IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 8

D. 8.2DE SERUITUTIBUS PRAEDIORUM URBANORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Paulus libro uicensimo primo ad edictum

pr.Si intercedat solum publicum uel uia publica, neque itineris actusue neque altius tollendi seruitutes impedit: sed immittendi protegendi prohibendi, item fluminum et stillicidiorum seruitutem impedit, quia caelum, quod supra id solum intercedit, liberum esse debet.

1Si usus fructus tuus sit, aedium proprietas mea, quae onera uicini sustinere debeant, mecum in solidum agi potest, tecum nullo modo.

2 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Urbanorum praediorum iura talia sunt: altius tollendi et officiendi luminibus uicini aut non extollendi: item stillicidium auertendi in tectum uel aream uicini aut non auertendi: item immittendi tigna in parietem uicini et denique proiciendi protegendiue ceteraque istis similia.

3 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Est et haec seruitus, ne prospectui officiatur.

4 · Paulus libro secundo institutionum

pr.Luminum in seruitute constituta id adquisitum uidetur, ut uicinus lumina nostra excipiat: cum autem seruitus imponitur, ne luminibus officiatur, hoc maxime adepti uidemur, ne ius sit uicino inuitis nobis altius aedificare atque ita minuere lumina nostrorum aedificiorum.

5 · Ulpianus libro septimo decimo ad edictum

pr.Inuitum autem in seruitutibus accipere debemus non eum qui contra dicit, sed eum qui non consentit. ideo Pomponius libro quadragensimo et infantem et furiosum inuitos recte dici ait: non enim ad factum, sed ad ius seruitutis haec uerba referuntur.

6 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Haec autem iura similiter ut rusticorum quoque praediorum certo tempore non utendo pereunt: nisi quod haec dissimilitudo est, quod non omnimodo pereunt non utendo, sed ita, si uicinus simul libertatem usucapiat. ueluti si aedes tuae aedibus meis seruiant, ne altius tollantur, ne luminibus mearum aedium officiatur, et ego per statutum tempus fenestras meas praefixas habuero uel obstruxero, ita demum ius meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sublatas habueris: alioquin si nihil noui feceris, retineo seruitutem. item si tigni immissi aedes tuae seruitutem debent et ego exemero tignum, ita demum amitto ius meum, si tu foramen, unde exemptum est tignum, obturaueris et per constitutum tempus ita habueris: alioquin si nihil noui feceris, integrum ius suum permanet.

7 · Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium

pr.Quod autem aedificio meo me posse consequi, ut libertatem usucaperem, dicitur, idem me non consecuturum, si arborem eodem loco sitam habuissem, Mucius ait, et recte, quia non ita in suo statu et loco maneret arbor quemadmodum paries, propter motum naturalem arboris.

8 · Gaius libro septimo ad edictum prouinciale

pr.Parietem, qui naturali ratione communis est, alterutri uicinorum demoliendi eum et reficiendi ius non est, quia non solus dominus est.

9 · Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum

pr.Cum eo, qui tollendo obscurat uicini aedes, quibus non seruiat, nulla competit actio.

10 · Marcellus libro quarto digestorum

pr.Gaurus Marcello: binas aedes habeo, alteras tibi lego, heres aedes alteras altius tollit et luminibus tuis officit: quid cum illo agere potes? et an interesse putes, suas aedes altius tollat an hereditarias? et de illo quaero, an per alienas aedes accessum heres ad eam rem quae legatur praestare debet, sicut solet quaeri, cum usus fructus loci legatus est, ad quem locum accedi nisi per alienum non potest. Marcellus respondit: qui binas aedes habebat, si alteras legauit, non dubium est, quin heres alias possit altius tollendo obscurare lumina legatarum aedium: idem dicendum est, si alteri aedes, alteri aliarum usum fructum legauerit. non autem semper simile est itineris argumentum, quia sine accessu nullum est fructus legatum, habitare autem potest et aedibus obscuratis. ceterum usu fructu loci legato etiam accessus dandus est, quia et haustu relicto iter quoque ad hauriendum praestaretur. sed ita officere luminibus et obscurare legatas aedes conceditur, ut non penitus lumen recludatur, sed tantum relinquatur, quantum sufficit habitantibus in usus diurni moderatione.

