemeritis concessae; quae lege rostra ferme gubernantur, et ad eum modum, quo Regiae Coronae bona donantur, dari solent.
n1Constant Commendae non solum ex decimis ecclesiastieis, sed ex tertiis, artium praefecturis, jurisdictione civili, et militari, et aliis juribus Regalibus eisdem adnexis,, quorum certe ratione Commendatarius dicendus est Regiae Coronae Donatarius. Equites initio in commuri viΓ vebant, et in communi Militiarum bona erant: divisa postea sunt in territoria, et regiones quasdam, seu pas roecias, quae, quae, Militibus certa portione adsignata, Militiae nomine administranda in custodiam quasi, et commendam dabantur, quae tandem per partes eisdem Militibus concessa fuerunt cum omnibus reditibus, Mend. de Ordinib. disquisit. 10. quaest. 1., Solorz. de jur. Ind. lib. 2. cap. 1., Rodericus Cugna ad Decret. Dist. XLIV. in princ. n. 4. Ii vero horum bonorum cum veri domini non sint, sed administratores, ea non possunt alienare, in emphyteusim dare, vel ultra biennium locare sine licentia Ministri, Definit. Christi Ord. P. II. tit. 14., Avis. Definit. 18. tit. 5., D. Jacobi cap. 35. Neque in eis succeditur jure hereditas rio, vel jure sanguinis, sed ad modum in illorum donatione contentum, et ad Legis fere Mentalis praescri ptum. Has Commendas olim Magistri pro arbitrio dabant: hodie tamen Bulla Pii V. 23. Aug. ann. 1575., Gregorii XIII. 24. Aug. 1572. apud Carval. de Ordinib. pagg. 119. et 132., et novis Statutis Militis datis & Sebastiano Rege 6. Fehr, 1572. apud Didac. Barb. illius Memor. p. 3. lib. 2. cap. 21. pag. 494. Magni Magistri libertas in eis dandis, et conferendis restricta fuit, et certa aetas, servitia militaria, et annorum numerus requiruntur. Sed vero praefatae Bullae, et Or dinationes posteriores, cum omnino adversentur amplissimae potestati de Militiarum bonis, illorum alienatione excepta, disponendi, Magistris Bulla fundationis, et unionis Regiae Coronae a Julio III. 4. Jan. 1555. concessae., eidem derogare non posse videntur, quod aliis examinandum relinquimus. Illud autem certum est, Commendas inepte a non nullis vocari Beneficia Ecclesiastica, Carval. de Ordin. Enucl. 2. Comprobat. 3. n. 18. cum seqq., Aug. Barb. Jur. Eccles. lib. 3. cap. 7. n. g., Cabed. Decis. 85. n. 1o. Certum quoque est Militiarum Commendas diversas prorsus esse, et omnino distinguendas ab Ecclesiis, et Monasteriis alicui in commendam perpetuo, vel ad tempus datis, de quibus Fleur. Hist. Eccles. lib. XXXV., Inst. Jur. Can. P. II. lib. III. сар. Х., Вегard. tom. II. Dissert. II. Observat III., et Scriptores ad eap. Nemo deinceps 15. de elect. in 6. De Ecclesiis autem, et Monasteriis in Lusitania nostra commendatis videnda inter alias Leonis X. Bulla ad Emmanuelem Regem data anno 1517. apud Cabed. de patronat. Reg. Cor. capp. 23. 24.
48 · Privilegia non nulla. 1.
pr.Auditores juri dicundo a Magistro praefecti eadem, qua Praetores provinciarum, jurisdictione utuntur, Ord. lib. 1. tit. 59., Emman. 40., Alphons. 7. Hodie, Auditoribus abolitis, in corum locum suffecti sunt Praetores ab eodem Magistro nominati, Nov. 19. Jul. 1790. §§. 18. 19. Controversiae omnes forenses super Militiarum bonis ad proprios Equestrium Ordinum Magistratus spectant. Ad eosdem quoque pertinent causae Equitum criminales, Ord. lib. 2. tit. 12. §. 1. In civilibus enim fori privilegio non gaudent, S. 7. Edicti, quod vocant da reformação da justiça, 6. Decembr. 1612. apud Ord. lib. 5. tit. 129. Collect. I. N. 1. Equites Christi Ordinis a tributo, quod pro rerum venditionibus penditur, immunes sunt, Ord. lib. 2. tit. 11. §. 7.: Clerici Militiarum in aliena Dioecesi, et territorio Ecclesiis Paroecialibus inservientes ab Ordinariorum jurisdictione non omnino sunt exemti, Diplom. 11. Octobr. 1786.
n1Ord. lib. 2. tit. 12. §. 1. deducta fuit ex solenni Senatus, et Joannis III. Deliberatione Eborae habita 11. Febr. 1536. apud Leon. 2. p. tit. 3. 1. 4. Joannes igitur III. privilegium fori in causis criminalibus primum concessisse videtur. Henricus Infans, Christi Ordinis Magister, Dipl. 6. Febr. 1456. apud Perer. de Man. Reg. cap. 55. n. 26. hoc privilegium in omnibus causis competere adfirmat, et ea ratione acriter defendit, quia Equites veri Religiosi sunt: quae ratio, etiam si vera esset, privilegium non probaret. Illud etiam minus probant Summorum Pontificum Bullae speciales, cum a civili tantum Potestate concedi valeat. De his igitur causis notionem tantum habet Equitum Judex in prima instantia, in secunda Curia Conscientiae, ut vocant, et tandem recursus ad Magnum Magistrum interponitur, Diplom. Sebastiani Regis 10. Novembr. 1562., Bulla Pii IV., Trium instantiarum dicta, quae incipit Ad hoc nos Deus, Romae data 6. Febr. 1563. apud Carval. Enucl. 1. Comprobat. 5. pag. 39. (Inst. Lib. IV. Tit. XXIII. §. XXVIII. Not.). Debent itaque ad Equitem judicem Regii Magistratus criminales illorum causas etiam non rogati sub poena nullitatis remittere, Phoeb. Arest. 164. In causis capitalibus, in Militiarum suprema Curia viso processu, Equites honore, bonis, et privilegiis Militiae spoliantur, et curiae saeculari puniendi traduntur, quam in rem videndus Themud. Decis. 106. Militiarum Clerici in causis quoque civilibus fori privilegio gaudent, et conveniri debent coram Judice Generali trium Ordinum Militarium. Idem Ecclesiis inservientes, quarum Paroeciani ad curam Ordinariorum loci spectant, ab illorum jurisdictione exemti non sunt, eisque omnino qua Parochi hodie subjiciuntur, Reg. Diplom. 11. Octobr. 1786. Et hoc jure cum hodie utamur, cui bono in re difficili, invidia plena, et jam decisa antiquas exemtiones, et privilegia, si qua fuerunt unquam (quorum scilicet utilitatem minime defendere intendimus), Bullas, Regia Diplomata, Statuta, Definitiones, Concordatas, et judicum pronuntiationes recensere? Aliud dicendum ex dicto Regio Diplomate 11. Octobr. 1786. de Militiarum Exemtis cum qualitate Nullius, ut loquuntur, qualia sunt Thomariense, Cratense, Conventus Palmelensis Ordinis Divi Jacobi, Avisiensis, et Oppida Noudar, et Barrancos, cet. Beneficia, quae simplicia vocant, solum Clericis Conventualibus in Militia professis dari possunt, §. 33. Regiminis Equestrium Ordinum Curiae Matriti dati 26. Aug. 1603., Diplom. 5. April. 1704. Christi Ordinis Equites Emman. Extravag. 28. Jan. 1504. apud Leon. 5. p. tit. 3. 1. 13., relata Ord. lib. 2. tit. 11. §. ult., non solvunt tributum venditionis, quod Sisa dicimus, de quo inter alios Cabed. P. II. Decis. 113. Similiter non solvunt portorium (portagem), decimam civilem (dizima), et ecclesiasticam (dizimo) de Militiarum bonis; secus de patrimonialibus, Diplom. Joannis III. 7. Februar. 1550., Joannis IV. 2. Maii 1647. apud Ord. lib. 2. tit. 12. Collect. I. N. 6. Hoc autem privilegium, cum Militibus Christi fuisset tantum concessum, frustra et inepte ad alios Milites, quorum mentio facta non fuit, protrahitur. Reinos. Observat. 2. n. 13. Privilegio vero Equites nullo fruuntur, nisi panes civiles, seu reditus annuos, quos dicimus tença, ou mantença, ex Regio aerario, vel Militiae bonis adsignatos habeant, Ord. cit. §. ult., deducta ex Emman. Diplom. 6. Novembr. 1515. apud Brit. de locat. ad cap. 2. p. 3. n. 130., et Leon. p. 2. tit. 3. 1. 1., et ex Senatus decisione in judicio Regii Patrimonii habita 24. Octobr. 1560. apud eumd. 5. p. tit. 3. L. 14. Quid vero praefata Ordinatione intelligatur per verba tença, ou mantença, non omnes conveniunt. Quidam eam tamquam synonyma habent, quemadmodum verba teuda e manteuda, legibus nostris concubinae adplicata, quae idem prorsus significant, et denuo nihil addunt. Quidam eis significari existimant reditus annuos, qui sufficiant ad moderatam Equitum sustentationem, cui olim decem supra quinque millia regalia satis esse videbantur: itaque Ordinationis verba mantença tal, com que se possão governar, de congrua sustentatione in sensu jurís Canonici intelligunt, habita ex Militiae konis. Quidam bona quoque patrimonialia praedicta Ordinatione, et Extravaganti, ex qua fuit deducta, significari volunt: quae intelligentia eidem expresse adversatur; loquitur enim de Militiae tantum bonis, Perer. de Man. Reg. cap. 55. n. 27., Brit. de locat. supra, Barb. Remiss. ad Ord. lib. 2. tit. 12. Quocumque autem modo dicta verba adcipiantur, certum est per ea re stringi, et limitari privilegia Equitibus concessa, quibus minuendis pertinent Leonis X. Bulla, ab Emmanuele Rege petita et impetrata; et ejusdem Regium Diploma 6, Novembr. 1515. Illud etiam certum est, non omnia privilegia, quae Militiarum Statutis, et Definitionibus continentur, in usu esse: neque profecto (quod hic notandum) Statuta, quibus gubernantur, cum principiis ultramontanis innitantur, digna sunt, quae hodie in universum obtineant; novis igitur Definitionibus opus est, quae Militias ita componant, ut possint et Ecclesiae. et Reipublicae veram utilitatem adferre, Ordinatio sae pius citata lib. 2. tit. 12. in princ., qua Equites in judicio saeculari jusjurandum subire jubentur, decerpta fuit ex Emman. Extravag. 4. Septembr. 1517., 30. Jun. 1518., et Joannis III. 21. Octobr. 1526, apud Leon. 2. p. tit. 3. ll. 2. 3.
