D. 40.5DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro quarto decimo ad edictum
pr.Si quidam ex his, qui fideicommissam libertatem debeant, praesentes sint, alii ex iusta causa absint, alii latitent, perinde is cui fideicommissaria libertas relicta est liber erit, atque si soli, qui adessent et qui ex iusta causa abessent, rogati essent: pars ergo latitantis his proficit.
2 · Ulpianus libro sexagensimo ad edictum
pr.Si quis intestatus decedens codicillis dedit libertates neque adita sit ab intestato hereditas, fauor constitutionis diui Marci debet locum habere et hoc casu, quae iubet libertatem competere seruo et bona ei addici, si idonee creditoribus cauerit de solido, quod cuique debetur, soluendo:
3 · Ulpianus libro sexagensimo quinto ad edictum
pr.in quem etiam utiles actiones plerumque creditoribus competunt.
4 · Ulpianus libro sexagensimo ad edictum
pr.Ergo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus.
1Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se hereditate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare? est tamen uerius admittendam constitutionem.
2Quid ergo, si post addictionem libertatium conseruandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum reuocari libertates, quae semel competierunt.
3Illud uideamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt an uero non: et cum inuitis illis possunt bona propter libertatem addici, utique etiam absentibus.
4Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? uideamus, an etiam absentibus competat libertas. et potest dici exemplo aditae hereditatis competere libertatem etiam absentibus.
5Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? et puto exspectandum: ante ergo non addicentur. quid deinde, si sub condicione data sit libertas? et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens erit dicere? utrum exspectandum, ut condicio existat, an uero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? quod magis erit probandum. addictis itaque bonis directae libertates pure datae statim competunt, ex die, cum dies uenerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existimare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, constitutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est uel modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam.
6Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, siue heredi dare iussus sit qui libertatem accepit siue non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perueniat ad libertatem, quaeri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi translata condicio uideatur. certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui iussus est, dabit.
7Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt.
8Addici ita demum bona uoluit, si idonee creditoribus cautum fuerit de solido, quod cuique debetur. ergo cauendum est idonee. quid est idonee? satisdato utique aut pignoribus datis. sed si ei fides habita fuerit promittenti sine satisdatione, idonee cautum uidebitur.
9Creditoribus caueri quemadmodum debet, utrum singulis an uero omnium nomine uni ab ipsis creato? et oportet officio iudicis constitui conuenire creditores unumque creare, cui caueatur omnium nomine.
10Illud uidendum: ante caueri debet creditoribus et sic addici bona, an uero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit cautum? et puto sic comprehendendum decreto ‘si omnia ex constitutione diui Marci facta sint’.
11‘de solido’ utique sic accipiemus ‘de sorte et usuris debitis’.
12Hi, qui ad libertatem peruenerunt, quorum liberti fiant, constitutio ostendit, ut qui directam libertatem, orcini erunt liberti, nisi forte is qui addici sibi bona desiderat ita uelit addici, ut etiam hi, qui directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant.
13Qui autem uolunt ipsius liberti fieri, utrum manumittendi sint ab eo an uero ipsa addictione hoc comprehendendum hac condicione sibi addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius fiant liberti? et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc comprehendatur: idque uerba quoque constitutionis admittunt.
14Cum autem seruus libertatem nactus est, utique etiam tutelam eius habebit is cui bona addicta sunt.
15Si alienos seruos rogauerat heredem manumittere, utrum dicimus constitutionem locum habere an uero cessabit constitutio? magisque est, ut locus sit constitutioni: addictis enim bonis redimere et praestare libertatem cogitur a praetore.
16Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt deberi? magisque est, ut idem fauor sit: omnibus enim generaliter uoluit libertatem praestare, quibus competeret, si hereditas adita fuisset.
17Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, aeque libertates competant: ergo siue iacent bona fisco spernente siue adgnouerit, constitutio locum habet. ceterum si alia ratione adgnoscat, apparet cessare debere constitutionem: quare et si caducis legionis bona delata sint, idem erit probandum.
18Item si minor uiginti annis dedit libertatem, dicemus non competere, nisi si fideicommissam: haec enim competeret, si modo potuit causam probare minor uiginti annis, si uiuus manumitteret.
19Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore soluendo non est, an competat? et si quidem fiscus bona non adgnouerit, forte competet libertas, quia solidum creditoribus offertur: atquin si adita hereditas fuisset, non competeret. certe si fiscus adgnouit hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis uerba constitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere, qui addici sibi hac condicione bona uoluit, ut libertates competant. si quis autem exemplum aditae hereditatis fuerit secutus, directae libertates non competent, si consilium et euentus fuerit fraudandorum creditorum: nec fideicommissae praestabuntur, si euentu fraudentur creditores.
20Si bona fuerint a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conseruandae gratia, an possit fiscus postea adgnoscere? et magis est, ne possit. plane si non certioratis praefectis aerario bona fuerunt libertatis conseruandae causa addicta, uidendum est, an constitutioni locus sit. et si quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio cessat: si uero non fuerunt, addictioni locus est.
21Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet et secundum hoc et iura sepulchrorum poterit habere.
22Item uideamus, an conueniri a creditoribus possit hereditariis actionibus an uero non nisi ex cautione quam interposuit? magisque est, ut non aliter conueniatur quam ex ea cautione quam interposuit.
23Si duobus pluribusue addicta fuerint bona, et communem rem et communes libertos habebunt et secum familiae herciscundae iudicio experientur.
5 · Paulus libro quinquagensimo septimo ad edictum
pr.In fideicommissariis libertatibus si absente herede praetor pronuntiasset libertatem deberi, est et liber et defuncti libertus, si et seruus eius fuit, aut heredis, si seruus heredis sit. immo et si sine successore heres decesserit, conseruandam esse libertatem senatus Hadriani temporibus censuit.
6 · Ulpianus libro sexagensimo ad edictum
pr.Decem legata sunt et rogatus est legatarius Stichum emere et manumittere: Falcidia interuenit et minoris emi seruus non potest: quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum. idem putant etiam si suum seruum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere. uideamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit. sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere seruum, et se oneri subiecisse, dum accipit uel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an audiendus sit, uidendum. sed cogendus heres tota decem praestare, perinde atque si adiecisset testator, ut integra praestentur.
