D. 43.9DE LOCO PUBLICO FRUENDO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum
pr.Praetor ait: ‘Quo minus loco publico, quem is, cui locandi ius fuerit, fruendum alicui locauit, ei qui conduxit socioue eius e lege locationis frui liceat, uim fieri ueto’.
1Interdictum hoc publicae utilitatis causa proponi palam est: tuetur enim uectigalia publica, dum prohibetur quis uim facere ei, qui id fruendum conduxit.
2Sed si simul ueniant ad interdictum mouendum ipse qui conduxerit et socius eius, magis est, ut ipse conductor praeferatur.
3Ait praetor ‘quo minus e lege locationis frui liceat’. merito ait ‘e lege locationis’: ultra legem enim uel contra legem non debet audiri, qui frui desiderat.
2 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Concedi solet, ut imagines et statuae, quae ornamenta rei publicae sunt futurae, in publicum ponantur.