49 · Magnus Cratensis Prior Donatarius.
pr.Quae de Regni Ordinum Magistris diximus, ea fere omnia conveniunt Magno Cratensi Priori, qui Regiae quoque Coronae Donata. rius est, et pluribus jam inde a Regni initio juribus et privilegiis utitur, cum ecclesiasticis, tum civilibus.
n1Ordo Hospitalarius Hierosolymitanus, hodie Melitensis, a Raymundo de Podio, primo illius Magistro, institutus, ab eoque in Equites, quos justitiae vocant, divisus, et in Capellanos Conventuales, et Obedientiae dictos, et Armigeros, seu Serventes d'armas, in Lusitania nostra jam cognitus erat sub Alphonso I. anno circiter 1130., Sever. de Far. Notit. Portug. Disc. II. §. 17. p. 80., Mon. Lus. P. III. lib. IX. cap. 11. Qui Equestris hujus Ordinis bona administrabant, et Equitibus apud nos degentibus praesidebant, Priores Hospitalis dicebantur ad tempora usque Alphonsi IV., quo regnante, Cratenses Priores dici coeperunt, et primum hoc nomine vocatus fuit D. Fr. Alvarus Gundisalvus Pereira, Magni D. Nonii Alvaresii parens. Illorum catalogum exhibet Carvalius Chorograph. Portug. tom. II. cap. 16. pag. 593., Castr. Mapp. Portug. tom. II. P. III. cap. 2. §. 3. pag. 32. Eodem tempore cognitus etiam in Lusitania erat Magnus) Hispaniae Commendatarius, et, eo absente, illius, et Magni quoque Magistri locum tenentes, qui una cum Priore Hospitalario, vel seorsum res Militiae curabant, Mon. Lus. P. V. lib. XVI. cap. 23. Electio, et nominatio Magni Prioris ad Magnum Magistrum, seu potius ad Melitensem Conventum spectat de Equitum provinciae consensu, id est, com esmotição da lingua. Priore mortuo, in Capitulo Provinciali Equites non solum illius locum gerentem, et Prioratus Administratorem eli gere solent ex Statut. I. et II. Ord. Melit. tit. XI., sed aliquando etiam ipsum Priorem; quod in Lusitania exemplis multis probat Brand. P. VI. lib. XVIII. cap. 49. pag. 214. Pontifices, Ordine inconsulto, non nunquam motu proprio Priores nominant etiam non professos, illius Statuta dispensantes. Gallemart ad Trid. Sess. XIV. cap. 1o. et 11. Discurs. 13. n. 10. pag. 636. Virtute hujus potestatis Papalis sub Ferdinando Rege Cratensis Prior ab Urbano VI. nominatus fuit Alvarus Gundisalvus Camelus; et Joannes III. ab Adriano VI. ejusdem Cratensis Prioratus possessionem nactus fuit ann. 1522. Omitto recentiora exempla. Reges quoque nostri electis • Conventu Prioribus non semel obstarunt, vel alios suo arbitrio elegerunt: quod a Ferdinando, et Joanne I. saepius factum fuisse constat ex traditis a Brandano exemplis Mon. Lus. P. VI. lib. XVIII. cap. 49. pag. 214. Et hoc jus adeo frequentabatur, ut Lusitani Equites in Capitulo generali ann. 1598. his verbis usi fuissent: Que estando o Priorado do Crato, como havia tempos que se experimentava, na nomeação arbitraria dos Soberanos desta Coroa, apud Fr. Luc. a S. Cathar. Malt. Portug. lib. II. cap. 15. n. 219. pag. 383.
50 · Qua ecclesiastica jurisdictione gaudeat.
pr.Praelatus namque Regularis est Equitum In Regno commorantium, et Ordinarius quodammodo dici potest; sed jurisdictione propria spiritali non gaudet; debet tamen personam Ecclesiasticam nominare, qui eam in oppidis pleno jure Ordini subjectis valeat exercere.
n1Magnus Cratensis Prior Praesul quidam Regularis est, sui non modo subsunt Equites Provinciales, sed et quis cumque ad Militiam quoquo modo spectant, quamquam in eadem non professi. In eosdem potest non solum jurisdictionem civilem, et criminalem, sed oeconomicam quoque, rectoriam, et regularem exercere; cosque propterea corrigere, et visitare debet, Stat. V. Melit. Ord., et fere toto titulo 11. Stat. I. tit. 15. XV. tit. 10. et 59. Et cum haec postrema Ordinariorum fere sint, mirum non est, quod non modo Magni Priores, sed etiam Ordinis Commendatarii vel Balivii, quibus eadem jura tribuuntur, Ordinarii nominentur Bulla Circumspecta Pii IV. 1560., Quo magis Gregorii XIII. 1580., cet., quae hoc tantum sensu sunt intelligendae. Vera tamen illa jurisdictione ecclesiastica, id est, spiritali non gaudet, quae in laicum, quamvis Religiosum, jure cadere non potest. Gaudet tamen facultate, ac jure Clericum designandi, qui sub Provisoris titulo, tamquam saeris Cratensis Ecclesiae Praefectus, veluti illius Ordinarius, eamdem jurisdictionem exerceat, Stat. IX. tit. 11. VIII. tit. 15., Bulla Dum continuus Leonis X. 16. April. 1514., Circumspecta Pii IV. 1. Jul. 1560. Is vero cum diversa jurisdictione utatur ecclesiastica, seu spiritali, Regulari et civili, quae plures sub se gradus continet, et divisiones, dubitari potest cujus generis ea sit, utrum propria, an ordinaria, an delegata. Quaestio soluın movetur de jurisdictione vere ecclesiastica: nam si propriam eam dicimus, et ordinariam, quomodo Provisor, Vicarius, et Administrator dicendus is est, qui propria jurisdictione utitur? Si delegatam, necessario inquirendum a quo delegationem, et missionem suam adcipiat; namque eamdem habere tantum et adcipere potest vel a sanctissima Ecclesia, cui uni clavium potestatem, hoc est, sacram auctoritatem tradidit Christus Dominus, ipsius Conditor, et Caput, quae Patrum, et clarissimorum Ecclesiae Scriptorum sententia est; vel a Magnis Magistris, Magnisque Prioribus, et Commendatariis eumdem designantibus, eligentibusve; vel ab universo Melitensi Ordine; vel denique a Priore tantum Ecclesiae Melitensis Divi Joannis. Tantam hanc rem, quam certe componere difficile est, alio modo explicant boni, germanique Canonistae, et alio Decretalistae, et Equestrium Ordinum Scriptores, quin et ipsorum Ordinum Definitiones, et Statuta; quibus non multum credendum, maxime in iis quae ad Ecclesiae statum, ac Jus Publicum pertinent, cujus fontes genui-, ni in illis non sunt quaerendi. Ego vero quaestionem in medio relinquo; non enim paucis verbis concipi, et explicari potest; longiorem autem explicationem institutum nostrum haud patitur; neque praeterea mihi propositum Juris Canonici Patrii, sed Civilis tantum Institutiones qualescumque dare. Digna tamen haec res est, quae a nostris Canonistis pro dignitate tractetur. Illud vero ad meum officium hic spectat adnotare, Portugalliae Prioratum ad Reginae Fidelissimae preces Magnae Infantis Domui, de qua §. LVIII., perpetuo anitum fuisse Pii VI. Bulla 24. Novembr. 1789., quam Augusta adprobavit 31. Januar. ann. 1790. Legionis Prioratus ad Regis Catholici instantiam paulo antea ab eodem concessus fuit Gabrieli Castellae Infanti, ejusque in perpetuum heredibus, ac successoribus Bulla, quae incipit: Ea semper 17. August. ann. 1784. Romae data.