7 · Ulpianus libro sexagesimo tertio ad edictum
pr.Si cui legata sint centum ita, ut seruum alienum redimat et manumittat, et bonis heredis uenditis partem, non totum persequatur, non alias debet consequi legatum, quam si cauerit se manumissurum (sed hoc tunc demum, si largiatur portio quam accepit ad serui pretium paratusque sit dominus tanti eum uendere): alioquin exceptione doli debebit legatarius repelli.
8 · Pomponius libro septimo ex Plautio
pr.Eum cui mille nummi legati fuissent, si rogatus fuisset uiginti seruum manumittere, non cogi fideicommissam libertatem praestare, si legatum non caperet, constat.
9 · Marcellus libro quinto decimo digestorum
pr.Cum fidei heredis commisit, ne seruus alienam seruitutem patiatur experiri, potest confestim, ut fuerit alienatus, petere libertatem. sed ubi alienatio non est uoluntaria, sed necessitas alienandi ex causa testatoris pendeat, prope est, ut nondum debeat praestari fideicommissum, quod potest uideri defunctus nihil sensisse de huiusmodi casu alienationis.
10 · Marcellus libro sexto decimo digestorum
pr.Quidam in testamento scripserat: ‘illum et illum seruos meos uenire nolo’. si ideo eos noluit uenumdari, ut, si ueneant, ad libertatem perueniant, praestanda erit libertas: nam et illi uidetur libertas relicta, de quo ita scriptum est: ‘nolo alii quam tibi seruiat’. secundum haec igitur si quoquo modo uendere temptauerit seruum, confestim peti poterit libertas nec, quominus praestet libertatem, proderit heredi, si eum redemerit, quia semel exstitit condicio.
1Is cui libertas debebatur ueniit: si uult ab herede manumitti, non erit interueniendum ei, cum heres praesens erit, emptor latitabit: quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad libertatem perueniat.
2Is cui ex fideicommisso libertas debebatur ab eo qui soluendo non erat passus est se bonae fidei emptori tradi: existimas in manumissum constituendam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem simulata seruitute decepit? ego quoque adducor, ut putem recte aduersus uenditos actionem competere et magis similem uideri statulibero, qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perueniret, idem fieri passus est.
11 · Modestinus libro primo differentiarum
pr.Ex causa fideicommissi seruo libertatem dare sine tutoris auctoritate pupillus non potest.
12 · Modestinus libro singulari de manumissionibus
pr.Imperator Antoninus, cum Firmus Titiano tragoedos tres legasset et adiecisset: ‘quos tibi commendo, ne cui alii seruiant’, publicatis bonis Titiani rescripsit debere eos publice manumitti.
1Et legatarius non minus quam heres rogari potest seruum manumittere et, si ante manumissionem decesserit, successores eius debent manumittere.
2Diuus Antoninus et Pertinax rescripserunt hereditate fisco uindicata, quoniam tacite quis rogatus erat ei, qui capere non poterat, restituere hereditatem, et directo et per fideicommissum datas libertates deberi.
13 · Modestinus libro nono regularum
pr.Si praegnas ancilla moram non studio manumissoris, sed fortuito patiatur, ne manumitteretur, liberum quidem non pariet, sed cogetur qui manumittere debuit natum matri tradere, ut per eam perueniat ad libertatem.
14 · Modestinus libro decimo responsorum
pr.Lucius Titius testamento facto Seiam uxorem suam, item Titiam filiam communem aequis portionibus scripsit heredes. item alio capite: ‘Erotem seruum meum, qui et Psyllus uocatur, liberum esse uolo, si uxori meae placeat’. cum itaque Seia uxor Lucii Titii abstinuerit ab eadem hereditate et ex substitutione portio eius ad Titiam filiam peruenerit, quaero, an Eroti, qui et Psyllus uocatur, ex his uerbis supra scriptis libertas competit. Modestinus Eroti, quod uxor testatoris hereditate se abstinuit, non obesse respondit. item quaero, an Seia uxor, quae se hereditate abstinuit, petenti Eroti libertatem iuste contradicere possit. Modestinus respondit Seiae dissensum nullius esse momenti.
15 · Modestinus libro tertio pandectarum
pr.Is qui ex causa fideicommissi manumissurus est nullo modo deteriorem eius serui condicionem facere potest: ideoque nec uendere eum interdum alii potest, ut ab eo cui traditus est manumittatur, et, si tradiderit, redimere illum cogitur et manumittere: interest enim nonnumquam a sene potius manumitti quam a iuuene.
16 · Licinnius Rufinus libro quinto regularum
pr.Libertates etiam per fideicommissum dari possunt et quidem largius quam directo: nam non tantum propriis, sed et alienis seruis per fideicommissum libertas dari potest: ita tamen, ut uulgaribus uerbis et quibus euidenter uoluntas testatoris exprimi possit.
17 · Ex libro uicensimo primo digestorum Scaeuolae Claudius
pr.‘Cum tibi uisum fuerit manumittere’ utiliter datur fideicommissa libertas.
18 · Scaeuola libro uicensimo tertio digestorum
pr.Testamento ita cauit: ‘Pamphilus, si bene se gesserit rationibus meis, liber esto’: quaesitum est, cum manente eodem testamento post aliquot annos decesserit nec ullae querellae locus de Pamphilo circa rationes patroni sit, an ex testamento libertatem sit consecutus. respondit nihil proponi, cur non sit consecutus.
19 · Scaeuola libro uicesimo quarto digestorum
pr.Herede instituto marito per fideicommissum libertatem seruis dedit, in quibus et Sticho actori mariti: quaesitum est, cum absente domino isti praesidem prouinciae adierint, ut libertas sibi praestaretur, quasi ex iusta causa heres abesset, et praeses prouinciae pronuntiauerit libertatem deberi, an agi cum Sticho possit, ut rationem actus a se administrati reddere compellatur. respondit non posse.
1Uxori dotem et alias res plures legauit et eius fidei commisit, ut Aquilinum seruum proprium mulieris apud consilium manumitteret: id negat se facere debere, quod ipsius proprius esset: quaero, an libertas ei debeatur. respondit uxorem, si ex testamento non solum dotem, sed etiam cetera legata praestari sibi uellet, compellendam ex causa fideicommissi Aquilinum manumittere eumque, cum liber erit, petiturum ea quae sibi legata sunt.
