D. 50.4DE MUNERIBUS ET HONORIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Hermogenianus libro primo epitomarum
pr.Munerum ciuilium quaedam sunt patrimonii, alia personarum.
1Patrimonii sunt munera rei uehicularis, item nauicularis: decemprimatus: ab istis enim periculo ipsorum exactiones sollemnium celebrantur.
2Personalia ciuilia sunt munera defensio ciuitatis, id est ut syndicus fiat: legatio ad census accipiendum uel patrimonium: scribatus: καμηλασία: annonae ac similium cura: praediorumque publicorum: frumenti comparandi: aquae ductus: equorum circensium spectacula: publicae uiae munitiones: arcae frumentariae: calefactiones thermarum: annonae diuisio et quaecumque aliae curae istis sunt similes. ex his enim, quae rettulimus, cetera etiam per leges cuiusque ciuitatis ex consuetudine longa intellegi potuerunt.
3Illud tenendum est generaliter personale quidem munus esse, quod corporibus labore cum sollicitudine animi ac uigilantia sollemniter extitit, patrimonii uero, in quo sumptus maxime postulatur.
4Aeque personale munus est tutela, cura adulti furiosiue, item prodigi, muti, etiam uentris, etiam ad exhibendum cibum potum tectum et similia. sed et in bonis, cuius officio usucapiones interpellantur ac, ne debitores liberentur, prouidetur: item ex Carboniano edicto bonorum possessione petita, si satis non detur, custodiendis bonis curator datus personali fungitur munere. his similes sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab hostibus captus est et reuerti speratur: item custodiendis ab eo relictis, cui necdum quisquam ciuili uel honorario iure successit, curatores constituti.
2 · Ulpianus libro uicensimo primo ad Sabinum
pr.Quod ad honores pertinet, creditur in potestate filium habere etiam is, qui in patris potestate est.
3 · Ulpianus libro secundo opinionum
pr.Et qui originem ab urbe Roma habent, si alio loco domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent.
1His, qui castris operam per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest. ceteri autem priuati, quamuis militum cognati sunt, legibus patriae suae et prouinciae oboedire debent.
2Si in metallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera uel honores uocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriae idoneus ciuis esse uideatur.
3Corporalia munera feminis ipse sexus denegat.
4Quo minus honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere pater, in cuius potestate est, ius non habet.
5Quod pater non consensit honoribus siue muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, praestat defensionem, non ciuem patriae utilitatibus quatenus potest aufert.
6Quamuis maior annis septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus ciuilibus excusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim proprium praemium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt.
7Uitricus onera munerum ciuilium nomine priuigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur.
8Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est.
9Quod pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet.
10Decaprotos etiam minores annis uiginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia patrimonii magis onus uidetur esse.
11Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat.
12Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo aetas septuaginta annorum uel numerus quinque incolumium liberorum excusat.
13Eos milites, quibus superuenientibus hospitia praeberi in ciuitate oportet, per uices ab omnibus, quos id munus contingit, suscipi oportet.
14Munus hospitis in domo recipiendi non personae, sed patrimonii onus est.
15Praeses prouinciae prouideat munera et honores in ciuitatibus aequaliter per uices secundum aetates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppressis simul uiris et uiribus res publicae destituantur.
16Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum pater sustinere non compellitur.
17Si is, qui duos filios relinquebat, nihil de expediendis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cauit, propriis sumptibus is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamuis pro altero uiuus pater eiusmodi onera expedierit.
4 · Ulpianus libro tertio opinionum
pr.Cura exstruendi uel reficiendi operis in ciuitate munus publicum est, a quo quinque liberorum incolumium pater excusatur: nec si per uim extortum munus fuerit, excusationem, quam habet ab aliis muneribus, auferet.
1Deficientium facultatibus ad munera uel honores qui indicuntur excusatio non perpetua, sed temporalis est: nam si ex uoto honestis rationibus patrimonium incrementum acceperit, suo tempore, an idoneus sit aliquis ad ea, quae creatus fuerit, aestimabitur.
2Inopes onera patrimonii ipsa non habendi necessitate non sustinent, corpori autem indicta obsequia soluunt.
3Qui obnoxius muneribus suae ciuitatis fuit, nomen militiae defugiendi oneris municipalis gratia dedit: deteriorem causam rei publicae facere non potuit.
5 · Scaeuola libro primo regularum
pr.Nauicularii et mercatores olearii, qui magnam partem patrimonii ei rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici uacationem habent.
6 · Ulpianus libro quarto de officio proconsulis
pr.Rescripto diuorum fratrum ad Rutilium Lupum ita declaratur: ‘constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens seruari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit. ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et uix de suo uictum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui conuenienter ei et suae fortunae et splendori publico possint creari. sciant igitur locupletiores non debere se hoc praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem’.
1Debitores rerum publicarum ad honores inuitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicae satisfecerint. sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae reliquantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut honoribus arceantur. plane uice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caueat: et ita diui fratres Aufidio Herenniano rescripserunt. sed et si ex pollicitatione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut honoribus arceantur.