51 · Et saeculari, tamquam Donatarius.
pr.Tamquam vero Regiae Coronae Donatarius uti et frui debet in magna Cratensi Commenda Regiae Coronae bonis, juribus, ceteris, quae hoc nomine intelliguntur, ad Regiarum donationum modum, et Legis Mentalis praescriptum.
n1Prioris Hospitalarii mentio fit in saepius citata Fer dinandi lege Comitiis Atouguiensibus 13. Septembr. ann. 1375., qua inter alia concessa ei fuit jurisdictio civilis, et criminalis: et ex hac lege Magnus Cratensis Prior iis fere omnibus juribus utitur, quae hic §. XLII. recensentur. Militari tamen jurisdictione non gandet; ea quippe donari non solet, Ord. lib. 2. tit. 45. §§. 33. 38.: Decreto tamen 18. April. et 23. Septembr. 1744. Petro tunc Infanti, Magno Cratensi Priori, a Joanne V. concessum fuit Officiales Militares urbanos, quos da Ora denança dicimus, in Magni Prioratus oppidis, et Commendis eidem adnexis jam a Rege creatos providere, minime vero creare: quae non neminis opinio est; a qua ego semper alienus fui: Imperantis enim solius est officia denuo creare, praesertim militaria: neque Deereti verba talem intelligentiam, seu opinionem admittunt. Eidem quoque concessum civilium Officiorum functiones alicui dare, et eos, qui in illius aere et nominibus essent, tamquam fisci debitores convenire, Di plom. 20. Mart. 1745. Haec autem privilegia, uti bend declarat idem Diploma, personalia sunt, et in gratiam tanti Donatarii concessa: ea vero a Regina Fidelissima Deret. 1. Jun. 1786. Joanni tunc Infanti, hodie Brasiliae Principi, data sunt. De Correctionis, quod vocant, jure, et privilegio si quaeratur, certum est, illud non nisi donatione expressa competere cum derogatione spe ciali legum antiquarum, de quo vix dubitare licet, cum Auditor Cratensis eo impune utatur. Haec vero quaestio hodie inutilis est, exstinctis Auditoribus, et dicto correctionis jure, Nov. 19. Jul. 1790. Jam vero a Regni. initio quam multa Hospitalariis oppida, possessiones, et jura Reges nostri dederint, sciunt profecto omnes. Has donationes primus confirmavit Alphonsus Henricus literis aera 1148. ad Domnum Raymundum, Ordinis Ho spitalarii Procuratorem, et ad Arium, Portugalliae et Gal laeciae primum Priorem, datis, apud Fr. Luc. Malt. Porta pag. 226. Iisdem Sancius I. donavit Aegitaniam, Idanha a Velha, Leo illius Chron. pag. 49. Sancius II. Belve rium oppidum ann. 1204.; cujus possessionem nactus fuit Petrus Fernandius, Soveralis Commendatarius, e D. Mendus Gundisalvus, Ordinis Procurator: Joannes I. oppidum de Ouguela, quam donationem Militiae nomine adceptam habuit Fr. Alvarus Gundisalvus Camelus ann. 1399., Mon. Lus. P.VI. lib. XVIII. cap. 49. His, et aliis donationi bus, quas referre otium non est, continebantur patro natus, et decimae, quae pro juribus mcre temporalibus haberi debent, et legibus propriis bonorum Regiae Co ronae gubernantur, ut jam alibi monuimus, Inst. Jur. Publ. Tit. V. §. XXXVIII. Not., et hoc tit. §. XXII. Not. Hic vero patronatus non solum saecularis est sed Regius; a Rege quippe habitus fuit: laicus enim est patronatus Equestribus Ordinibus, Confraternitatibus, et Collegiis datus, uti ex notis, quae eum ab eccle siastico distinguunt, facile est ad intelligendum: et ita suprema Parisiensis Curia censuit, et pleno senatu delia beravit 10. April. 1607. Memor. Cler. Gall. tom. XIL pag. 55. cum seq,
52 · De Curia Priorali, et Assemblea.
pr.Eadem ratione Auditorem nominabat Juris dicundi causa in omnibus Magni Prioratus oppidis
n1oppidis, et Auditorem Patrimonii, a quo adpellatur ad Curiam Prioralem, quae omnino distinguenda est a Conventu Ordinis, quem Gallicae originis vocabulo Assemblea dicimus, Stat. XIII. XIV. Tit. XIX. Della significazione delle parole. Hodie Nov. Const. 19. Jul. 1790. exstinctus tantum videtur Auditor Generalis Cratensis, non Patrimonii Magni Prioris.
n2Curia Prioralis a Joanne IV. instituta fuit statim a morte Ferdinandi Cardinalis, Castellae Infantis, Cratensis Prioris. Constat ex tribus saltem Deputatis, et Procuratore Patrimonii Prioratus. A Deputato Auditore adpellatio interponitur non ad Regiae Coronae judicium, uti existimavit Fr. Luc. Malt. Portug. lib. 2. cap. 2. n. 17., sed ad Curiam Prioralem. Assemblea componitur ex Equitibus justitiae, et certis administris a Magno Priore nominatis. Eadem resolvuntur negotia ad Militiam spectantia, et judicantur adpellationes, et gravamina a Provisore interposita, a qua jure communi, et Bulla Circumspecta Pii IV. 1. Jul. 1560. provocabatur ad Concilium Ordinis ordinarium, ab eo ad completum, et tandem ad Capitulum Generale. De Luc. tom. III. lib. III. P. I. de jurisdict. Decis. 69. n. 6., et tom. IV. lib. XIV. P. I. de Regularib. Decis. 61. n. 2. Adpellatio quoque ad Summum Pontificem, vel illius Nuntium dabatur, idem de Luc. loc. cit.: ea tamen in Portugallia non admittitur (quod non semel in judicio Coronae fuit judicatum), in quo vel maxime consistit Ordinis privilegium. Recursus similiter ad Melitensia praefata Concilia non admittitur, et in Ordinis Conventu, seu Assemblea civiles omnes forenses causae terminantur (de criminalibus statim loquemur), neque tertia instantia opus est: duae quippe pronuntiationes, et sententiae consentaneae pro re judicata habentur, et exsecutioni mandari debent, Bulla Inter illustria Benedicti XIV. 12. Mart. 1753. §. 19., Resolut. Petri Regis, Cratensis Prioris, 25. Novembr. 1776. Ad partis tamen petitionem Revisio quaedam a Magno Priore concedi solet eodem ferme modo, quo tertia instantia in Regni Militiis conceditur ex Sebastiani Regis Diplomate anno 1562. et Pii IV. Bulla trium instantiarum dicta 6. Febr. 1563. Distinguendus quoque est Conventus Ordinis, id est, Assemblea, et Curia Prioralis a Capitulo Provinciali, quod quotannis haberi debet, Stat. V. tit. VI. II. 6
53 · Ordinis Melitensis non nulla privilegia, et quomodo intelligenda.
pr.Inter privilegia Ordini concessa ea tantum valent, quae in usu sunt, et in forma specifica, ut loquuntur, confirmata, Diplom. 25. Jul. 1777., veluti immunitas a decima civili, et a militia tam lecta, et stipendiaria, quam auxiliari, Diplom. 12. Maii 1778., et alia fortasse.
