IusCommune
IusCommune › Textos › Extravagantes communes › Liber 3

Extrav. comm. 3.7De decimis.

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

Extrav. comm. 3.7.1 · Bonifacius VIII. Collectori decimae.

Quum Bonifacius decimam certis ex causis hic in principio expressis ab ecclesiis et ecclesiasticis personis exigi statuisset, multa dubia circa illam suborta sunt, quae hic clare et prolixe manifestantur. Vide textum cum gl. in Clem. 2. eod. tit. ubi haec extravagans in multis declaratur.

Declarationes, quas in negotio decimae, per nos nuper imposita pro prosecutione guerrae ac negotii regni Siciliae contra hostes, de ecclesiis et personis ecclesiasticis per totam Italiam et cetera loca constitutis volumus observari, (cuius quidem decimae in illis partibus te superintendentem seu collectorem duximus deputandum,) tales sunt: De reditibus et proventibus leprosariarum, domorum Dei et hospitalium pauperum, qui in usus leprosorum, infirmorum et pauperum convertuntur, decima non solvetur. Moniales aliaeque regulares personae, quarum reditus et proventus ecclesiastici adeo sunt tenues et exsiles, quod de illis sustentari non possunt, sed pro habendo vitae suae sustentationem necesse habent publice mendicare et eleemosynas petere, dictam decimam non persolvent. Saeculares quoque clerici, quorum ecclesiastici reditus et proventus annui summam septem florenorum auri non excedunt, eandem decimam non praestabunt. Si vero una persona plura habeat beneficia, quorum nullum per se acceptum dictam summam septem florenorum auri annuatim attingat, simul tamen collecta in minimis proventibus summam memoratam excedant, quotquot vel quantumcunque modica fuerint, de omnibus et singulis decima persolvetur; sed non solvetur de pitantiis monachorum. Similiter de his, quae a Christifidelibus relinquuntur ecclesiis, ut ex eis perpetui emantur reditus, item de xeniis, praelatis et aliis personis ecclesiasticis liberaliter factis, decima non solvetur. Solventium decimam electioni seu arbitrio committitur, utrum ipsam velint solvere per totum tempus, quod durabit decima, pro rata proventuum, quos singulis ilis annis dicti temporis ipsos percipere contigerit, an per ipsum tempus pro rata communis aestimationis proventuum eorundem. Sed una via electa non licebit alicui variare ad aliam recurrendo. Et fiat et redigatur per collectores in scriptis electio huiusmodi expresse in prima solutione decimae supra dictae; alioquin iuxta aestimationem communem per totum tempus solvere tenebuntur. Declaramus autem, quod hi, qui elegerint solvere decimam pro rata eorum, quae perceperint annuatim, vendant proventus beneficiorum suorum, quae personalem residentiam non requirunt, et solvant decimam pro solo pretio, quod receperint de eisdem; dum tamen contra hoc in fraudem decimae nihil omnino agatur. Sed ecclesiastica persona, quae in ecclesia sua vel beneficio, quod residentiam personalem requirit, non residet, sed facit in eodem per firmarium vel vicarium deserviri, deputando ipsi vicario vel firmario certam suorum proventuum portionem, non de vicariatus seu firmarii portione, sed de universis ipsius ecclesiae vel beneficii proventibus decimam exhibebit. Declaramus etiam, quod de silvis seu nemoribus, quae non consueverunt vendi, nil solvetur, nisi forte aliquid de illis venditum fuerit durante decima, et tunc aestimabitur, quantum valere debent annui reditus partis vendita secundum assisiam, quae consuevit fieri de nemoribus in partibus illis, in quibus nemus situatum fuerit, et de sola aestimatione cima persolvetur, et non de eo, quod perciperetur de dictis silvis seu nemoribus, quae vendi non consueverunt, nisi forte vendantur durante decima, quia tunc solvetur ex venditione pascuagii seu herbagii, aut alterius consimilis proventus eorundem nemorum et silvarum. Et si non vendantur huiusmodi pascuagia et similia: non solvetur decima de his, ita tamen, quod in fraudem decimae nihil contra hoc attentetur. Idemque de pascuis, herbagiis et consimilibus obventionibus silvarum volumus observari. De stagnis et piscariis