2Si quis accusatorem non habeat, non debet honoribus prohiberi, quemadmodum non debet is, cuius accusator destiterit. ita enim imperator noster cum diuo patre suo rescripsit.
3Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimoniorum, itidem quosdam esse honores.
4Munera, quae patrimoniis iniunguntur, uel intributiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praerogatiua, quae solet a personalibus muneribus exuere.
5Sed enim haec munera, quae patrimoniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, siue municipes sunt siue non sunt, quaedam non nisi municipibus uel incolis. intributiones, quae agris fiunt uel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera uero, quae patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus uel incolis.
7 · Marcianus libro secundo publicorum
pr.Reus delatus etiam ante sententiam honores petere principalibus constitutionibus prohibetur: nec interest, plebeius an decurio fuerit. sed post annum, quam reus delatus est, petere non prohibetur, nisi per ipsum stetit, quo minus causa intra annum expediretur.
1Eum, contra quem propter honores appellatum est, si pendente appellatione honorem usurpauerit, coercendum diuus Seuerus rescripsit. ergo et si is, qui honoribus per sententiam uti prohibitus est, appellauerit, abstinere interim petitione honoris debebit.
8 · Ulpianus libro undecimo ad edictum
pr.Ad rem publicam administrandam ante uicensimum quintum annum, uel ad munera quae non patrimonii sunt uel honores, admitti minores non oportet. denique nec decuriones creantur uel creati suffragium in curia ferunt. annus autem uicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc enim in honoribus fauoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipiamus, sed in his honoribus, in quibus rei publicae quid eis non committitur. ceterum cum damno publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris.
9 · Ulpianus libro tertio de officio consulis
pr.Si quis magistratus in municipio creatus munere iniuncto fungi detrectet, per praesides munus adgnoscere cogendus est remediis, quibus tutores quoque solent cogi ad munus quod iniunctum est adgnoscendum.
10 · Modestinus libro quinto differentiarum
pr.Honorem sustinenti munus imponi non potest: munus sustinenti honor deferri potest.
11 · Modestinus libro undecimo pandectarum
pr.Ut gradatim honores deferantur, edicto, et ut a minoribus ad maiores perueniatur, epistula diui Pii ad Titianum exprimitur.
1Etsi lege municipali caueatur, ut praeferantur in honoribus certae condicionis homines: attamen sciendum est hoc esse obseruandum, si idonei sint: et ita rescripto diui Marci continetur.
2Quotiens penuria est eorum, qui magistratum suscipiunt, immunitas ad aliquid infringitur, sicuti diui fratres rescripserunt.
3Reprobari posse medicum a re publica, quamuis semel probatus sit, diuus magnus Antoninus cum patre rescripsit.
4Eos, qui primis litteris pueros inducunt, non habere uacationem diuus magnus Antoninus rescripsit.
12 · Iauolenus libro sexto ex Cassio
pr.Cui muneris publici uacatio datur, non remittitur ei, ne magistratus fiat, quia id ad honorem magis quam ad munera pertinet. cetera omnia, quae ad tempus extra ordinem exiguntur, ueluti munitio uiarum, ab huiusmodi persona exigenda non sunt.
13 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio
pr.Uacatio itemque immunitas, quae liberis et posteris alicuius data est, ad eos dumtaxat pertinet, qui eius familiae sunt.
14 · Callistratus libro primo de cognitionibus
pr.Honor municipalis est administratio rei publicae cum dignitatis gradu, siue cum sumptu siue sine erogatione contingens.
1Munus aut publicum aut priuatum est. publicum munus dicitur, quod in administranda re publica cum sumptu sine titulo dignitatis subimus.
2Uiarum munitiones, praediorum collationes non personae, sed locorum munera sunt.
3De honoribus siue muneribus gerendis cum quaeritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor siue muneris administratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muneri possint: item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat.
4Plebeii filii familias periculo eius qui nominauerit tenebuntur, idque imperator noster Seuerus Augustus in haec uerba rescripsit: ‘Si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam inuitus honores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriae obsequatur periculo eius qui nominauit, iure patriae potestatis non potes’.
5Gerendorum honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est. nam neque prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab omni aetate, neque continuare quisque honores potest.
6Si alii non sint qui honores gerant, eosdem compellendos, qui gesserint, conplurimis constitutionibus cauetur. diuus etiam Hadrianus de iterandis muneribus rescripsit in haec uerba: ‘Illud consentio, ut, si alii non erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur’.
15 · Papinianus libro quinto responsorum
pr.Etsi filium pater decurionem esse uoluit, tamen defuncto honores, qui filio decurioni congruentes post mortem patris obtigerunt, ad onus coheredis filii non pertinent, cum ei decurioni sufficientes facultates pater reliquerit.
16 · Paulus libro primo sententiarum
pr.Aestimationem honoris aut muneris in pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt.
1Qui pro honore pecuniam promisit, si soluere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est.
2Inuitus filius pro patre rem publicam saluam fore cauere non cogitur.