n1Summa privilegiorum habetur libello inscripto: Privilegios concedidos, e confirmados por ElRei D. João o V. Nosso Senhor á Ordem e Milicia de S. João do Hospital, por Joaquim José, em Lisboa 1764.; et alio: Illustracion Canonica y Historial de los Privilegios de la Orden de S. Juan, por D. Vicente Calvo, en Madrid 1778., et apud Fr. Luc. a S. Cathar. Malt. Portug. lib. 1. cap. 13.: quae huc redit, quod Equites, Milites, Coloni, Vassalli, cet. quoquo modo ad Militiam spectantes Summorum Pontificum Bullis, quas vel solum referre longum esset, et Melitensis Ordinis Statutis exemti sunt non solum a tributis, et collectis cujuscumque generis, verum etiam ab ordinaria jurisdictione tam saeculari, quam ecclesiastica, et tantum subjecti in spiritalibus et temporalibus Magno Magistro, Prioribus, et reliquis Praelatis, Ordinisque Judicibus. At vero hodie quid de tot, tantisque exemtionibus, immunitatibus, et privilegiis amplissimis, a Summis Pontificibus concessis, judicandum, quae non nisi a Civili Potestate haberi possunt, facile omnes vident. Similia fere privilegia Ordini jure dederunt Alphonsus Henricus, Sancius I., Dionysius, Joannes I. et II., Alphonsus V., eaque recensentur a Joanne V. Diplom. 3. Decembr. 1728., quo 1 eadem in forma communi confirmavit. Eodem modo confirmata fuerunt a Josepho I., felicis recordationis Principe, Decret. 18. Jan. 1752., et a Regina Fidelissima, Diplom. 25. Jul. 1777. Quare ea tantum privilegia hodie valent, quae in usu sunt, et posterioribus legibus in forma specifica confirmata inveniuntur, et quae tandem eisdem legibus, et diuturnis moribus, et bono publico non adversantur. Et talia sunt immunitas a militia lecta, et auxiliari, et a decima civili quae de bonis tantum Melitensis Ordinis, censibus, et, pensionibus, quovis titulo eidem solvendis, intelligi debet: itaque non comprehendit bona patrimonialia, neque lucra ex Militiae bonis adquisita, Diplom. 12. Maii 1778., cui conjungendum est Josephi I. Diplom. 20. Septembr. 1768. super privilegia Vimaranensis Ecclesiae. Huc etiam referri potest privilegium, quo illorum domus alieno hospitio publica auctoritate designari prohibentur, quod aposentadoria passiva dicitur, Diplom. 20. Mart. 1745. Hoc modo, ni fallor, interpretari debent privilegia Melitensi Ordini, et illius famulis, colonis, quos vocamus lavradores, caseiros, mancebos, servidores, concessa. Horum autem verborum juridica significatio habetur Ord. lib. 2. tit. 25., Emman. 14., Alphons. 23., deducta ex Oduardi Regis authentica interpretatione 18. Septembr 1434. data apud eamd. Ord. Quapropter mea quidem sententia non excusantur a Civilis Concilii Judicis, Decurionis, Procuratoris et Aedilis munere, Ord. lib. 1. tit. 67. §. 10., lib. 2. tit. 58., in princ., et tit. 59. §. 1.: a tutela legitima, dictis Ordinationibus: a vigiliis et excubiis, publicae securitatis causa a Politia ordinatis, Ord. lib. 2. tit. 58. §. 1., et tit. 1. §. 12.: a mulctis agrariis, et collectis pro aquis in colliquias, atque inde extra agros derivandis, in dictis Ordd. lib. 2. tit. 59. princ., Diplom. 18. Septembr. 1610., 27. ejusdem 1613., vel pro viarum publicarum, fontium, pontium, murorumve reparatione, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 43., et lib. 2. tit. 58. §. ult. a jugationis tributo sine speciali Diplomate, quod Sobre - Alvará adpellant, Ord. lib. 2. tit. 33. §. 29., Diplom. 24. Jan. 1742. Const. 25. Maii 1776.: et ab onere denique equae alendae, habendaeve, id est, egoa de lista, Decret. 18. Jun, # 681. Collect. II. ad Ord. lib. 2. tit. 59. N. 3.
54 · De illius fori privilegio.
pr.Privilegio autem fori (quod notandum est) non gaudent Laici ad Militiam quovis titulo spectantes, veluti Ordinis servi, vulgo Donatos, vassalli, coloni, emphyteutae; gaudent tamen Equites justitiae, et Capellani in omnibus causis, et illorum domestici in criminalibus tantum, Ord. lib. 2. tit. 2., Extravag., quam vocant da reformação da justiça, 6. Decembr. 1612. §. 6. Collect. I. ad Ord. lib. 5. tit. 129. N. 1. et alia Philippi II. 18. Septembr. 1602.., cujus meminit Vanguerv. in Comment. ad eamd. §. 6. n. 54., Diplom. 9. Jul. F642. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 25. N. 1. verbis: Nenhum caseiro, nem outra pessoa secular tem privilegio de foro ecclesiastico da dita Religião no civel, nem crime, salvo os criados actuaes dos Commendadores, constando perante minhas justiças, que domesticamente os servem, e em quanto 2 actualmente os servirem, e isto nos crimes sómente, que estando em seu serviço forão commettidos, e não no civel.
n1Melitensem Militiam professi in omnibus causis coramm judice Ordinis Conservatore respondent, a quo, uti jam monuimus, adpellatur ad Ordinis in Regno Conventum juridicum, Assemblea dictum, ubi causae civiles terminantur: criminales autem, ex quibus Ordinum insignibus, Commenda, et antiquitate privandi, vel carceris perpetui poena infligenda, ad Magnum Magistrum, et ad Regni Melitense Concilium remittuntur, Stat. X. tit. 11. et LIX. tit. 18. Ego vero, si dicendum quod res est, Statutum, quod causam sive civilem, sive criminalem Lusitani Equitis judicibus alterius Regni ultimo tandem decidendam committit, et publico civium juri, et legibus nostris adversari puto; et huc pertinet Ord. lib. 2, tit. 13. §. r. verbis: Juizes apostolicos fóra de nossos regnos, e senhorios, Diploma Emmanuelis Regis 3. Novembr. 1512. apud Leon. 4. p. tit. 12. 1. 1.: et hanc in rem digna profecto sunt, quae legantur, rationum momenta, quibus Mons. Harley, in suprema Parisiensi Curia Advocatus Generalis, probavit Commendatarium Gorillon, de homicidio adcusatum, ad Magnum Magistrum non esse cum processu remittendum, Mémoires du Clergé de France tom. IV. pag. 1522. cum seq. Gaudent igitur etiam in causis civilibus fori privilegio Equites Melitenses, in quo a Regni Equitibus distinguuntur, qui eodem tantummodo gaudent in criminalibus; sed vero in omnibus causis, quibus Ecclesiastici in saeculari respondent, ibidem respondere ii debent; nam ad illorum exemplum concessum fuit privilegium. Domestici autem fori privilegio tantum potiuntur in causis criminalibus, et pro delictis, dum in eorum famulatu fuerint, commissis: contra vero Ordinis famuli, coloni, vassalli, utut de Militiae bonis vivant, vel in illius villis perpetuo morentur, ex dicto Diplom. 9. Jul. 1642.: quod quidem consentaneum est juri nostro publico, quo privilegium fori denegatur Nobilium, Ecclesiarum, et Monasteriorum famulis, colonis, et vassallis. Hoc vero privilegium, et ea denique omnia, quae laicis ad Militiam hanc pertinentibus conceduntur, in foro dumtaxat servatur, petitis, et obtentis literis privilegiorum dictis in Palatii suprema Curia: quae expediri debent, audito Regiae Coronae, et Ordinis Procuratore, et cognitis prius, atque judicatis requisitis necessariis in Regiae Coronae judicio ex citato Diplom. 9. Jul. 1642.: quare nec ab Ordinis judicibus Conservatoribus, nec a Senatu Portuensi, nec a Curia Cratensi, nec ab Assemblea expediri jure possunt; et ita, quamvis praefatum Diploma non exstaret, generaliter cautum est Ord. lib. 2. tit. 45. §. 37. Judex his causis cognoscendis specialiter deputatus Conservador dicitur, qui a Provisore separari quidem potest, sed fere conjungi solet. Illius autem jurisdictio saecularis est, et dependens a Potestate Civili, cujus nomine exercetur, et non virtute Bullae Inter illustria Benedicti XIV. 12. Mart. 1753., ut antiquiores omittam: haberi itaque debet tamquam, vel quasi verus Auditor a Magno Priore, qua Regiae Coronae Donatario, nominatus. Et, cum Magistratus saecularis sit, ab eo adpellari non potest ad judicium Regiae Coronae; et ita in recursu a Commendatario Vilhena interposito in causa, quam cum Monialibus Dominicanis Averiensibus agebat, in eadem Curia 21. April. ann. 1788. judicatum fuit. Illud denique hic animadvertendum, quod Laici in centuriam veluti, quam dicunt Companhia da Corte, adscripti, a Petro II. institutam, ab coque Dignitati Priorali adnexam, hodie Decreto 19. April. 1780. fori privilegio gaudent: quod, cum nimis exorbitanssit, in causis tantum criminalibus intelligendum videtur mea quidem sententia: sed alii aliter; quod per ' me licet, cum unusquisque in suo sensu abundet. (Vid. Dissertação Historico - Juridica sobre os Direitos e Jurisdicção do Grão - Prior do Crato, e do seu Provisor, ab A. conscripta; et ab ejusdem ex sorore nepote F. Fr. Mellio publici juris facta Olisipone 1809. 4. °).