decima sic solvetur, videlicet, quod fiet relatio de numero annorum, quibus ante venditionem ultimam vendita non fuerunt, ad quantitatem pretii ex ipsa venditione ultima recepti, ut, pretio diviso in partes secundum annorum terminum, durante decima solvatur decima ipsa de tot partibus pretii ex ipsa venditione recepti, quot fuerunt anni praedicti, ut, si forte sunt quinque anni elapsi, ex quo fuerat stagnum venditum, et tunc vendatur pro centum florenis, fiant de pretio quinque partes, et pro tribus annis, quibus durabit decima, solvetur ipsa decima de tribus partibus pretii tantum, videlicet LX. florenorum, et multiplicabuntur et minuentur partes pretii, prout plures et pauciores fuerint dicti anni. De piscariis autem fluminum et lacuum, et venationibus, si vendantur, et silvis caeduis idem, quod de stagnis, fiet. De piscibus stagnorum vel belluis garenarum, quos pro usu vel esu suo consumi, vel sine fraude donari contigerit, decima non solvetur. Et quia nonnulli obtinent a monasteriis et ecclesiis prioratus, grangias, domos, reditus, pensiones et census: in solvenda de his decima credimus distinguendum, videlicet, an talia in beneficium habeantur, an ex contractu, an ex mera gratia. Si talia in beneficium habeantur, sive hoc sit concessum per sedem apostolicam, sive per ipsorum monasteriorum vel ecclesiarum personas: de illorum proventibus solvetur decima. Quum autem obtinentur talia ex contractu, puta ad pensionem vel firmam annuam, in qua non est facta gratia obtinenti, sed in hoc uterque contrahentium studuit conditionem suam facere meliorem: perceptores pensionis vel firma de ipsa pensione vel firma decimam exhibebunt. Si autem quis ante vel post concessionem huius decimae ad vitam propriam emit proventus prioratuum, vel aliorum praedictorum pro aliqua pecunia, ita, quod in hoc ei scienter gratia non est facta: considerabitur, quantum aestimatione communi valeant annui proventus, prioratus, grangiae, domus, terrarum seu redituum huiusmodi, et secundum hoc ab illis, quorum est horum proprietas, qui inde pretium pro futuro tempore receperint, per tres annos decima exhibebitur. Si autem in his gratia facta sit obtinentibus, quia scienter pro minori pretio, quam valeant, sunt talia vendita vel locat: ipsi obtinentes, et non monasterium vel ecclesia de illo, in quo gratia facta est ipsis, et de reliquo illi, quorum est proprietas, decimam exhibebunt. Si autem personis aliquibus pro iusta mercede, seu remuneratione laboris vel obsequii praestiti vel praestandi talia sunt concessa: ii, quorum est illorum proprietas in decimatione proventuum suorum, etiam horum proventus merito numerabunt, et de illis, sicut de aliis, quos pro certis suis utilitatibus expendunt, decimam exhibebunt. Quodsi haec per illos, qui ea obtinebant 10, in alios sunt translata, quia res transit cum onere suo: etiam circa illos quae praediximus servabuntur. Nec deducentur expensae, quae pro monachis, qui in talibus prioratibus, grangiis seu domibus, in beneficium seu ex mera gratia concessis, ex pacto teneri debent, fieri dignoscuntur. Expensae autem illorum monachorum vel personarum, quae teneri debent ex pacto in prioratibus, grangiis seu domibus, ad iustam firmam seu pensionem concessis, sive determinate sive non, aestimabuntur aestimatione communi, et talem aestimationem monasterium vel ecclesia, cuius illorum est proprietas cum suis proventibus, decimabit. Praelati de procurationibus, quas in victualibus percipiunt, decimam non persolvent; sed qui eis praestant huiusmodi victualia, in decimatione suorum proventuum et redituum numerabunt, et solvent decimam de eisdem. De illis autem procurationibus, quas praelati in pecunia numerata rite percipiunt ab antiquo, et quas perciperent, etiamsi non visitarent, decimam praestare tenentur. Praelatus autem, qui procurationem, quam sine visitatione potuit de iure percipere in pecunia numerata, remittit, quia remittit quod sibi debetur, et de quo solvisset decimam, si recepisset illud, tenetur ex tali procuratione decimam exhibere. Si vero procurationem, quam tantum