3Defensionem rei publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet.
17 · Hermogenianus libro primo iuris epitomarum
pr.Sponte prouinciae sacerdotium iterare nemo prohibetur.
1Immunis ab honoribus et muneribus ciuilibus si decurioni creato filio, quem habet in potestate, consentiat, in muneribus et honoribus sumptus subministrare filio compellitur.
18 · Arcadius Charisius libro singulari de muneribus ciuilibus
pr.Munerum ciuilium triplex diuisio est: nam quaedam munera personalia sunt, quaedam patrimoniorum dicuntur, alia mixta.
1Personalia sunt, quae animi prouisione et corporalis laboris intentione sine aliquo gerentis detrimento perpetrantur, ueluti tutela uel cura, kalendarii quoque curatio.
2Et quaestura in aliqua ciuitate inter honores non habetur, sed personale munus est.
3Tironum siue equorum productio et si qua alia animalia necessario producenda uel res peruehendae siue persequendae sunt uel pecunia fiscalis siue annona uel uestis, personae munus est.
4Cursus uehicularis sollicitudo, item angariarum praebitio personale munus est.
5Cura quoque emendi frumenti olei (nam harum specierum curatores, quos σιτώνας et ἐλαιώνας appellant, creari moris est) inter personalia munera in quibusdam ciuitatibus numerantur: et calefactio publici balinei, si ex reditibus alicuius ciuitatis curatori pecunia subministratur.
6Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur.
7Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et qui ad faciendas uias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus conferant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris uenalibus rebus, quae ciuitatium populis ad cotidianum uictum usui sunt, personalibus muneribus funguntur.
8Qui annonam suscipit uel exigit uel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem sustinent.
9Sed et curatores, qui ad colligendos ciuitatium publicos reditus eligi solent, personali munere subiugantur.
10Hi quoque, qui custodes aedium uel archeotae uel logographi uel tabularii uel xenoparochi (ut in quibusdam ciuitatibus) uel limenarchae uel curatores ad extruenda uel reficienda aedificia publica siue palatia siue naualia uel mansiones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui faciendis uel reficiendis nauibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus adstringuntur.
11Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et alimentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio obligentur. hos ex albi ordine uocari nec ulla excusatione liberari, nisi sola laesi et inutilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum.
12Legati quoque, qui ad sacrarium principis mittuntur, quia uiaticum, quod legatiuum dicitur, interdum solent accipere, sed et nyctostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt.
13Defensores quoque, quos Graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam uel defendendam eliguntur, laborem personalis muneris adgrediuntur.
14Iudicandi quoque necessitas inter munera personalia habetur.
15Si aliquis fuerit electus, ut compellat eos, qui prope uiam publicam possident, sternere uiam, personale munus est.
16Pari modo qui acceptandis siue suscipiendis censualibus professionibus destinantur, ad personalis muneris sollicitudinem animum intendunt.
17Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et scribae magistratus personali muneri seruiunt.
18Patrimoniorum sunt munera, quae sumptibus patrimonii et damnis administrantis expediuntur.
19Elemporia et pratura apud Alexandrinos patrimonii munus existimatur.
20Susceptores quoque uini per prouinciam Africam patrimonii munus gerunt.
21Patrimoniorum autem munera duplicia sunt. nam quaedam ex his muneribus possessionibus siue patrimoniis indicuntur, ueluti agminales equi uel mulae et angariae atque ueredi.
22Huiusmodi igitur obsequia et hi, qui neque municipes neque incolae sunt, adgnoscere coguntur.
23Sed et eos, qui faenus exercent, etsi ueterani sint, tributiones eiusmodi adgnoscere debere rescriptum est.
24Ab huiusmodi muneribus neque primipilaris neque ueteranus aut miles aliusue, qui priuilegio aliquo subnixus, nec pontifex excusatur.
25Praeterea habent quaedam ciuitates praerogatiuam, ut hi, qui in territorio earum possident, certum quid frumenti pro mensura agri per singulos annos praebeant: quod genus collationis munus possessionis est.
26Mixta munera decaprotiae et icosaprotiae, ut Herennius Modestinus et notando et disputando bene et optima ratione decreuit: nam decaproti et icosaproti tributa exigentes et corporale ministerium gerunt et pro omnibus defunctorum fiscalia detrimenta resarciunt, ut merito inter mixta hoc munus numerari debeat.
27Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex lege ciuitatis suae uel more etiam de propriis facultatibus impensas faciant uel annonam exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur.
28Haec omnia munera, quae trifariam diuisimus, una significatione comprehenduntur: nam personalia et patrimoniorum et mixta munera ciuilia seu publica appellantur.
29Siue autem personalium dumtaxat siue etiam ciuilium munerum immunitas alicui concedatur, neque ab annona neque ab angariis neque a ueredo neque ab hospite recipiendo neque a naue neque capitatione, exceptis militibus et ueteranis, excusari possunt.
30Magistris, qui ciuilium munerum uacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et diuus Uespasianus et diuus Hadrianus rescripserunt.