55 · De Regina Donataria.
pr.Regina quoque Regiae Coronae bonis, ad illius sustentationem, dignitatemque tuendam jam diu destinatis, uti debet ad Regiarum donationum praescriptum; quibus inter alia concessum Auditorem Generalem nominare juris dicundi gratia in oppidis eidem donatis, qui jurisdictione et auctoritate nihil fere a Curiae Praetore differt.
n1Ex Regimine speciali oppidorum Reginae Auditori Generali dato apud Ord. Alphons. lib. 1. tit. 8. constat eum de gravaminibus et adpellationibus cognoscere, correctionis jus exercere, et ea denique omnia, et ad eum modum jure facere, quae ad officium Curiae Praetoris civilis, vel criminalis spectant. Eadem Ord. lib. 2. tit. 40. ejusdem Auditoris, et Reginae jurisdictio definita, quae quidem amplissima est; sed tamen iis juribus non gaudet, quae, Regalia majora dicuntur, et quae donari non possunt, vel non solent, salva Regia dignitate, quorum non nulla hic memoravimus §. XL. Quare Regina privilegia, legum generalium dispensationes, gratias, cetera, quae ad Palatii Curiam speciatim pertinent, concedere haud potest, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 37., deducta ex Oduardi lege 2. Maii 1434., Ord. Alphons. lib. 1. tit. 8. §. 5. verbis: Dará cartas de segurança, e passará quaesquer desembargos assi civys, como crimes, que a elle vierem das ditas terras, que sejam de justiça, em que nom haja especial graça, ou mercee; ca os que forem de especial graça, ou mercee, devem passar pelos Desembargadores do Paço, a que dello pertence o conhecimento. Regimine autem Consilio Reginae ab Aloysia Augusta dato 11. Octobr. 1656. §. 2. eadem, quae Palatii, et Regii Patrimonii Curiae jurisdictio competit, concessa videtur verbis: E no dito despacho guardaráõ o estilo, e forma, que guardão os Ministros de Sua Magestade nos Tribunaes do Desembargo do Paço, e Conselho da Fazenda, usando da mesma jurisdicção, que elles tem por seus Regimentos. Hoc Regimen a Regina Donataria datum legis certe vigorem habere non potest, maxime in iis, quae ad jurisdictionem spectant, quae nunquam donata fuerunt, et vix ac ne vix quidem donari possunt: illud tamen Regina Fidelissima confirmavit Regio Diplom 11. Mart. 1786., quo scriptum est: Hei por bem como Soberana, e Suprema Imperante approvar, e confirmar o dito Regimento e conceder aos Ministros, que nelle me servirem, a jurisdicção de conhecerem como Desembargadores do Paço, e Conselheiros da Fazenda, de todos os negocios, que dentro das terras doadas ao meu Estado pertencerem aos dous referidos Tribunaes. Sed praeterquam quod Diploma illud in Regni Cancellaria publicatum non fuit, intelligendum videtur de jurisdictione oeconomica, et illius exercendae ratione, quasi in Consilio Reginae consultationes, et reliqua negotia eodem modo deferantur, expedianturque, stilus idem servetur, et illius patrimonium quemadmodum Regium administretur: minime vero de privilegiis, et juribus Palatii Senatoribus concessis, quae, cum multum singularia sint, et vix a Rege abesse possint, non censentur data sine illorum speciali enumeratione, neque in praefato confirmationis Diplomate 11. Mart. 1786. denuo data, vel confirmata, quin eodem referantur, et inserantur donationum antiquarum literae. Haec tamen frustra scripta esse videntur: nam in Consilio Reginae ea omnia hodie expediuntur, quae in Palatii Curia expediri solent, et illius Regimine continentur. Auditores Patrimonii Reginae eam jurisdictionem habent, quam declarant Diplom. 11. Mart. 1548., 27. Novembr. 1560., et alia apud Peg. tom. XII. ad Ord. lib. 2. tit. 45. glos. 2. pag. 121. Hodie Auditor generalis oppidorum Reginae exstinctus est Nov. 19. Jul. 1790. §. 21.: eadem vero adprobatur §. 26. intelligentia, quam superius dedimus Regio Diplom. 11. Mart. 1786., et 11. Octobr. 1656.
56 · De Principe, et Infantibus Donatariis.
pr.Princeps, et Infantes, qui a Rege bona et jurisdictionem habent, ea uti debent ad donationum modum; jura tamen et privilegia majora, quam reliquis Donatariis, eisdem merito concedi solent, et eadem ferme, quae Augustae conceduntur.
n1Regum filii, filiaeve Principes et Infantes promiscue olim vocabantur: ab Oduardo tamen Rege Principis ti tulus filio tantum majori natu, Regni heredi, perpetuo donatus, eoque primum vocatus fuit Alphonsus V., Brand. Mon. Lus. P. V. lib. XVI. cap. X., Alvar. Ferrer. de Ver. libello inscripto: Orig. da Nobrez. Polit. cap. VI. pag. 28. Hodie Joannis IV. literis 27. Octobr. 1645. datis apud Sous. tom IV. Probat. ad lib. VII. Hist. Geneal. N. 29. p. 792. primogenitus Regis Brasiliae Princeps, et Brigantiae Dux speciatim dicitur. Regis nepos, neptisve primogenitus ex Principe habitus, ut a Parente, et Infantibus distinguatur, Beriae Princeps ab anno 1734. vocatur: quo titulo primum usa fuit Maria Francisca, Regina nostra Clementissima, quam Joannes V. Beriae Principem adpellavit. Sous. Hist. Genealog. tom. VIII. lib. VII. pag. 354., Castr. Mapp. Portug. tom. I. P. I. cap. 5. pag. 60. Infantis titulus competit Regis filiis, filiabusve secundo genitis legitimis tantum, non naturalibus. Sous. Hist. Genealog. tom. I. lib. I. pag. 178. Filii Infantum non nisi speciali privilegio hoc nomine vocantur: quod a Carolo III. Petro Carolo, Gabrielis, Castellae Infantis, filio concessum fuit. Jam vero Principi, et Infantibus alendis ad tempora usque Joannis IV., prout statim dicemus, patrimonium speciale adsignatum non erat: sustentabantur enim ex publicis, seu Regiae Coronae bonis; quae tamen eisdem non semel dederunt Reges nostri: has autem donationes amplissimas ut referam, nihil ad me adtinet. Ad rem nostram quod spectat, speciali memoria digni sunt Joannes, et Maria, Infantes, Petri I. filii, quorum Auditoribus Ferdinandus frater lege celeberrima hic saepius memorata, Comitiis Atouguiensibus lata ann. 1375. (Cod. Alph. lib. 2. tit. 63. §. 4.), concessit de subditorum causis tam civilibus, quam criminalibus per viam tantum adpellationis, non gravaminis, cognoscere. Alphonsus V. Petro, Henrico, Joanni Ferdinando, Joannis I. filiis, eorumque Auditoribus jurisdictionem civilem, et criminalem, et jus correctionis dedit in oppidis donatis speciali Ordinatione suo Codice relata lib. 2. tit. 40. Senatores etiam speciales eisdem eadem Ordinatione concessi, qui Regis Curiam sectari semper tenebantur, iique civiles causas in ultima instantia decidebant, neque ab eis adpellare fas erat ad Regis Senatum: hoc tamen jus, et correctionis ad vitam tantum fuit concessum speciali gratia, et non privilegio, uti habet dicta Ordinatio §. 5. verbis: Nom o tem per privilegio, se nom per graça, que nos praz de the fazermos em quanto nossa mercee for: cadem quidem fere verba servantur Ordinatione, qua utimur, lib. 2. tit. 45. §. 37. in fin. Joannes IV. literis Olisipone datis 1. Novembr. 1656. apud Sons. tom. IV. Probat. ad lib. VII. Hist. Geneal. N. 36. pag. 818. Catharinae, tune Infanti, postea Magnae Britanniae Reginae, insulam Maderiam, et Lamecum urbem, eamdemque in ea jurisdictionem, quam in suis oppidis Brigantina Domus exercet, concessit. Quae omnia dicta sunt, ut intelligamus Infantes, et Principem, Regiae Coronae Dona-- tarios, eisdem legibus, quibus reliqui tenentur, subjectos esse, et ea tantum jurisdictione uti posse, quae eisdem specialiter fuerit concessa.