20 · Pomponius libro septimo epistularum
pr.Apud Iulianum ita scriptum est: ‘si heres rogatus seruum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, cogi debebit manumittere, et, si latitabit uel si iusta ex causa aberit, praetor causa cognita secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit. si uero seruum usuceperit is, cui hereditas restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in personam eius obseruari conueniet, quae circa emptores custodiri solent’. an haec uera putes? nam ego discendi cupiditate, quam solam uiuendi rationem optimam in octauum et septuagesimum annum aetatis duxi, memor sum eius sententiae, qui dixisse fertur: κἄν τὸν ἕτερον πόδα ἐν τῇ σορῷ ἔχω, προσμαθεῖν τι βουλοίμην. bellissime Aristo et Octauenus putabant hunc seruum, de quo quaereretur, fideicommissae hereditatis non esse, quia testator rogando heredem, ut eum manumitteret, non uidetur de eo restituendo sensisse: si tamen per errorem ab herede datus fuerit, ea dicenda sunt quae Iulianus scribit.
21 · Papinianus libro nono decimo quaestionum
pr.‘Rogo, ne Stichus alterius seruitutem experiatur’. intellegi datam fideicommissam libertatem placuit principi: quid enim tam contrarium est seruituti quam libertas? nec tamen quasi post mortem heredis data uidebitur: quod eo pertinet, ut, si uiuus eum alienauerit, confestim libertas petatur nec prosit ad impediendam libertatis petitionem, si redemerit eum, cuius semel condicio extitit. idem probandum est et si non uoluntaria alienatio ab herede facta est: nec refragabitur, quod non per ipsum alienatio facta est. fuit enim quasi statuliber et quacumque ratione condicio impleta est.
22 · Papinianus libro uicensimo secundo quaestionum
pr.Si legatario fundi decem pretii nomine relicta sint in hoc, ut seruum suum manumittat, quamuis fundi legatum adgnouerit, si tamen pecuniae propter interuentum Falcidiae non adgnouerit, cogendus est et pecuniam accipere habita legis Falcidiae ratione et seruo fideicommissariam libertatem praestare, cum semel fundi legatum adgnouit.
1A duobus heredibus qui tres seruos habebat petit, ut duos ex his quos uoluissent manumittant: altero heredum latitante alter declarat, quos uelit manumittere. potest dici fieri liberos, ut perinde libertas competat, ac si praesens solus manumittere potuisset. quod si ex seruis unus decesserit, siue iusta ex causa absit heres siue fari non possit a quo petitum est, decernente praetore duos qui supersunt fieri liberos conuenit.
2Cum is qui fideicommissam libertatem praestare debet iusta ex causa abest aut latitat: aut quidam praesentes sunt, alii ex iusta causa absunt, nonnulli frustrandi gratia fideicommissi copiam sui non faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut suus heres hereditate se abstinuit: praetor pronuntiare debet ex testamento Lucii Titii fideicommissam libertatem competere. idque senatus consulto demonstratum est, quo senatus consulto comprehensum est, ne dubium et obscurum esset, cuius libertus fieret, praetorem pronuntiare debere, qui ex iusta causa et qui detractandae libertatis gratia absit.
23 · Papinianus libro nono responsorum
pr.Fideicommissaria libertas praetextu compilatae hereditatis aut rationis gestae non differtur.
1Fideicommissariam libertatem ab herede non praestitam cogendus est heredis heres, qui restituit ex Trebelliano senatus consulto hereditatem, praestare, si eius personam eligat qui manumittendus est.
2Seruum peculii castrensis, quem pater fideicommissi uerbis a legitimis filiis heredibus liberari uoluit, filium militem uel qui militauit, si patris heres extitit, manumittere cogendum respondi, quoniam proprium manumississe defunctus post donationem in filium collatam existimauit: portionem enim a fratre domino fratrem eundemque coheredem citra damnum uoluntatis redimere non cogendum. nec ob eundem errorem cetera, quae pater in militiam profecturo filio donauit, fratri, qui mansit in potestate, conferenda, cum peculium castrense filius etiam inter legitimos heredes praecipuum retineat.
3Etiam fideicommissaria libertas a filio post certam aetatem eius data, si ad eam puer non peruenit, ab herede filii praestituta die reddatur: quam sententiam iure singulari receptam ad cetera fideicommissa relicta porrigi non placuit.
4Seruum a filio post quinque annos, si eo tempore mercedem diurnam filio praestitisset, manumitti uoluit: biennio proximo uagatus non praestiterat: condicione defectus uidebatur. si tamen heres filius (aut tutores eius) ministerium serui per biennium elegisset, eam rem, ex praeterito quod per heredem stetisset, impedimento residuae condicioni non esse constitit.
24 · Ulpianus libro quinto fideicommissorum
pr.Generaliter dicemus eos posse fideicommissariam libertatem adscribere, qui fideicommissum pecuniarium possunt relinquere.
1Et principis seruo uel municipii et cuius alterius fideicommissa libertas adscripta ualet.
2Hostium seruo si fideicommissaria libertas fuerit adscripta, potest tractari, an non sit inefficax. et fortassis quis dixerit indignum esse ciuem Romanum fieri hostium seruum: sed si in casum relinquatur, in quem noster esse incipit, quid prohibet dicere libertatem ualere?
3Si homini libero fuerit libertas per fideicommissum adscripta et is in seruitutem redactus proponatur, petere potest libertatem, si modo mortis tempore uel condicionis existentis inueniatur seruus.
4Seruo eius, qui nondum in rebus humanis est, libertas recte per fideicommissum relinquitur.
5Si seruus in metallum fuerit damnatus, libertatem sperare non poterit. quid ergo, si fideicommissaria libertas ei relicta sit et poena metalli indulgentia principis sit liberatus? et est rescriptum ab imperatore nostro hunc in dominium prioris domini non restitui: cuius tamen sit, non adicitur. certe cum fisci efficiatur, sperare potest fideicommissariam libertatem.
6Ex damnata in metallum concepto et nato fideicommissaria libertas dari poterit: quid mirum, cum etiam uenumdari eum posse quasi seruum diuus Pius rescripsit?
7Si petitum a testatore fuerit, ne postea Stichus seruiret, placuit fideicommissariam libertatem datam uideri: nam qui hoc petit, ne postea seruiat, uidetur petere, ut libertas ei praestetur.