11 · Ulpianus libro primo de officio consulis

pr.Qui luminibus uicinorum officere aliudue quid facere contra commodum eorum uellet, sciet se formam ac statum antiquorum aedificiorum custodire debere.

1Si inter te et uicinum tuum non conuenit, ad quam altitudinem extolli aedificia, quae facere instituisti, oporteat, arbitrum accipere poteris.

12 · Iauolenus libro decimo ex Cassio

pr.Aedificia, quae seruitutem patiantur ne quid altius tollatur, uiridia supra eam altitudinem habere possunt: at si de prospectu est eaque obstatura sunt, non possunt.

13 · Proculus libro secundo epistularum

pr.Quidam Hiberus nomine, qui habet post horrea mea insulam, balnearia fecit secundum parietem communem: non licet autem tubulos habere admotos ad parietem communem, sicuti ne parietem quidem suum per parietem communem: de tubulis eo amplius hoc iuris est, quod per eos flamma torretur paries: qua de re uolo cum hibero loquaris, ne rem illicitam faciat. Proculus respondit: nec Hiberum pro ea re dubitare puto, quod rem non permissam facit tubulos secundum communem parietem extruendo.

1Parietem communem incrustare licet secundum Capitonis sententiam, sicut licet mihi pretiosissimas picturas habere in pariete communi: ceterum si demolitus sit uicinus et ex stipulatu actione damni infecti agatur, non pluris quam uulgaria tectoria aestimari debent: quod obseruari et in incrustatione oportet.

14 · Papirius Iustus libro primo de constitutionibus

pr.Imperatores Antoninus et Seuerus Augusti rescripserunt in area, quae nulli seruitutem debet, posse dominum uel alium uoluntate eius aedificare intermisso legitimo spatio a uicina insula.

15 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Inter seruitutes ne luminibus officiatur et ne prospectui offendatur aliud et aliud obseruatur: quod in prospectu plus quis habet, ne quid ei officiatur ad gratiorem prospectum et liberum, in luminibus autem, non officere ne lumina cuiusquam obscuriora fiant. quodcumque igitur faciat ad luminis impedimentum, prohiberi potest, si seruitus debeatur, opusque ei nouum nuntiari potest, si modo sic faciat, ut lumini noceat.

16 · Paulus libro secundo epitomarum Alfeni digestorum

pr.Lumen id est, ut caelum uideretur, et interest inter lumen et prospectum: nam prospectus etiam ex inferioribus locis est, lumen ex inferiore loco esse non potest.

17 · Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum

pr.Si arborem ponat, ut lumini officiat, aeque dicendum erit contra impositam seruitutem eum facere: nam et arbor efficit, quo minus Caeli uideri possit. si tamen id quod ponitur lumen quidem nihil impediat, solem autem auferat, si quidem eo loci, quo gratum erat eum non esse, potest dici nihil contra seruitutem facere: sin uero heliocamino uel solario, dicendum erit, quia umbram facit in loco, cui sol fuit necessarius, contra seruitutem impositam fieri.

1Per contrarium si deponat aedificium uel arboris ramos, quo facto locus opacus quondam coepit solis esse plenus, non facit contra seruitutem: hanc enim debuit, ne luminibus officiat, nunc non luminibus officit, sed plus aequo lumen facit.

2Interdum dici potest eum quoque, qui tollit aedificium uel deprimit, luminibus officere: si forte κατὰ ἀντανάκλασιν uel pressura quadam lumen in eas aedes deuoluatur.

3Haec lex traditionis ‘stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint’ hoc significat impositam uicinis necessitatem stillicidiorum excipiendorum, non illud, ut etiam emptor stillicidia suscipiat aedificiorum uicinorum: hoc igitur pollicetur uenditor sibi quidem stillicidiorum seruitutem deberi, se autem nulli debere.