57 · Et Brigantino Duce.
pr.Ab Infantibus parum, quod pro nihilo reputatur, distabant Brigantini Duces. Nam primum, ut ea tantum, quae in foro locum habent, summatim referam, Regiae Coronae bona eisdem donata Legi Mentali subjecta non erant, uti generaliter Oduardus Rex declaravit literis 10. Septembr. 1434. datis, Sous. Histor. Genealog. tom. VI. lib. VI. pag. 695., et tom. III. Probat. ad eumdem librum N. 14. pag. 486. Quare nepos, neptisve ex primogenito vivo, avo mortuo, sine ulla dispensatione succedebat, Diplom. 4. Octobr. 1559. apud Sous. tom. IV. Probat. ad lib. 6. N. 161. pag. 182.; neque ii tenebantur ordinationibus specialibus, quae Donatariorum jurisdictionem restringebant, Diplom. 28. Jul.1521. ibid. N.115. p.67. Curiarum Regni literae, quin et ipsius Regis, Ducis jurisdictioni, et donationibus contrariae, eo inconsulto, exsecutioni non dantur, Diplom. 15. Jul. 1454. apud Sous. tom. III Probat. ad lib. VI. N. 28. p. 502. Alio Diplom. eod. ann. ibid. N. 29. causae forenses, de quibus Ducis Auditores notionem habent, ad Regios Magistratus ne sub specie quidem suspectionis devolvuntur. Cognoscunt Ducis Auditores de adpellationibus, et gravaminibus, securitatis literas, et alieni officii functiones concedunt, et eadem denique, qua Regis Praetores, jurisdictione utuntur, eamque ultra triennium, et quamdiu successorem non adcipiunt, possunt exercere, Diplom. 29. Jul. 1521. apud Sous. tom. IV. Probat. ad lib. 6. N. 116. p. 68., 23. Jul. 1656., 17. Mart. 1660. Collect. I. ad Ord. lib. 2. tit. 45. §. 41. Nn. 1. 4. 5. Et haec satis instituto nostro.
n1Privilegia Brigantinae Domus in compendio veluti exhibet Sous. Hist. Genealog. tom. VI. pag. 695., et passim toto lib. VI. et VII. Magnum hunc Ducatum a Regia Corona sejunctum Theodosio Principi, et Lusitaniae Regum in posterum primogenitis, quorum sustentationi, dignitatique tuendae nullum antea patrimonium ex publicis bonis adsignatum erat, Joannes IV. perpetuo administrandum dedit literis 27. Octobr. ann. 1645. datis, apud eumdem tom. IV. Probat. ad lib. VII. Ν. 29. p. 792.: eum tamen Brasiliae Principes ad hunc usque diem nunquam administrarunt; sed Reges eorum nomine. Subditorum Ducatus causis decidendis et olim, et hodie praeter Judices Ordinarios, et foraneos praepositi sunt quatuor Auditores provinciales in oppidis dictis Villaviçoza, Ourem, Barcellos, Bragança, a quibus olim ad Ducis Senatores adpellari fas erat; qui tandem hodie, et jam dudum una cum Auditore Patrimonii cessarunt, posteaquam specialis hanc in rem Curia creata fuit, eni Regimen dedit Petrus II. 19. Jul. 1687. tom. IV. Collect. Regim. Josephi Roberti Monterii pag. 416. cum seq. Eidem conjungendum Josephi I. Diploma 2, Jan. 1765. Ea vero, quae de Auditoribus dicta sunt, hodie intelligi debent ad mentem, sensumque Noviss. Constit. 19. Jul. 1790. §§. 18. 19. 20.
58 · De Magna Infantis Domo.
pr.Regia Infantis Domus Joannis IV. literis 11. Aug. 1654. datis apud Sous. tom. V. Probat. ad lib. VII. Histor. Geneal. N. 53. p. 20. eisdem, quibus Brigantina, privilegiis, juribus, et jurisdictione ab initio utitur. Curia Infantis eodem quoque Brigantinae Domus Regimine utitur, Decret. Joannis V. 28. Novembr. 1749. Illius Auditores, quemadmodum Brigantini, correctionis jus valent exercere, alieni officii functiones dare, Diplom. 23. Jul. 1656., 14. Novembr. 1658., Sous. ibid. N. 61. et 64. pp. 31. et 34., et securitatis literas concedere, Diplom. 12. Febr. 1658. ibid. N. 63. p. 33. (etiam in delictis capitalibus, quod prohibitum in Decret. 24. Maii 1688.). Et haec satis.
n1Joannes IV. citatis literis 11. August. 1654. Petro Infanti, ejusque descendentibus legitimis Pacem Juliam in Ducatus titulum perpetuo dedit, eique hac in urbe eamdem jurisdictionem concessit, quam Emmanuel, Pacensis et Visensis Dux, Joannis II. donatione 25. Maii 1489. habebat. lisdem literis bona patrimonialia, et Regiae Coronae, Marchioni Villae Regalis confiscata, eidem Infanti dedit: et haec initia fuerunt Regiae hujus Domus in memoriam Emmanuelis, Pacensis primum Ducis, et tandem Lusitaniae Regis felicissimi, a Joanne IV. magnis rationibus institutae, ab eoque, et illius Regiis Successoribus multis adcessionibus adauctae, cujus institutionem in forma specifica primus confirmavit Alphonsus VI. literis 15. Septembr. 1663. datis apud Sous. tom. V. Probat. ad lib. VII. N. 67. p. 35. Eamdem non solum confirmavit, adauxit, et longe amplificavit Petrus II., sed quasi denuo condidit suo testamento 19. Septembr. 1704. apud eumd. ibid. N. 78. p. 83., in quo certam, fixamque in ea succedendi formam, lineas, et gradus declaravit. Hoc autem testamentum, et omnia, quae in eo sunt disposita, pro lege quadam haberi debent; hunc enim vigorem ei non semel adtribuit Petrus II.: habendus propterea in illius ordinatione non pro testatore aliquo privato, qui jure communi testatur, sed pro publico legum latore. Haec cum ita sint, non bene huic testamento conveniunt, et frustra illius valori objiciuntur, quae pro Reguin testamentis infirmandis a doctis, semidoctisque hominibus objici solent. Magnam autem hanc Domum denuo veluti condidit, et firmavit Regina Fidelissima literis Olisipone datis 24. Jun. 1789.
n2Honras e coutos quid. 50
59
pr.Inter bona Regiae Coronae recte quoque numerantur ii conventus, et possessiones variae, quas Lusitane dicimus honras e coutos. Honoris nomine veniunt certi terrae tractus, et possessiones juxta Nobilis villam, seu palatium, quarum incolis certa indulta sunt privilegia, Ord. lib. 2. tit. 48. Eamdem fere significationem habet verbum couto, quo generaliter intelligimus locum, in quem non omnes admittuntur. Hoc sensu couto, coutada vocatur tractus ille, in quo non nisi concessu alicujus venari licet, Ord. lib. 5. tit. 91., Emman. 111., Alphons. 46. Eodem sensu couto vocatur asylum, Ord. lib. 5. tit. 123. Eodem quoque sensu couto is locus dicitur, qui proxime non sub Régis, sed sub privati alicujus dominio subest, et in quo juridicus quidam conventus habetur, et ita adcipitur Ord. lib. 2. tit. 48., et lib. 5. tit. 104. Ceterum vocabulum honras ad laicos ferme, couto ad Ecclesiasticos, videlicet Episcopos, et Monachos ut plurimum refertur; qui omnes ea tantum jurisdictione gaudent, quam ex donationibus antiquis, et confirmatis habent, et Legi Mentali omnino subjiciuntur. Valasc. de jur. emphyt. quaest, 40, §. 26. Illorum jura,
60
pr.Hos circa honores haec tantum dicta sufficiant; quod 1.) antiqui dumtaxat honores, qui annum 1315. antecedunt, et a Dionysio Rege diversis Inquisitionibus probati fuerunt, valeant, Ord. lib. 2. tit. 48. in princ.: II.) quod privilegia honorata haec loca incolentibus concessa aestimanda sint ad praescriptum authenticae Dionysianae donationis, ex qua constare debent, SS. 1. 2. 8. ead. Ord.: III.) quod in dubio causae civiles ad honoris, criminales ad loci judicem spectant, S. 3.: IV.) quod in locis honoratis, quibus non judex, sed vicarius tantum est permissus, hic ne de civilibus quidem causis, sed de mulctis tantum agrariis, et de fluminum, aquarumve lapsu possit cognoscere, $$. 4. 6.: V.) quod si in eisdem locis judex, et vicarius concedatur, ille de civilibus causis notionem habeat, hic autem nulla jurisdictione gaudeat, §. 5. cit. Ord.
