D. 50.6DE IURE IMMUNITATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro tertio opinionum
pr.Qui ob hoc tantum in nauibus sint, ut in eis agendi causa operarentur, nulla constitutione immunitatem a muneribus ciuilibus habent.
1Personis datae immunitates heredibus non relinquuntur.
2Sed et generi posterisque datae custoditaeque ad eos, qui ex feminis nati sunt, non pertinent.
2 · Ulpianus libro quarto de officio proconsulis
pr.Si qui certa condicione muneribus uel honoribus se adstrinxerunt, cum alias compelli non possent inuiti suscipere istum honorem: fides eis seruanda est condicioque, qua ad munera siue honores applicare se passi sunt.
3 · Ulpianus libro quarto de officio proconsulis
pr.Impuberes, quamuis necessitas penuriae hominum cogat, ad honores non esse admittendos rescripto ad uenidium Rufum legatum Ciliciae declaratur.
4 · Ulpianus libro quinto de officio proconsulis
pr.Maiores septuaginta annis a tutelis et muneribus personalibus uacant. sed qui ingressus est septuagensimum annum, nondum egressus, hac uacatione non utetur, quia non uidetur maior esse septuaginta annis qui annum agit septuagensimum.
5 · Modestinus libro sexto regularum
pr.Immunitates generaliter tributae eo iure, ut ad posteros transmitterentur, in perpetuum succedentibus durant.
6 · Callistratus libro primo de cognitionibus
pr.Semper in ciuitate nostra senectus uenerabilis fuit: namque maiores nostri paene eundem honorem senibus, quem magistratibus tribuebant. circa munera quoque municipalia subeunda idem honor senectuti tributus est. sed eum, qui in senectute locuples factus est et ante nullo publico munere functus est, dici potest non eximi ab hoc onere priuilegio aetatis, maxime si non tam corporis habeat uexationem quam pecuniae erogationem indicti muneris administratio, et ex ea sit ciuitate, in qua non facile sufficientes uiri publicis muneribus inueniantur.
1Legem quoque respici cuiusque loci oportet, an, cum aliquas immunitates nominatim complecteretur, etiam de numero annorum in ea conmemoretur. idque etiam colligi potest ex litteris diui Pii, quas emisit ad Ennium Proculum proconsulem prouinciae Africae.
2Demonstratur uarie nec abscise numerum liberorum ad excusationem municipalium munerum prodesse ex rescriptis diui Heluii Pertinacis. namque Siluio Candido in haec uerba rescripsit: ‘Εἰ καὶ μὴ πασῶν λειτουργιῶν ἀφίησιν τοὺς πατέρας ὁ τῶν τέκνων ἀριθμός, ἀλλ’ οὖν ἐπειδὴ ἑκκαίδεκα παῖδας ἔχειν διὰ τοῦ βιβλίου ἐδήλωσας, οὐκ ἔστιν ἄλογον, ὥστε συγχωρῆσαι σχολάζειν τῇ παιδοτροφίᾳ καὶ ἀνέσθαι σε τῶν λειτουργιῶν’.
3Negotiatores, qui annonam urbis adiuuant, item nauicularii, qui annonae urbis seruiunt, immunitatem a muneribus publicis consequuntur, quamdiu in eiusmodi actu sunt. nam remuneranda pericula eorum, quin etiam exhortanda praemiis merito placuit, ut qui peregre muneribus et quidem publicis cum periculo et labore fungantur, a domesticis uexationibus et sumptibus liberentur: cum non sit alienum dicere etiam hos rei publicae causa, dum annonae urbis seruiunt, abesse.
4Immunitati, quae nauiculariis praestatur, certa forma data est: quam immunitatem ipsi dumtaxat habent, non etiam liberis aut libertis eorum praestatur: idque principalibus constitutionibus declaratur.
5Diuus Hadrianus rescripsit immunitatem nauium maritimarum dumtaxat habere, qui annonae urbis seruiunt.