4Quae de stillicidio scripta sunt, etiam in ceteris seruitutibus accipienda sunt, si in contrarium nihil nominatim actum est.

18 · Pomponius libro decimo ad Sabinum

pr.Si fistulae, per quas aquam ducas, aedibus meis applicatae damnum mihi dent, in factum actio mihi competit: sed et damni infecti stipulari a te potero.

19 · Paulus libro sexto ad Sabinum

pr.Fistulam iunctam parieti communi, quae aut ex castello aut ex caelo aquam capit, non iure haberi Proculus ait: sed non posse prohiberi uicinum, quo minus balineum habeat secundum parietem communem, quamuis umorem capiat paries: non magis quam si uel in triclinio suo uel in cubiculo aquam effunderet. sed Neratius ait, si talis sit usus tepidarii, ut adsiduum umorem habeat et id noceat uicino, posse prohiberi eum.

1Iuxta communem parietem cameram ex figlino opere factam, si ita retineatur, ut etiam sublato pariete maneat, si modo non impediat refectionem communis parietis, iure haberi licet.

2Scalas posse me ad parietem communem habere Sabinus recte scribit, quia remoueri hae possunt.

20 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Seruitutes, quae in superficie consistunt, possessione retinentur. nam si forte ex aedibus meis in aedes tuas tignum immissum habuero, hoc, ut immissum habeam, per causam tigni possideo habendi consuetudinem. idem eueniet et si menianum in tuum inmissum habuero aut stillicidium in tuum proiecero, quia in tuo aliquid utor et si quasi facto quodam possideo.

1Si domo mea altior area tua esset tuque mihi per aream tuam in domum meam ire agere cessisti nec ex plano aditus ad domum meam per aream tuam esset, uel gradus uel cliuos propius ianuam meam iure facere possum, dum ne quid ultra quam quod necesse esset itineris causa demoliar.

2Si sublatum sit aedificium, ex quo stillicidium cadit, ut eadem specie et qualitate reponatur, utilitas exigit, ut idem intellegatur: nam alioquin si quid strictius interpretetur, aliud est quod sequenti loco ponitur: et ideo sublato aedificio usus fructus interit, quamuis area pars est aedificii.

3Si seruitus stillicidii imposita sit, non licet domino seruientis areae ibi aedificare, ubi cassitare coepisset stillicidium.

4Si antea ex tegula cassitauerit stillicidium, postea ex tabulato uel ex alia materia cassitare non potest.

5Stillicidium quoquo modo adquisitum sit, altius tolli potest: leuior enim fit eo facto seruitus, cum quod ex alto, cadet lenius et interdum direptum nec perueniat ad locum seruientem: inferius demitti non potest, quia fit grauior seruitus, id est pro stillicidio flumen. eadem causa retro duci potest stillicidium, quia in nostro magis incipiet cadere, produci non potest, ne alio loco cadat stillicidium, quam in quo posita seruitus est: lenius facere poterimus, acrius non. et omnino sciendum est meliorem uicini condicionem fieri posse, deteriorem non posse, nisi aliquid nominatim seruitute imponenda immutatum fuerit.

6Qui in area, in qua stillicidium cadit, aedificat, usque ad eum locum perducere aedificium potest, unde stillicidium cadit: sed et si in aedificio cadit stillicidium, supra aedificare ei conceditur, dum tamen stillicidium recte recipiatur.

21 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Si domus tua aedificiis meis utramque seruitutem deberet, ne altius tolleretur et ut stillicidium aedificiorum meorum recipere deberet, et tibi concessero ius esse inuito me altius tollere aedificia tua, quod ad stillicidium meum attinet, sic statui debebit, ut, si altius sublatis aedificiis tuis stillicidia mea cadere in ea non possint, ea ratione altius tibi aedificare non liceat: si non impediantur stillicidia mea, liceat tibi altius tollere.

22 · Iulianus libro secundo ex Minicio

pr.Qui aedificium habet, potest seruitutem uicino imponere, ut non solum de his luminibus, quae in praesentia erunt, sed etiam de his quae postea fuerint, caueat.