n1Diversas super hac re Inquisitiones jam alibi retulimus, Hist. Jur. Civ. Lus. §. LIV., et Jur. Publ. Inst. tit. VI. §. XV. in Not., quo loco mentionem fecimus Petri II. Extravag. 10. Jan. 1692. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 7. N. 2., qua Ordinationes de honoribus, et civilibus asylis fuerunt revocatae. Illud hic subjungere placet, aeram, qua dictae Inquisitiones, et Dionysii literae datae proponuntur Ord. Alphons. lib. 2. tit. 65., et lib. 3. tit. 50., et apud Brand. P.V. Mon. Lus. in Adpend. Script. XXIII., diversam omnino esse ab ea, quae habetur Ordinatione, qua utimur, lib. 2. tit. 48., Emman. 40.: quae aliis examinanda relinquimus; non enim tanto abundamus otio, ut possimus his minutiis, quae in regno forensi utilitatem nullam habent, immorari.
61 · De Behetriis.
pr.Eas possessiones, et feuda, quae Behetrias vocabant, postremis temporibus inter bona Regiae Coronae recensere non dubitamus. Hoc nomine vocabatur illud solum, cujus incolae facultatem habebant eligendi sibi in Dominum, quem voluerint. Earum mentio fit I. 3. tit. 25. Partit. IV. his verbis: Behetria tanto quiere dezir, como heredamiento, que es suyo quito de aquel, que vive en el: e puede recebir por Señor a quien quisiere, que mejor le faga. E todos los que fueren enseñoreados en la Behetria, pueden y tomar conducho cadaque quieren; mas son tenudos de lo pagar a nueve dias. E qualquier dellos, que hasta nueve dias no lo pagasse, develo pechar doblado a aquel, a quien lo tomo... E de todo pecho, que los hijos dalgo llevaren de la Behetria, deve aver ElRey la metad. E Behetria no se puede hazer nuevamente sin otorgamiento d'ElRey. De eisdem etiam agitur lib. VI. Nov. Recopilat. tit. III. inscripto: De lo que los hijos dalgo, y otras personas han de aver en las Behetrias. In nostris autem legum Codicibus ne verbum quidem de Behetriis invenitur; certum tamen est multas olim in Lusitania exstitisse, quarum jura et nomina inter alios referunt Cabed. P. II. post Arest. 104. pag. 200., Fr. Emman. a Sanct. Mon. Lus. P. VIII. lib. XXII. cap. 35. p. 257.
n1Hanc in rem Marian. de Reb. Hispan. lib. XVI. cap. 17.: In Castella ulteriori oppida quaedam erant, quibus ducta ab antiquo consuetudine, Dominos prore, proque voluntate mutare liberum erat. Quaedam ex universa gente promiscue eum Principem jubebant, quem suis rationibus opportunum maxime judicarent: alia ex una tantum familia: utraque ab ea re Behetriae vulgo dicebantur. (Qua voce Hispani utuntur, cum rem maxime perturbatam significare volunt. Idem de Reg. et Regis instit. cap. 3.) Hoc jure populus tantum liber, et sui juris utebatur: quare Behetriam definiebant: Hum povo livre, que pode escolher Senhores todas as vezes que the convier: et liber vocabatur, qui jam sub Saracenis suis moribus, legibusque vivebat, vel qui propria virtute se ab immani eorum potestate liberaverat. Dominus, eo regendo adscitus, tyrannus non erat; sed pro: tector quidam et defensor, qui populum sibi creditum regeret humaniter, et populariter. Eo mortuo, liber manebat, et Dominum alium eligere ac nominare poterat: inveniuntur tamen in Castella et Portugallia Behetriae hereditariae, veluti Villaenovae prope Amarantum, cujus incolae Alphonsum I., Brigantiae Ducem et Successores in perpetuum Dominos elegerunt literis apud Sous. tom. III. Probat. ad lib. VI. Hist. Geneal. N. 32. p. 511., quas Alphonsus V., seu potius Petrus Infans ejus nomine confir* mavit Eborae 30. Jan. 1444. Hae vero Behetriae equidem immunes erant a dominio feudali; sed dubitari tamen potest, an aeque a Regni magno Feudo, seu Regia Potestate principio immunes essent et quomodo, quave via eidem postea subjicerentur; quod in medio relinquimus. Illud certum est, Dominorum has electiones posterioribus temporibus, firmato jam Principatu, non nisi Regis confirmatione adcedente valere; et hoc jus erat, quod, imperantibus Ferdinando, Joanne I., Oduardo, et Alphonso V., nostra in civitate vigebat: itaque ab hoc tempore Behetriae inter bona Regiae Coronae recte adnumerantur, cum jurisdictio et imperium, quod eisdem continetur, a Rege tantum proficisci, ac derivari possit. In multis a locis honoratis differunt, cum honores a Rege tantummodo habeantur, et pro illius arbitrio, nemine requisito, cuicumque donari possint; quod contra est in Behetriis, quas ab Emmanuelis Regis tempore omnino cessasse tradit Sous. Hist. Geneal. tom. V. lib. VI. pag. 76.
62 · Officia Palatina inter bona Regiae Coronae.
pr.Regiae quoque Domus officia inter bona Regiae Coronae adnumeranda; quod de majoribus tantum intelligendum, et de iis maxime, quae politicam habent jurisdictionem oeconomicae adnexam; itaque eisdem legibus, quibus reliqua bona, gubernantur.
n1Quae olim fuerint, quaeve hodie sint Regiae Domus Officia, nostrum non est inquirere: videsis tamen Lim. Geograph. Histor. tom. I. cap. VII., Castr. Mapp. Port. tom. I. P. II. cap. 9., Peg. tom. XIII. ad Ord. lib. 3. tit. 5. in princ., cet. Haec igitur Officia, quibus jurisdictio quaedam, et auctoritas non mere oeconomica, sed civilis et politica adnexa est, inter bona Regiae Coronae non minus, quam justitiae, et Regii Patrimonii Officia Novell. 23. Novembr. 1770. recenseri debent; et dari solent vel ad vitas, vel in perpetuum, quemadmodum reliqua Coronae bona. Majores inter Officiales primum locum obtinet Regiae Domui Praepositus, Mordomo Mór; qui non modo in Aula omnibus praeest, sed et Regis servitio mancipare quemvis, nobilium in codicem adscribere, et cetera obire potest, quae illius: Regimine continentur a Dionysio primum, et a Sebastiano Rege demum dato 3. Jan. ann. 1572. In nobilium numerum ab eodem, vel a Rege adscripti aliis praestant, qui speciatim Fidalgos do Conselho vocantur, quo titulo gaudent Archiepiscopi, Episcopi, Comites, Palmelenses, et Avisienses Magni Priores, Palatii Curiae Senatores, Cancellarius Regni Maximus, Consilii Generalis Fidei Quaesitores, cet.; iique propterea dominicae adpellationis, hoc est, Senhoria, vocabulo publice et privatim honorantur, Diplom. 15. Jan. 1759. (Inst. Lib. I. Tit. X. §. XVIII.). Non multum ab eo dignitate distant, et civili quoque jurisdictione gaudent Aedilis Maximus, Almotacé Mór, Ord. lib. 1. tit. 18., adsignandorum hospitiorum Magister, Aposentador Mór, illius Regimine definita 7. Septembr. 1590. tom. IV. Collect. Regim Joseph. Robert. Monter. pag. 189., et apud Peg. tom. II. ad Ord. lib. 1. tit. 7. pag. 454., Venatorum Regiorum Praefectus, Monteiro Mór, qui Regimine hodie utitur 20. Mart. 1605. a Philippo III. dato, tom. II. Collect. Manesc., de quo multa, eaque scitu dignissima habentur apud Cabed. P. II. Decis. go., Peg. tom. XIII. ad Ord. lib. 3. tit. 5. pag. 159.; ubi etiam transcriptum invenitur Regimen Judici, quem das Coutadas vocant, datum 18. Octobr. 1550. Et haec satis superque, ut intelligamus quae Officia Palatina inter Regiae Coronae bona haberi debeant. Huc autem non pertinent minora officia, quae ad nutum amoveri possunt, et nulla indigent confirmatione.