8Sed et si ita scripsit: ‘ne eum alienes’ ‘ne eum uendas’, idem erit dicendum, si modo hoc animo fuerit adscriptum, quod uoluerit eum testator ad libertatem perduci. ceterum si alia mente id scripsit, ut puta quia consilium dabat heredi retinere talem seruum uel quia coercere uoluit seruum et cruciare, ne meliorem dominum experiatur, uel aliqua mente, non tribuendae libertatis animo, dicendum est cessare libertatis praestationem: et ita Celsus libro uicensimo tertio digestorum scribit. non tantum enim uerba fideicommissi, sed et mens testatoris tribuere solet libertatem fideicommissariam. sed cum ex praesumptione libertas praestita esse uidetur, heredis est contrariam uoluntatem testatoris probare.
9Si quis tutorem ideo scripserit, quia liberum putauit, certissimum est neque libertatem peti posse neque tutelam libertatis praestationi patrocinari: et ita et Marcellus libro quinto decimo digestorum et imperator noster cum patre rescripsit.
10Si quis seruo pignerato directam libertatem dederit, licet uidetur iure suptili inutiliter reliquisse, attamen quasi et fideicommissaria libertate relicta seruus petere potest, ut ex fideicommisso liber fiat: fauor enim libertatis suadet, ut interpretemur et ad libertatis petitionem procedere testamenti uerba, quasi ex fideicommisso fuerat seruus liber esse iussus: nec enim ignotum est, quod multa contra iuris rigorem pro libertate sint constituta.
11Ex testamento, quod adgnatione postumae ruptum esse constitit, neque directas libertates competere neque fideicommissarias deberi, quas non a legitimis quoque heredibus pater familias reliquerit, satis constat.
12Si quis alienum uel suum seruum rogatus sit manumittere et minus sit in eo quod accepit iudicio testatoris, plus sit in pretio serui, an cogatur uel alienum redimere uel suum manumittere, uidendum est. et Marcellus scripsit, cum ceperit legatum, cogendum omnimodo suum manumittere: et sane hoc iure utimur, ut multum intersit, suum quisque rogatus sit manumittere an alienum: si suum, cogetur manumittere, etiamsi modicum accepit: quod si alienum, non alias erit cogendus, quam si tanti possit redimere, quantum ex iudicio testatoris consecutus sit.
13Proinde consequenter Marcellus ait eum quoque, qui heres institutus est, si quidem aliquid ad eum deducto aere alieno peruenit, cogendum esse suum manumittere: si uero nihil peruenit, non esse cogendum.
14Plane si forte minus relictum est alicui, uerum creuit legatum ex aliqua causa, aequissimum erit tanti eum cogi redimere, quantum ad eum peruenit, nec causari debere, quod minus illi relictum sit, cum creuerit eius legatum per testamenti occasionem: nam et si ex mora fructus usuraeue fideicommisso accessissent, dicendum est libertatem praestandam.
15Proinde et si serui pretium decreuit, dicendum est redimere cogendum.
16Quod si legatum sit imminutum, uidendum, an cogatur seruum manumittere qui sperauit legatum uberius consecuturum. et putem, si legatum refundere sit paratus, non esse cogendum, idcirco, quia alia contemplatione adgnouit legatum, quod ex inopinato deminutum est: parato igitur ei a legato recedere concedendum erit, nisi forte residuum legatum ad pretium sufficit.
17Quid ergo, si plures seruos rogatus sit manumittere et ad quorundam pretium sufficiat id quod relictum est, ad omnium non sufficiat, an cogendus sit quosdam manumittere? et putem debere eum cogi uel eos, quorum pretium patitur, manumittere. quis ergo statuet, qui potius manumittitur? utrumne ipse legatarius eligat, quos manumittat, an heres a quo legatum est? et fortassis quis recte dixerit ordinem scripturae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit, ne aliquam ambitionis uel gratiae suspicionem praetor subeat, aut meritis cuiusque allegatis arbitrari eos oportet.
18Simili modo dicendum est et si redimere iussus sit libertatemque praestare nec pecunia quae legata est sufficiat ad redemptionem omnium, quibus libertas data est: nam et hic idem erit, quod supra probauimus.
19Si cui legatum sit relictum isque rogatus sit seruum proprium manumittere eique quod legatum est praestare, an fideicommissaria libertas praestanda sit? quosdam mouet, quia, si fuerit coactus ad libertatem praestandam, ex necessitate ad fideicommissi quoque praestationem erit cogendus: et sunt qui putant non esse cogendum. nam et si mihi legatum fuisset relictum et id rogatus essem Titio restituere confestim et praeterea fideicommissam libertatem seruo meo praestare, sine dubio diceremus non esse me cogendum ad libertatis praestationem, quia nihil pretii nomine uideor accepisse. plane si forte post tempus fuerit rogatus restituere sibi legatum relictum, dici potest propter medii temporis fructum cogendum eum manumittere,
20si rogatus quis alii fundum, cum morietur, alii centum praestare si tantum ex fructibus fundi perceperit, quantum est in fideicommisso, cogendum eum praestare. sic fit, ut sit in pendenti fideicommissum pecuniarium et fideicommissae libertatis praestatio.
21Quotiens autem fideicommissaria libertas relinquitur efficaciter, in ea causa est, ut neque alienatione neque usucapione extingui possit: ad quemcumque enim peruenerit is seruus, cui fideicommissa libertas relicta est, cogi eum manumittere: et ita est saepissime constitutum. cogetur igitur is, ad quem seruus peruenerit, fideicommissam libertatem praestare si hoc maluit is qui rogatus est: latius enim acceptum est, ut et si sub condicione fuit ei libertas relicta et pendente condicione alienatus sit, attamen cum sua causa alienetur. quod si nolit ab eo manumitti, sed potius ab eo uelit ad libertatem perduci, qui erat rogatus eum manumittere, audiri eum oportere diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt. quin immo et si iam manumissus est, uelit tamen potius eius libertus fieri, qui erat rogatus eum manumittere, audiendum eum diuus Pius rescripsit. sed et si ex persona manumissoris uel ex quacumque causa manumissus ostendere potest ius suum laedi manumissione uel etiam laesum, succurri ei ex his constitutionibus oportet, ne contra uoluntatem defuncti durior eius condicio constituatur. plane si ea sit defuncti uoluntas, ut uel a quocumque manumitti uoluerit, dicendum est constitutiones supra scriptas cessare.
25 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Si heres qui uendidit seruum sine successore decesserit, emptor autem extet et uelit seruus defuncti libertus esse, non emptoris, non esse eum audiendum Ualens scripsit, ne emptor et pretium et libertum perdat.