23 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Si seruitus imposita fuerit ‘lumina quae nunc sunt, ut ita sint’, de futuris luminibus nihil caueri uidetur: quod si ita sit cautum ‘ne luminibus officiatur’, ambigua est scriptura, utrum ne his luminibus officiatur quae nunc sint, an etiam his quae postea quoque fuerint: et humanius est uerbo generali omne lumen significari, siue quod in praesenti siue quod post tempus conuentionis contigerit.

1Futuro quoque aedificio, quod nondum est, uel imponi uel adquiri seruitus potest.

24 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Cuius aedificium iure superius est, ei ius est in infinito supra suum aedificium imponere, dum inferiora aedificia non grauiore seruitute oneret quam pati debent.

25 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Hoc, quod dictum est de immissis, locum habet ex aedificio alio in aliud: aliter enim supra alienum aedificium superius habere nemo potest.

1Si ex tribus aedibus in loco impari positis aedes mediae superioribus seruiant aedibus, inferiores autem nulli seruiant, et paries communis, qui sit inter aedes inferiores et medias, altius a domino inferiorum aedium sublatus sit, iure eum altius habiturum Sabinus ait.

26 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.In re communi nemo dominorum iure seruitutis neque facere quicquam inuito altero potest neque prohibere, quo minus alter faciat (nulli enim res sua seruit): itaque propter immensas contentiones plerumque res ad diuisionem peruenit. sed per communi diuidundo actionem consequitur socius, quo minus opus fiat aut ut id opus quod fecit tollat, si modo toti societati prodest opus tolli.

27 · Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Sed si inter te et me communes sunt Titianae aedes et ex his aliquid non iure in alias aedes meas proprias immissum sit, nempe tecum mihi agere licet aut rem perdere. idem fiet, si ex tuis propriis aedibus in communes meas et tuas aedes quid similiter esset proiectum: mihi enim soli tecum est actio.

1Si in area communi aedificare uelis, socius prohibendi ius habet, quamuis tu aedificandi ius habeas a uicino concessum, quia inuito socio in iure communi non habeas ius aedificandi.

28 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Foramen in imo pariete conclauis uel triclinii, quod esset proluendi pauimenti causa, id neque flumen esse neque tempore adquiri placuit. hoc ita uerum est, si in eum locum nihil ex caelo aquae ueniat (neque enim perpetuam causam habet quod manu fit): at quod ex caelo cadit, etsi non adsidue fit, ex naturali tamen causa fit et ideo perpetuo fieri existimatur. omnes autem seruitutes praediorum perpetuas causas habere debent, et ideo neque ex lacu neque ex stagno concedi aquae ductus potest. stillicidii quoque immittendi naturalis et perpetua causa esse debet.

29 · Pomponius libro trigensimo secundo ad Quintum Mucium

pr.Si quid igitur ex eo foramine, ex quo seruitus non consistit, damnum uicinus sensisset, dicendum est damni infecti stipulationem locum habere.

30 · Paulus libro quinto decimo ad Sabinum

pr.Si quis aedes, quae suis aedibus seruirent, cum emisset traditas sibi accepit, confusa sublataque seruitus est, et si rursus uendere uult, nominatim imponenda seruitus est: alioquin liberae ueniunt.

1Si partem praedii nanctus sim, quod mihi aut cui ego seruiam, non confundi seruitutem placet, quia pro parte seruitus retinetur. itaque si praedia mea praediis tuis seruiant et tuorum partem mihi et ego meorum partem tibi tradidero, manebit seruitus. item usus fructus in alterutris praediis adquisitus non interrumpit seruitutem.

31 · Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum

pr.Si testamento damnatus heres, ne officeret uicini luminibus seruitutemque praestaret, deposuit aedificium, concedenda erit legatario utilis actio, qua prohibeatur heres, si postea extollere supra priorem modum aedificium conabitur.