63 · Jura nobilium privata.
pr.Haec de jurisdictione, et publicis nobilium juribus. In privatis autem, quae sequuntur, recensendis eo nos breviores erimus, quo minus ea ad statum Lusitanae rei pertinent. Nobiles igitur Ord. lib. 5. tit. 120., Emman. 67., Alphons. 94. recensiti, homagio, id est, liberae custodiae jure fruuntur in omnibus criminibus, capitalibus exceptis (Inst. Jur. Crim. Tit. 1. §. XX.); quod distinguendum omnino est ab eo homagio, seu clientela, quam vassalli Domino, subditi Imperanti, et Officiales Militares Regi, eive (Regio semper jure - salvo), a quo arcem defendendam adcipiunt, praestare solent, solent, cujus formula habetur Emman. Ord. lib. 1. tit. 55. §. 4., et apud Resend. Chron. Joannis II. cap. XXVIII., ejusque mentio fit Ordinatione, qua utimur, lib. 1. tit. 74. §. 2. Nobilium scriptura privata fidem facit, Ord. lib. 3. tit. 59. §. 15. Eorum declarationi sine aliis probationibus fides adhibetur in casu Ordinationis lib. 4. tit. 33. §. ult., cet. Illud vero non nobilibus promiscue omnibus, sed pri mariis tantum in civitate viris concessum est, quod non possint sine Regis speciali licentia in publicos carceres detrudi, Ord. lib. 5. tit. 119. §. 3. De Senatorum juribus, et privilegiis, quae si dicendum quod res est, multo majora sunt, quam utilitas publica exigere videtur, prolixus titulus exstat Ord. lib. 2. tit. 59., Emman. 43. Nobilium quoque famulis, villicis, colonis multa sunt privilegia concessa, de quibus Ord. lib. 1. tit. 66. §. 43., tit. 67. S. 10., et lib. 2. tit. 58., et tit. 53. §§. 1. 3. 4. 5. 6. 7., quae deducta fuit ex Joannis I. lege ad populi rogationem lata apud Ord. Alphons. lib. 2. tit. 64.: quae ferme omnia ex antiqua militia originem suam trahunt; qua quidem cessante, et in illius locum lecta, et stipendiaria suffecta, eadem privilegia cessare quoque videntur, vel saltem restringi, et sae, culi genio, moribusque adcommodari debent.
64 · Exemtio quando loci Domino noceat.
pr.Illud etiam hic subjungere placet, privilegium exemtionis, loci alicujus incolae concessum, illius Domino non nocere, Ord. lib. 2. tit. 57., Emman. 25., deducta ex Joannis I. lege quadam, Ordinatione Alphonsina relata eod. lib. tit. 45., quae intelligenda est de privilegio post donationem dato; quo casu Donatario praejudicium resultat, eique jus donatione quaesitum aufertur (Tit. II. §. VII. Not. h. 1.). Quare Domino nocet II. 7 exemtio ante donationem concessa; is enim rem in eodem statu, quo donata fuit, recipere debet. Eidem similiter nocet exemtio etiam post donationem, quando loci incola in certum postea ordinem adscriptus fuit, ad quem immunitas ex publicis legibus, vel Foralibus pertinet, §. 1. cit. Ord., quae desumta fuit ex Alphonsi V. declaratione ad praedictam Joannis I. legem. Valasc. Cons. 12., Cabed. P. II. Decis. 93. §. 2., et Arest. 57. Ego vero existimo exemtionis privilegium, quocumque tempore concessum dicatur, sive ante, sive post donationem, valere, nisi obreptionis, vel subreptionis vitio laboret, quod literas omnes nullas reddit, Ord. lib. 2. tit. 43., Emman. 23., Alphons. 38., Extravag. 30. Octobr. 1751.; verbo namque não prejudicará in rubrica, et principio Ordinationis non significatur privilegium nullius momenti esse (jure enim concessum supponimus), sed Domino praejudicium ex illius concessione re ipsa non inferri, cum damna a Rege privilegium concedente resarciri, ab eoque similia alia et aequivalentia jura peti possint. Donatarios autem cujuscumque ordinis his omnino legibus teneri, quibus, publica causa exigente, illorum jura a Regia Corona habita imminuuntur, tam certum est, quam quod certissimum, Decret. 24. Maii 1775. ad Regii Patrimonii Consilium missum; recte tamen possunt compensationem petere, quae ut plurimum Regis liberalitate conceditur.
65 · Nobilibus quaedam interdicta.
pr.Denique, antequam hinc recedamus, in transcursu veluti adnotare non abs re erit, non nulla esse, quae nobilibus speciatim prohibentur, a quibus scilicet abstinere debent. Et inter alia, quae suis locis dicemus, non possunt bona in op pidis Regum propriis, hoc est, Reguengos, halzre, Ord. lib. 2. tit. 17., Emman. 7., Alphons. 13.; pro aliis procurare, Ord. lib. 1. titt. 48. §. 22., et lib. 3. tit. 28. in princ.; judicum, et aliorum Civilis Concilii electionibus interesse, Ord. lib. 1. tit. 66. §. 30., et tit. 67. §. 12.; alieni juris cessiones adceptare, Ord. lib. 3. tit. 39., 1. 2. C. Ne liceat potentioribus, 1. 1. Cod. Theod. eod. De illorum causis Provinciae Praetor specialem curam, et notionem habet; quas propterea a quocumque judice avocare potest, Ord. lib. 1. tit. 58. §. 22.; criminales item causas, veluti injuriarum etiam levis momenti, quas actor ipse remisit, judex ex officio prosequitur, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 30.
66 · Novella Reginae de Donatariis Constitutio.
pr.Quae de Donatariorum jurisdictione hucusque diximus, ad mentem et sensum Novell. Constit. 19. Jul. 1790. intelligi debent, quae, postquam haec scripta sunt, in lucem prodiit. Hae igitur Novella Regina Fidelissima privilegia omnia exemtionis a Correctione, Auditores, et differentias eos inter et Praetores a Rege nominatos exstinxit et abolevit; statuitque, ut in oppidis Donatariorum primi ordinis, veluti Magni Magistri Ordinum Equestrium, Reginarum, Brigantini Ducis, et Infantis non jam Auditores, sicut antea, sed Praetores ab eisdem Donatariis nominati praeficerentur (§. XLI. h. t.), qui in Auditorum locum substituti eadem, qua Regii Praetores, jurisdictione, et eodem Regimine in Ord. lib. 1. tit. 58. et Extravagantibus contento uti debent; itaque, Auditoribus exstinctis, qui de adpellationibus cognoscebant, exstincta quoque est secunda instantia, eaque a judice foraneo, vel ordinario ad Regis Curiam competentem recta via interponenda est; exstincta etiam sunt privilegia ea omnia, quae, horum civium incommodo adinventa, justitiae administrationem vel difficiliorem, vel inaequalem reddunt, et cives generaliter omnes eodem aequali, et communi jure hac in parte utuntur. Exstincti similiter sunt Auditores in oppidis Donatariorum secundi ordinis, quales hanc in rem habentur sine ulla praerogativa Duces, Marchiones, Comites, Vicecomites, Barones, et oppidorum Domini, iique non solum Auditores, sed et Praetores (quod primi ordinis Donatariis conceditur) nominare prohibentur. Iis tamen concessum in magnis oppidis, ad quorum jurisdictionem minora non nulla pertinent, judicem foraneum Regi consulere, et in minoribus ordinarium nominare, aliorumque officialium electiones adprobare, Lusitane dicimus apurar as pautas: quae duo singularia sunt, et antiquis novisque Ordinationibus Donatariis denegata, Ord. lib. 2. tit. 45. §§. 2. 13., et lib. 1. tit. 67., et tit. 66. §. 30. Archiepiscopo autem Bracarensi, illius Curia temporali exstincta, judices foraneos civiles, et criminales, et Praetorem juri Bracarae dicundo eligere, eosque Regi confirmandos offerre conceditur. Exstinguuntur quoque honores et coutos limitati, Capitulis Episcopalibus, et Monasteriis concessi, si judices ordinarii, vėl foranei commode in eis haberi non possint, et jurisdictio omnis civilis, quam his in locis Praelati Ecclesiastici vel per se, vel per alios, veluti Adsessores, exercebant. Et haec summa est celeberrimae hujus Constitutionis.