26 · Ulpianus libro quinto fideicommissorum
pr.Cum uero is qui rogatus est non alienum seruum manumittere mortalitatis necessitate uel bonorum publicatione ad alium seruum perduxit, magis opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicommissae libertatis fiat. nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur, seruum manumittere isque decessisset libertate seruo non data, perinde eum habendum constitutum est atque si ad libertatem ab eo perductus esset: potest enim eo testamento dare libertatem utique directam. sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam, si ab alio quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum habeat perindeque habeatur atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam fideicommissis libertatibus fauor exhibetur nec intercidere solet destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in possessionem libertatis interim esse uidetur.
1Apparet igitur subuentum fideicommissis libertatibus, ut in re mora facta esse his uideatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit, matri traderentur manumittendi causa, ex die uero, quo petita est, ingenui nascantur. plerumque enim per ignauiam uel per timiditatem eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, uel ignorantiam iuris sui uel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta est, uel serius petitur uel in totum non petitur fideicommissa libertas: quae res obesse libertati non debet. quod igitur defendimus, ita determinandum est, ut ingenui quidem exinde nascantur, ex quo mora libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo peti libertas potuit, quamuis non sit petita. certe minoribus uiginti quinque annis et in hoc tribuendum est auxilium, ut uideatur in re mora esse: nam qua ratione decretum et a diuo Seuero constitutum est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quae minoribus relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti.
2Cum quidam Caecilius ancillam, quam pignori obligauerat, dimisso creditore per fideicommissum manumitti uoluisset et heredibus creditorem non liberantibus infantes, qui postea erant editi, uenissent a creditore, imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quae diuo Pio placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio emptori restituto perinde eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo tempore manumissa fuisset.
3Idem imperator noster cum patre rescripsit, si post quinquennium mortis testatoris tabulae testamenti apertae essent uel codicilli et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora seruitutem partui irrogauerit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem perducatur.
4Apparet igitur ex hoc rescripto, item eo quod a diuo Pio rescriptum diximus, noluisse eos moram libertati fortuitam nocere edito ex ea, cui fideicommissa libertas data est.
5Non tamen si a substituto impuberis fideicommissa libertas data sit ancillae eaque uiuo impubere partum ediderit, uel si post tempus uel sub condicione libertatem acceperit et ante diem uel condicionem partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia condicio est: non enim moram fortuitam, sed ex uoluntate testantis passi sunt.
6Si pro non scripto habitus sit seruus alicui legatus, cui seruo per fideicommissum libertas adscripta est, quaestionis est, num fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si seruus petat fideicommissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non scripto habito legato quod erat relictum ei qui eum rogatus fuerat manumittere, uel si ipse seruus, ut supra dictum est, fuit legatus, an libertas non debeat intercidere. et putem debere dici fideicommissam libertatem saluam esse, licet ad eum nihil peruenerit, qui eum rogatus erat manumittere: cogetur igitur libertatem praestare is ad quem peruenit legatum, quia libertas fideicommissa nullum impedimentum pati debet.
7Subuentum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus diui Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in haec uerba: ‘si hi, a quibus libertatem praestari oportet, euocati a praetore adesse noluissent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum seruari, ac si directo manumissi essent’.
8Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus ex causa fideicommissi libertas debeatur. proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen praetori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto libertas non competit. et ita imperator noster cum patre suo rescripsit.
9Euocari autem a praetore oportet eos, qui fideicommissam libertatem debent: ceterum nisi fuerint euocati, cessat Rubrianum senatus consultum. proinde denuntiationibus et edictis litterisque euocandi sunt.
10Hoc senatus consultum ad omnes pertinet latitantes, quos fideicommissam libertatem praestare oportet. proinde siue heres rogatus siue quis alius, senatus consulto locus est: omnes enim omnino, qui deberent fideicommissam libertatem praestare, in ea causa sunt, ut ad senatus consultum pertineant.
11Quare si heres quidem latitet, legatarius autem uel fideicommissarius, qui rogatus sit libertatem praestare, praesens sit, senatus consultum deficit et nihilo minus impedietur libertas: proponamus enim legatarium nondum dominium serui nactum esse.
27 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Itaque hoc casu princeps adeundus est, ut et in hoc casu libertati prospiciatur.
28 · Ulpianus libro quinto fideicommissorum
pr.Si eum seruum, cui erat fideicommissa libertas relicta, distraxerit is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem qui rogatus erat praesens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? et ait Marcellus Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet.
1Haec autem uerba ‘adesse noluissent’ non utique exigunt ut latitet is qui libertatem praestare debebit: nam et si non latitet, contemnat autem uenire, senatus consultum locum habebit.
2Idem obseruatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam libertatem praestare rogati non iusta ex causa absentes moram libertati faciant.
3Quorum si quosdam iusta ex causa abesse pronuntiatum fuerit, eorum, qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui praesentes fideicommissae libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli rogati ad iustam libertatem perduxissent.
4Si quis seruum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Seuero consulibus in haec uerba: ‘placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent seruo, qui mortis tempore eius qui rogauit non fuerit, isque adesse negabitur, praetor cognoscat et, si in ea causa esse uidebitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi deberet, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset’.
5Ex iusta causa abesse eos demum dicendum est, qui non habent iniustam causam absentiae, cum sufficiat, quod non in fraudem libertatis absint, quo magis uideantur ex iusta causa abesse: ceterum non est necesse, ut rei publicae causa absint. proinde si alibi domicilium quis habeat, alibi petatur fideicommissaria libertas, dicendum est non esse necesse euocari eum, qui fideicommissam libertatem debere dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi, pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit: namque eos, qui apud sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit ex iusta causa abesse.
29 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Si quis, posteaquam in ea causa esse coeperit, ut ex fideicommisso manumitti deberet, alienatus sit, is quidem, cuius interim seruus erit, manumittere cogetur: sed hic non distinguitur, iusta an non iusta causa absit: omnimodo enim libertus ei seruatur.
30 · Ulpianus libro quinto fideicommissorum
pr.Cum quasi absente quodam decretum fuisset interpositum ex iusta causa eum abesse, is autem mortuus iam esset, imperator noster rescripsit in heredis personam transferendum decretum eoque loco ius eius esse, quasi hunc ipsum ex eadem causa abesse pronuntiasset.