32 · Iulianus libro septimo digestorum

pr.Si aedes meae seruiant aedibus Lucii Titii et aedibus Publii Maeuii, ne altius aedificare mihi liceat, et a Titio precario petierim, ut altius tollerem, atque ita per statutum tempus aedificatum habuero, libertatem aduersus Publium Maeuium usucapiam: non enim una seruitus Titio et Maeuio debebatur, sed duae. argumentum rei praebet, quod, si alter ex his seruitutem mihi remississet, ab eo solo liberarer, alteri nihilo minus seruitutem deberem.

1Libertas seruitutis usucapitur, si aedes possideantur: quare si is, qui altius aedificatum habebat, ante statutum tempus aedes possidere desiit, interpellata usucapio est. is autem, qui postea easdem aedes possidere coeperit, integro statuto tempore libertatem usucapiet. natura enim seruitutium ea est, ut possideri non possint, sed intellegatur possessionem earum habere, qui aedes possidet.

33 · Paulus libro quinto epitomarum Alfeni digestorum

pr.Eum debere columnam restituere, quae onus uicinarum aedium ferebat, cuius essent aedes quae seruirent, non eum, qui imponere uellet. nam cum in lege aedium ita scriptum esset: ‘paries oneri ferundo uti nunc est, ita sit’, satis aperte significari in perpetuum parietem esse debere: non enim hoc his uerbis dici, ut in perpetuum idem paries aeternus esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret: quemadmodum si quis alicui cauisset, ut seruitutem praeberet, qui onus suum sustineret, si ea res quae seruit et tuum onus ferret, perisset, alia in locum eius dari debeat.

34 · Iulianus libro secundo ex Minicio

pr.Et qui duas areas habet, alteram tradendo seruam alteri efficere potest.

35 · Marcianus libro tertio regularum

pr.Si binarum aedium dominus dixisset eas quas uenderet seruas fore, sed in traditione non fecisset mentionem seruitutis, uel ex uendito agere potest uel incertum condicere, ut seruitus imponatur.

36 · Papinianus libro septimo quaestionum

pr.Binas quis aedes habebat una contignatione tectas: utrasque diuersis legauit. dixi, quia magis placeat tignum posse duorum esse ita, ut certae partes cuiusque sint contignationis, ex regione cuiusque domini fore tigna nec ullam inuicem habituros actionem ius non esse immissum habere: nec interest, pure utrisque an sub condicione alteri aedes legatae sint.

37 · Iulianus libro septimo digestorum

pr.Idemque esse et si duobus aedes cesserit.

38 · Paulus libro secundo quaestionum

pr.Si aedes meae a tuis aedibus tantum distent, ut prospici non possint, aut medius mons earum conspectum auferat, seruitus imponi non potest:

39 · Paulus libro primo manualium

pr.nemo enim propriis aedificiis seruitutem imponere potest, nisi et is qui cedit et is cui ceditur in conspectu habeant ea aedificia, ita ut officere alterum alteri possit.

40 · Paulus libro tertio responsorum

pr.Eos, qui ius luminis immittendi non habuerunt, aperto pariete communi nullo iure fenestras immississe respondi.

41 · Scaeuola libro primo responsorum

pr.Olympico habitationem et horreum, quod in ea domo erat, quoad uiueret, legauit: iuxta eandem domum hortus et cenaculum, quod olympico legatum non est, fuerunt: ad hortum autem et cenaculum semper per domum, cuius habitatio relicta erat, aditus fuit: quaesitum est, an olympicus aditum praestare deberet. respondi seruitutem quidem non esse, sed heredem transire per domum ad ea quae commemorata sunt posse, dum non noceat legatario.

1Lucius Titius aperto pariete domus suae, quatenus stillicidii rigor et tignorum protectus competebat, ianuam in publico aperuit: quaero, cum neque luminibus Publii Maeuii uicini neque itineri uicini officeret neque stillicidium ne uicini domo cadat, an aliquam actionem Publius Maeuius uicinus ad prohibendum haberet. respondi secundum ea quae proponerentur nullam habere.