in victualibus licet percipi, fortasse remittit: persona ecclesiastica, cui remissio facta est, huiusmodi victualia cum aliis proventibus suis, quum solvet, decimam aestimabit, quum, etiamsi non esset remissa, hoc facere teneretur. In solvendo decimam supra dictam solae expensae necessariae, quae fiunt in re, ex qua fructus percipiuntur arando, colendo et colligendo fructus, sine quibus non possunt inde fructus percipi, deducentur. Expensae autem, quae fiunt in castrorum custodibus, quum fiunt extra rem, vel etiam in aedificiis construendis vel conservandis 11, nullatenus deducentur, sicut nec illae quae in villis tuendis fierent in guerris seu etiam cavalcatis. De iis quoque, quae consistunt in iurisdictione, mero imperio, regalibus atque similibus, solvetur decima, deductis salariis moderatis, quae ante concessionem decimae consueverunt solvi iudicibus et officialibus, similibusque personis, sine quibus iurisdictio et cetera similia nequeunt expediri, ita tamen, quod in fraudem decimae nihil contra hoc penitus attentetur. Sed expensae officialium, iudicum et consimilium personarum, factae in vestibus sive victualibus, minime deducentur, sicut nec alia expensae similes, factae circa familiam praelatorum. Ratione autem aeris alieni, quo persona, solvens decimam, obligata consistit, nihil de decima minuetur, etiamsi certae res ecclesiasticae propter hoc a quoquam fuerint obligatae. Item de furnis et de molendinis decima praestabitur. Solvetur autem de oblationibus, sive fiant pro benedictione nubentium, sive pro exsequiis mortuorum, nec non de proventibus singulorum praelatorum, et de emendis, quae ab excommunicatis recipiuntur. De legatis quoque, sibi et aliis personis ecclesiasticis, non personarum, sed ecclesiarum vel officiorum ratione relictis, decima persolvetur. Pro decima supra dicta non exhibebitur pecunia, nisi illa communiter curreret de mandato domini terrae, et quae est moneta in locis, in quibus consistet fructus et reditus, unde decima persolvetur, nec aliqui pecuniam cambire cogentur eandem. Sed si ex probabilibus seu verisimilibus praesumptionibus apparuerit quisquam pensatis eius proventibus minus debito notabiliter de decima persolvisse, ita, quod super hoc merito suspectus debeat reputari: ex officio nostro per viros idoneos deputandos a nobis faciemus inquiri ab illis, qui super hoc scire valeant veritatem, videlicet de consilio dioecesani episcopi, vel alicuius deputandi ab ipso, si sit eius subditus, et non aliter, si episcopus ipse vel deputatus ab eo commode possit haberi. Et tunc demum, et non prius, ille, cuius proventus fuerint taliter aestimati, pro eo, quod minus solverit, etiam nominatim excommunicabitur, si eius contumacia exegerit, et visum fuerit expedire. Episcopi autem et abbates ceteraeque personae ecclesiasticae, honorabiles, non suspectae, propriae conscientiae relinquantur, ita, quod sufficiat quoad tales excommunicationis sententia, quae in nullo modo solventes, vel scienter adhibentes fraudem vel malitiam circa ipsius decimae solutionem generaliter proferetur. Super his autem fiet compulsio per censuram ecclesiasticam, prout nobis et illi, cui hoc committendum duxerimus, visum fuerit expedire. Proferatur autem, si expediens visum fuerit, excommunicatio generaliter vel specialiter in eos, qui contra solutionem decimae vel suorum aestimationem proventuum, quum fuerit facienda, fraudem vel malitiam scienter duxerint adhibendam. Fiet autem solutio decimae non ex ipsis rebus, quae percipiuntur de proventibus, sed in pecunia numerata. Solvetur autem decima illis, quos ad haec contigerit deputari. Rector parochialis, qui urgente necessitate ecclesiae 12, puta, quia ipse residendo personaliter in eadem per se non sufficeret ipsi curae propter multitudinem parochianorum vel divisionem parochiae suae, sed necesse habet unum, vel duos, vel plures capellanos conducere, et eis propter victum salarium constituere, salarium huiusmodi poterit in decimae solutione deducere; sed ratione victus capellanorum ipsorum aliquid non deducet. Quodsi in diversis