IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 43

D. 43.7DE LOCIS ET ITINERIBUS PUBLICIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Pomponius libro trigensimo ad Sabinum

pr.Cuilibet in publicum petere permittendum est id, quod ad usum omnium pertineat, ueluti uias publicas, itinera publica: et ideo quolibet postulante de his interdicitur.

2 · Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum

pr.Nemini licet in uia publica monumentum exstruere.

3 · Ulpianus libro trigensimo tertio ad Sabinum

pr.Uiae uicinales, quae ex agris priuatorum collatis factae sunt, quarum memoria non exstat, publicarum uiarum numero sunt.

1Sed inter eas et ceteras uias militares hoc interest, quod uiae militares exitum ad mare aut in urbes aut in flumina publica aut ad aliam uiam militarem habent, harum autem uicinalium uiarum dissimilis condicio est: nam pars earum in militares uias exitum habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur.