Extrav. comm. 2.3De dolo et contumacia.
Abrir no leitor do IusCommune →Extrav. comm. 2.3.1 · Bonifacius VIII.
Citationes, etiam extra dies solennes publice factae de mandato Papae in audientia literarum apostolicarum vel papali palatio, affixae ianuis maioris ecclesiae loci, in qua Papa cum curia sua degit, arctant citatum ac si ad eum personaliter devenissent. Restringitur tamen haec extravagans ad illos, qui impediunt, ne ad eos possit citatio pervenire, vel quorum domicilium tute adiri non potest, ut c. 1. de iudic. in Clem.
¶Rem non novam aggredimur, neque viam insolitam ambulamus, sed anterioris iuris calcatam vestigiis praesentis constitutionis indubitato roboramus suffragio, inconcusso munimine stabilimus. Est siquidem iam sancitum, quod propositum publicae citationis edictum eum arctet, qui impedit, aut facit etiam se celando, ne ad eum possit pervenire citatio, appareatque contumax qui sic agit. Quodque in albo praetoris huiusmodi edicta proposita suae iurisdictioni subiectos arceant et adstringant magis, quam si voce praeconia, quae innotescit paucis, vel literis citarentur. Ius enim, quod talem modum citationibus proposuit, violenter praesumpsisse credendum est, ut, quae in eodem albo tot ipsius albi publicum locum frequentantium oculis paterent legenda, ad citati notitiam devenirent. Unde ad praebendam omnibus eorum, quae sanciuntur, plenam lectionem et notionem, I. DE VITA ET HONESTATE etc. c. I. mandatur legem tabulis aut lapidibus sculptam sanctissimae ecclesiae describi porticibus et affigi. Praemissis igitur in debitam considerationem deductis, ac in lance irrefragabilis rationis appensis, nos, qui universis disponente Domino praeesse dignoscimur, volentes per hanc novellam constitutionem aliquid circa praedicta statutas expressius inveniri, declaramus de fratrum nostrorum consilio, et nihilominus hoc edicto perpetuo valituro firmamus et statuimus, ut citationes auctoritate apostolica de quibuscunque personis undecunque et ubicunque sint, cuiuscunque status, dignitatis vel praeeminentiae, ecclesiasticae vel mundanae, etiamsi imperiali vel regali fulgeant dignitate, praesertim si impediant, vel faciant per se vel per alios quoquo modo, ne citationes ipsae ad eos perveniant, ex quacunque causa faciendo, ut citandorum domicilia sive loca tute vel libere adiri non possint, (quum, prout scriptum est, existimare debeamus, an eo ire liceat, ubi est citatio facienda); perinde ad instar edictorum praefatorum, propositorum in albo praetoris, etiam extra solennes dies, in quibus Romani Pontifices suos facere consueverunt generales processus, publice id nobis specialiter et ex certa scientia iubentibus factae in audientia literarum nostrarum, aut in aula nostri palatii, postmodum affigendae ianuis maioris ecclesiae loci, in quo Romana communis omnium Christiani populi nationum residebit curia, ut cunctis possint patere, et ita deferri citatis, sic valeant ac arctent citatos post terminum lapsum, (quem considerata locorum distantia volumus citationibus ipsis competentem apponi,) sicut si eos personaliter apprehendissent, non obstantibus aliquibus privilegiis, indulgentiis et literis apostolicis generalibus aut specialibus, quibuscunque personis pontificali, imperiali, regali vel alia ecclesiastica seu mundana dignitate praeditis, aliisque inferioribus ecclesiis, monasteriis, locis, collegiis et universitatibus in quacunque forma verborum concessis, per quae talium citationum effectus possit quomodolibet impediri; etiamsi de ipsis et eorum totis tenoribus de verbo ad verbum, aut de propriis nominibus personarum, monasteriorum, ecclesiarum, locorum illorum, quibus conceduntur, vel eorum ordinibus aut dignitatibus oporteat in nostris literis fieri mentionem 22. [1303.] FINIS LIBRI SECUNDI.