civitatibus et dioecesibus diversa beneficia obtineantur: de unoquoque beneficio in civitate vel dioecesi, in qua illud fuerit, decima persolvetur. De eleemosynis vero seu oblationibus, datis ad opus fabricae, et maxime de his oblationibus, quae in civitatibus et aliquibus castris et locis dictarum provinciarum in certis festivitatibus in candelis et aliis consueverunt dari et offerri, ad opus fabricae deputatis, decima non solvetur. Similiter nec de illis oblationibus, quae colliguntur interdum per laicos, qui consortiales dicuntur, interdum per clericos, quae ad opus consortii reducuntur, et quae offeruntur, ut luminaria in ecclesia, cruces et calices fiant et reparentur, et etiam ex illis pauperibus subveniatur, et sepeliantur corpora pauperum defunctorum. Praelati autem et clerici exsules, cuiuscunque conditionis aut dignitatis exsistant, de suis proventibus ecclesiasticis decimam persolvent. Illae quoque expensae, quae fiunt pro fossatis et alias pro terris aedificandis, ut uberiores fructus producant, et illae, quae fiunt in conservandis et reparandis aedificiis molendinorum, domorum, seu apothecarum et similium, et ex quibus fructus et pensiones recipiuntur, et, nisi reparentur, fructus ex eis percipi non valerent, de decima huiusmodi minime deducentur, nec etiam illae, quae fiunt pro custodia castrorum, qua quamvis fiant maiores solito. Insuper de oblationibus minutissimis, quas percipiunt ecclesiasticae personae ratione ecclesiarum suarum, pro sepulturis et dandis poenitentiis, decima persolvetur. Et quia non occurrit nobis, quin quotidiana distributiones proventus ecclesiastici sint: de distributionibus, quae dantur in horis canonicis praesentibus, debere solvi decimam declaramus. Illi quoque, qui deputati fuerint ad collectionem decimae, cum eis, qui debent solvere decimam, de aliqua certa summa solvenda pro decima nequeunt convenire. De fructibus arborum et hortorum solvetur decima. De his autem, quae consumuntur usu vel esu animalium, si sint ecclesiarum, solvetur decima, deductis expensis necessariis, quae fiunt pro custodia; si vero sunt personarum, decima non solvetur. Tu ergo, in his solum Deum et iustitiam pro praemissis prae oculis habens, ex praedictis declarationibus in decidendis huiusmodi dubitationibus, quae pro parte leviter decidi poterunt, confirmationem accipias; super maioribus vero decisionem apostolici oraculi exspectes. Volumus quoque et praesentium ibi auctoritate mandamus, ut in unamquamque personam ecclesiasticam deputatarum tibi partium, cuiuscunque ordinis, conditionis vel dignitatis exsistat, quae decimam ipsam nullo modo vel non integre scienter, aut non secundum verum valorem fructuum suorum perceptorum, sive non in terminis constitutis exhibuerit, seu in illorum exhibitione malitiam commiserit sive fraudem, excommunicationis sententiam auctoritate nostra promulges et etiam in singulos, qui scienter impedimentum praestiterint directe vel indirecte, publice vel occulte, quo minus decimae praedictae solvantur. Et omnes et singulos, qui huiusmodi sententias latas incurrerint, per te et per alios singulis diebus dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, usque ad satisfactionem condignam excommunicatos publice nuncies, et facias ab omnibus publice evitari, aggravaturus alias manus tuas contra ipsos, prout proterviam et contumaciam exigere videris eorundem. Quodsi satisfacere decreverint: post plenam et integram satisfactionem ab huiusmodi excommunicationibus iuxta ecclesiae formam absolvas eosdem, et dispenses cum eis super irregularitate, si taliter ligati non abstinuerint a divinis, proviso hactenus, quod contra decimam huiusmodi non solventes nullatenus sine speciali mandato apostolicae sedis invocetur brachium saeculare, quod que ad vasa sacra, paramenta, calices, cruces et libros, aliaque bona mobilia, ad cultum deputata divinum, vel ad privilegia ecclesiarum et monasteriorum aliorumque locorum ecclesiasticorum ipsius occasione decimae manus nullatenus extendatur. Data Anagniae, Kal. 13 Octobr. Pont. nostri Ao. VII. [1301.]