6Licet in corpore nauiculariorum quis sit, nauem tamen uel naues non habeat nec omnia ei congruant, quae principalibus constitutionibus cauta sunt, non poterit priuilegio nauiculariis indulto uti. idque et diui fratres rescripserunt in haec uerba: ‘Ἦσαν καὶ ἄλλοι τινὲς ἐπὶ προφάσει τῶν ναυκλήρων καὶ τὸν σῖτον καὶ ἔλαιον ἐμπορευομένων εἰς τὴν ἀγορὰν τοῦ δήμου τοῦ Ῥωμαϊκοῦ ὄντων ἀτελῶν ἀξιοῦντες τὰς λειτουργίας διαδιδράσκειν, μήτε ἐπιπλέοντες μήτε τὸ πλέον μέρος τῆς οὐσίας ἐν ταῖς ναυκληρίαις καὶ ταῖς ἐμπορίαις ἔχοντες. ἀφαιρεθήτω τῶν τοιούτων ἡ ἀτέλεια’.
7Hoc circa uacationes dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia uocatus sit, quam negotiari inciperet, uel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, uel antequam septuagenarius fieret. uel antequam publice profiteretur, uel antequam liberos susciperet, compellatur ad honorem gerendum.
8Negotiatio pro incremento facultatium exercenda est. alioquin si quis maiore pecuniae suae parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus in eadem quantitate negotiationis perseuerauerit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui modica pecunia comparatis nauibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita obseruandum epistula diui Hadriani scripta est.
9Diuus quoque Pius rescripsit, ut, quotiens de aliquo nauiculario quaeratur, illud excutiatur, an effugiendorum munerum causa imaginem nauicularii induat.
10Conductores etiam uectigalium fisci necessitate subeundorum municipalium munerum non obstringuntur: idque ita obseruandum diui fratres rescripserunt. ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compellantur ad munera municipalia, sed ne extenuentur facultates eorum, quae subsignatae sint fisco. unde subsisti potest, an prohibendi sint a praeside uel procuratore Caesaris etiam si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco fecisse dicantur.
11Coloni quoque Caesaris a muneribus liberantur, ut idoniores praediis fiscalibus habeantur.
12Quibusdam collegiis uel corporibus, quibus ius coeundi lege permissum est, immunitas tribuitur: scilicet eis collegiis uel corporibus, in quibus artificii sui causa unusquisque adsumitur, ut fabrorum corpus est et si qua eandem rationem originis habent, id est idcirco instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilitatibus exhiberent. nec omnibus promiscue, qui adsumpti sunt in his collegiis, immunitas datur, sed artificibus dumtaxat. nec ab omni aetate allegi possunt, ut diuo Pio placuit, qui reprobauit prolixae uel inbecillae admodum aetatis homines. sed ne quidem eos, qui augeant facultates et munera ciuitatium sustinere possunt, priuilegiis, quae tenuioribus per collegia distributis concessa sunt, uti posse plurifariam constitutum est.
13Eos, qui in corporibus allecti sunt, quae immunitatem praebent nauiculariorum, si honorem decurionatus adgnouerint, compellendos subire publica munera accepi: idque etiam confirmatum uidetur rescripto diui Pertinacis.
7 · Tarruntenus Paternus libro primo militarium
pr.Quibusdam aliquam uacationem munerum grauiorum condicio tribuit, ut sunt mensores, optio ualetudinarii, medici, capsarii, et artifices et qui fossam faciunt, ueterinarii, architectus, gubernatores, naupegi, ballistrarii, specularii, fabri, sagittarii, aerarii, bucularum structores, carpentarii, scandularii, gladiatores, aquilices, tubarii, cornuarii, arcuarii, plumbarii, ferrarii, lapidarii, et hi qui calcem cocunt, et qui siluam infindunt, qui carbonem caedunt ac torrent. in eodem numero haberi solent lani, uenatores, uictimarii, et optio fabricae, et qui aegris praesto sunt, librarii quoque qui docere possint, et horreorum librarii, et librarii depositorum, et librarii caducorum, et adiutores corniculariorum, et stratores, et polliones, et custodes armorum, et praeco, et bucinator. hi igitur omnes inter immunes habentur.