1Si infans sit inter eos, qui manumittere debent, senatus censuit, cum unius aetas impedierit, ut liberi liberaeque sint hi, quibus libertates ex causa fideicommissi praestari oportet.
2Hoc idem erit dicendum et si solus sit heres institutus qui fari non potest.
3Si uero pupillus tutorem habet isque nolit ad libertatem praestandam auctor esse, adeo non debet impedimento esse neque pupillo, ut libertos non habeat, neque libertati, ut diui fratres rescripserint ex causa fideicommissi libertatem praestari debere seruo, perinde atque si ab ipso pupillo tutore auctore manumissus esset.
4Quicumque igitur casus inciderit, quo is qui fari non potest fideicommissae libertati subiectus est, accommodabimus mentem senatus consulti, quae etiam ad heredem infantem rogati trahenda est.
5Adeundus est autem etiam ex hac causa praetor, praesertim cum rescripto diui Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis praesentes sunt, alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona non omnium libertus efficiatur, sed tantum infantis et eorum qui ex iusta causa absunt uel etiam praesentium.
6Si plures heredes sunt instituti et inter eos qui fari non potest, sed non ipse rogatus sit seruum manumittere, non oportere intercidere libertatem ob hoc, quod coheredibus suis uendere eum infans non possit: et exstat quidem senatus consultum Uitrasianum, sed et diuus Pius Cassio Dextro rescripsit ita rem explicari, ut partes seruorum, quibus per fideicommissum libertas data est, iusto pretio aestimentur atque ita seruus ab his qui rogati sunt manumittatur. hi autem, qui eos manumiserunt, pretii nomine perinde fratribus et coheredibus suis obligati erunt, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his agi possit.
7In furiosi persona diuus Pius rescripsit fideicommissam libertatem non impediri sub condicione scripti heredis, quem compotem mentis non esse adfirmatur. igitur si constiterit ei recte datam per fideicommissum libertatem, decretum interponetur, quo id ipsum complectatur, ad exemplum infantis.
8Ergo et in muto et in surdo subuenietur.
9Sed et si quis sine herede uel alio successore decesserit qui fideicommissam libertatem praestare debebat, adito praetore libertatem praestandam esse censuit senatus.
10Sed et si suus heres se abstinuerit, libertati fideicommissae per senatus consultum subuentum est, tametsi non est sine herede, qui suum heredem habet licet abstinentem se.
11Idem dicendum et si minor uiginti quinque annis adierit hereditatem eius, qui libertatem fideicommissam debebat, et in integrum sit restitutus abstinendi causa.
12Quaerendum est autem, cuius libertus iste fit: ex constitutione enim seruo libertas perinde competit, atque si ex testamento libertatem consecutus esset. erit igitur libertus orcinus, non eius qui fideicommissam libertatem debebat.
13Si alter sine successore decesserit, alter ex iusta causa absit, extat rescriptum diuorum Marci et ueri perinde dicentium eum ad libertatem peruenturum, ac si ab eo qui sine successore decessit et ab eo qui ex iusta causa abesset ad libertatem ut oportuit perductus esset.
14Eleganter quaeri potest, cum heres sine successore decedit, utrum exspectari debet, donec certum sit heredem uel bonorum possessorem non extaturum, an uero etiam dum incertum est (forte deliberante herede scripto) possit ad libertatem peruenire: et melius est exspectari oportere, quoad certum esse coeperit successorem non extaturum.
15Imperator noster Antoninus rescripsit eum cui fideicommissa libertas debetur, sine libertate aliquid ex testamento heredis accipere posse.
16Diuus etiam Marcus rescripsit fideicommissas libertates neque aetate neque condicione neque mora non praestantium tardiusue reddentium corrumpi aut in deteriorem statum perduci.
17Quamquam ex irritis codicillis libertates non debeantur, attamen si heres hos codicillos ratos habuit et ex his quaedam praestitit et seruos praestandae fideicommissae libertatis gratia in libertate morari uoluit, ad iustam libertatem eos peruenisse rescriptum imperatoris nostri et diui patris eius declarat.
31 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Alieno seruo dari potest per fideicommissum libertas, si tamen eius sit, cum quo testamenti factio est.
1Cum intestato moriturus fidei filii commississet, ut seruum manumitteret, et postumus ei natus fuisset, diui fratres rescripserunt libertatem, quia diuidi non potest, ab utroque praestandam.
2Qui fideicommissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare prohibitus erit, manumittere poterit.
3Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia eum praeterierit libertus, non cogetur uendere seruum proprium, quem rogatus erat a liberto suo manumittere.
4Si is cuius seruus est nolit eum uendere, ut manumitteretur, nullae praetoris partes sunt: idem est et si pluris iusto uendere uelit. sin autem certo quidem pretio, quod non prima facie uidetur esse iniquum, dominus seruum uendere paratus est, is uero, qui rogatus est manumittere, immodicum id esse nititur, praetoris partes erunt interponendae, ut iusto pretio uolenti domino dato libertas ab emptore praestetur. quod si et dominus uendere paratus sit et seruus uelit manumitti, cogendus est heres redimere et manumittere, nisi dominus uelit seruum manumittere, ut actio sibi pretii in heredem detur: idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus rescripsit.
32 · Maecianus libro quinto decimo fideicommissorum
pr.Sed si alienare quidem sit paratus, non ante tamen id uelit facere, quam sibi in pretium satisfiat, non erit manumittere compellendus, ne et seruum manumittat et interdum nihil aut minus consequatur, si forte is, qui rogatus est manumittere, soluendo non sit.
1Inuito tamen seruo neque alii neque domino eam rem persequi concedendum est, quia non tale sit hoc fideicommissum, ex quo domino quid adquiratur: alioquin ipsi datum uideretur. quod potest contingere, si testator pluris eum seruum, quam quanti est, redimi ac manumitti uoluit: nam tunc et domino erit fideicommissi persecutio, cuius interest praeter uerum pretium id, quod plus ei iussus est dare, consequi, et serui, ut ad libertatem perueniat.
2Quod eueniet et si rem alienam certa pecunia redimere atque alii praestare heres uel legatarius intellegerentur: namque tunc et domino rei et ei, cui eadem praestare deberet, persecutionem esse: utriusque enim interesse et domini, ut praeter pretium accipiat, quo pluris eam testator redimi iussit, et eius cui relicta est, uti eam habeat.
33 · Paulus libro tertio fideicommissorum
pr.Si filius defuncti rogatus fuerit seruum sui patris manumittere, dicendum est posse eum etiam contra tabulas habere et operas imponere: hoc enim potuisset, etiamsi directam libertatem accepisset, quasi patroni filius.
1Erit Rubriano senatus consulto locus, etiamsi sub condicione libertas data sit, si modo per ipsum seruum non fiet, quo minus condicioni pareat: nec refert in dando an in faciendo an in aliquo casu condicio consistat. immo etiam amittit libertum heres, si condicioni impedimentum fecerit, etsi filius defuncti sit, quamuis alio iure habiturus sit libertum. nonnullam enim et hic poenam patitur: nam et si in seruitutem petierit aut capitis accusauerit, perdit bonorum possessionem contra tabulas.
2Si is cui seruus legatus est rogatus fuerat, ut eum manumitteret, et nolit eum accipere, compellendus est aut actiones suas ei praestare cui seruus uelit, ne intercidat libertas.
34 · Pomponius libro tertio fideicommissorum
pr.Inuitus is, cui fideicommisso libertas relicta est, non est tradendus alii, ut ab eo manumittatur et fiat alterius libertus, quam qui rogatus est manumittere.
1Campanus ait, si minor annis uiginti rogauerit heredem, ut proprium seruum manumittat, praestandam ei libertatem, quia hic lex Aelia Sentia locum non habet.
2Seruus legatus erat Calpurnio Flacco isque rogatus erat eum manumittere et, si non manumississet, idem seruus Titio legatus erat et is aeque rogatus erat, ut eum manumitteret: si non manumississet, liber esse iussus erat. Sabinus dicit inutiliter legatum fore et ex testamento eum continuo liberum futurum.
35 · Maecianus libro quinto decimo fideicommissorum
pr.Gaii Cassii non est recepta sententia existimantis et heredi et legatario remittendam interdum proprii serui manumittendi necessitatem, si uel usus tam necessarius esset, ut eo carere non expediret, ueluti dispensatoris paedagogiue liberorum, uel tantum delictum est, ut ultio remittenda non esset: uisum est enim ipsos in sua potestate habuisse: nam potuissent discedere a causa testamenti: qua non omissa debere uoluntati defuncti obsequi.
36 · Maecianus libro sexto decimo fideicommissorum
pr.Neque infantes neque furiosi neque ab hostibus capti neque hi, quos religio aut honestior causa uel calamitas aliqua uel maior res familiaris aut capitis famaeue periculum aut similis causa moretur, Rubriano senatus consulto continentur: ac ne pupilli quidem, qui tutores non habent, aut eos habeant, quos earum quae causa detinet. sed nec, si hi data opera sui potestatem non faciunt, puto pupillis libertos eripi, quia et iniquum est facto tutoris, qui forsitan soluendo non sit, pupillum damno adfici, et senatus consulto non continetur alius quis quam qui ex causa fideicommissi debet praestare libertatem. quid ergo est? Dasumiano senatus consulto subuenitur his, quo cautum est de his, qui iusta ex causa abessent, ut nec libertas impediatur nec libertus eripiatur his, qui fraude careant.
1Si per procuratorem quis defendatur, semper iusta ex causa abesse dicitur nec libertus ei eripitur.
2Nihil facit ad interpellandam iurisdictionem eius, qui de fideicommissa libertate cognoscit, priuilegium cuiusque uel ciuitatis uel corporis uel officii, in quo quisque est, uel condicio personarum.
37 · Ulpianus libro sexto fideicommissorum
pr.Si pure data sit fideicommissa libertas et is seruus rationes administrasse dicatur, diuus Marcus rescripsit moram libertati non esse faciendam, ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem ineat. uerba rescripti ita se habent: ‘aequius uidetur trophimo ex causa fideicommissi praestari libertatem, quam sine condicione reddendarum rationum datam esse constat, neque humanum fuerit ob rei pecuniariae quaestionem libertati moram fieri. qua tamen repraesentata confestim arbiter a praetore erit dandus, apud quem rationem, quam administrasse eum apparuit, ex fide reddat’. tantum igitur rationes reddere cogetur. sed an et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec puto cogendum: nam de eo, quod in seruitute gessit, post libertatem conueniri non potest. corpora plane rationum et si quas res uel pecunias ex his detinet cogendus est per praetorem restituere: item de singulis instruere.
38 · Paulus libro tertio decretorum
pr.In testamento, quod perfectum non erat, alumnae suae libertatem et fideicommissa dedit. cum omnia ut ab intestato egissent, quaesiit imperator, an ut ex causa fideicommissi manumissa fuisset: et interlocutus est, etiamsi nihil ab intestato pater petisset, pios tamen filios debuisse manumittere eam, quam pater dilexisset. pronuntiauit igitur recte eam manumissam et ideo fideicommissa etiam ei praestanda.
39 · Paulus libro tertio decimo responsorum
pr.Paulus respondit, etsi alienus inueniatur seruus, quem ut suum testator ab uno ex heredibus uoluerit manumitti, tamen cogendum eum, qui rogatus est, redimere eum et manumittere, quoniam non putauit similem esse causam libertatis et fideicommissi pecuniarii.
1Paulus respondit his uerbis ‘πίστευσον δέ μοι, Ζώϊλε, ὅτι τὰς χάριτάς σοι ἀποδώσει ὁ υἱός μου μαρτιάλιος καί σοι καὶ τοῖσ σοῖς παισίν’ plenam uoluntatem defuncti contineri circa benefaciendum coniunctis personis Zoilum: qui si serui sint, nihil est gratum his praestari posse quam libertatem ideoque praesidem debere sequi uoluntatem defuncti.
40 · Paulus libro quinto decimo responsorum
pr.Lucius Titius Septiciae filiae suae naturali concordiam ancillam suam donauit: idem postea testamento filiae suae cum aliis quibusdam ancillam supra scriptam legauit, ut manumitteretur: quaero, an Septicia filia naturalis ancillam supra scriptam manumittere cogi possit. Paulus respondit, si uiuo patre naturali donatio ancillae fuit neque patris naturalis iudicium in ceteris legatis filia adgnouit, non posse eam compelli ancillam propriam ex causa fideicommissi manumittere.
1Lucius Titius Stichum seruum Maeuio legauit et petit, ut neque ab eo neque ab herede eius umquam manumitteretur. Paulus respondit testatorem potuisse postea hunc seruum ad libertatem perducere, quia non sibi legem dixisset, sed legatario.
41 · Scaeuola libro quarto responsorum
pr.‘Thais ancilla mea cum heredi meo seruierit annos decem, uolo sit mea liberta’. quaeritur, cum libertam suam esse uoluerit nec id heres facere potuerit nec directa pure data sit libertas, an etiam post decem annos in seruitutem remaneret. respondit nihil proponi, cur non Thaidi libertas debeatur.
1Lucius Titius ita cauit: ‘Maeui fili carissime, te rogo, ut, si Stichus et Damas et Pamphilus te promeruerint, aere alieno liberato ne alterius quam tuam seruitutem experiantur’: quaero, an, si per heredem steterit, quo minus aes alienum exsolueretur, ex causa fideicommissi libertatem consequi possint. respondit non quidem imputandum heredi, si pro commoditatibus rei suae administrandae aes alienum tardius exsoluerit: uerum si manifeste studium non soluentis ei rei paratum, ut libertatibus mora fieret, probaretur, repraesentandas libertates.
2Tutoris, quem et ipsum testamento liberis dederat, fidei commisit de manumittendis seruis ipsius tutoris, sed is a tutela excusatus fuerat: quaero, an eisdem seruis libertatem praestare deberent tutores, qui in locum excusati dati tutelam administrarent. respondit secundum ea quae proponerentur libertates et ab heredibus scriptis uideri datas.
3‘Seio auri libras tres et Stichum notarium, quem peto manumittas’. Seius eodem testamento tutor datus a tutela se excusauit: quaeritur, an nihilo minus fideicommissa libertas debeatur. respondit nihil proponi, cur non debeatur.
4Sorore sua herede instituta de seruis ita cauit: ‘βούλομαι καὶ παρακαλῶ, γλυκυτάτη μου ἀδελφή, ἐν παρακαταθήκῃ σε ἔχειν Στίχον καὶ Δάμαν τοὺς πραγματευτάς μου, οὓς ἐγὼ οὐκ ἠλευθέρωσα, ἄχρις ἂν τὰς ψήφους ἀποκαταστήσωσιν· ἐὰν δὲ καὶ σοὶ ἀρέσωσιν, ἐμήνυσά σοι τὴν γνώμην μου’. quaero, si paratis actoribus rationes reddere heres libertatem non praestet, dicendo eos non placere sibi, an audienda esset. respondit non spectandum, quod heredibus displiceret, sed id quod uiro bono posset placere, ut libertatem consequantur.
5Lucia Titia heredum fidei commisit, uti Pamphilam ancillam Seiae cum filiis eius redimerent et manumitterent, et iuridicus, quanti singuli essent redimendi, aestimauit: medio tempore Pamphila, antequam pecunia solueretur, peperit: quaero, id quod natum est ex Pamphila utrum ad heredes Seiae an ad heredem Titiae pertineat. respondit id, quod natum est ex Pamphila, eius quidem esse, cuius ea fuerat tunc cum pareret: uerum heredem, si moram fideicommissae libertati fecit, compellendum partum quoque ad libertatem perducere.
6Lucius Titius ita testamento cauit: ‘medicos tibi commendo illum et illum: in tuo iudicio erit, ut habeas bonos libertos et medicos. quod si ego libertatem eis dedissem, ueritus sum, quod sorori meae carissimae fecerunt medici serui eius manumissi ab ea, qui salario expleto reliquerunt eam’: quaero, an fideicommissa libertas supra scriptis competere potest. respondit secundum ea quae proponerentur non necessitatem heredibus impositam, sed arbitrium permissum.
7Titius Sticho seruo suo libertatem dedit, si rationes sic dederit: quaero, an ratio per eum gesta ita putari debeat, ut damna, quae casu contigerunt, ad onus reliquorum non pertineant. respondit in negotio, quod uoluntate domini administrasse proponatur, ea damna, quae casu ita acciderint, ut seruo nihil possit imputari, non pertinere ad reliquorum onus.
8Item quaero, cum omne peculium reddere iussus sit, an ita peculium computari debeat, ut id solum peculii esse uideatur, quod quaque ex causa domino debeat superesse. respondit in ea specie, de qua quaereretur, non debere deduci ex peculio, quod domino debeatur.
9Item quaero, an, si ex reliquis in peculio aliquid conuerterit, deduci hoc ex peculio reddendo debeat. respondit, si id, quod ex causa quae proponeretur in peculium uersum est, reliquorum nomine desolutum est, fieri satis condicioni, si id, quod reliquum est peculii, soluatur.
10Libertatem ita testamento dedit: ‘Cupitum seruum meum, cum Marcianus filius meus sedecim annos impleuerit, rationibus redditis liberum esse uolo’: post mortem testatoris tutores Cupito exactionem commiserunt isque nummos redactos expensauit eisdem tutoribus: deinde filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelae iudicio filii condemnatum habuit: Cupitus ad libertatem proclamat eo tempore, quo, si uiueret Marcianus, annos sedecim aetatis habiturus esset, offerens rationes unius anni in diem mortis testatoris, quod ceterae subscriptae fuerunt. quaesitum est, an eas quoque rationes, quas tutores periculo suo egerunt, Cupitus reddere compelli debeat. respondit eum de quo quaeritur condicioni rationis reddendae ita uideri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, recte desiderari potest, reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpretatione ita accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si uiueret, sedecim annos impleret, exspectare satis fuerit.
11‘Stichus et Damas serui mei, si rationes reddideritis, liberi estote’: quaesitum est, an non solum rationes, uerum si qua alia consilio et fraude eorum amota sunt, praestari ab his debeant, ut ad libertatem perueniant. respondit rationum reddendarum condicioni contineri omne, quod quoquo genere serui actum fidemque respiceret.
12Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt, postea parati erant: quaesitum est, an perueniant ad libertatem. respondit, si per ipsos stetisset, quo minus intra tempora praescripta condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes uelint reddere.
13‘Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius meus sedecim annos impleuerit, Stichum rationibus redditis manumittant’: quaero, an eundem seruum testator in diem usque pubertatis filii sui actum agere uoluerit. respondit manifestum esse testatorem huius quoque actus rationem a Sticho reddi uoluisse.
14‘Stichus seruus meus iubeo ut det praestet filiae et uxori meae heredibus meis sine ulla controuersia tot aureos: et ut ipsum manumittant, fidei eorum committo’: quaesitum est, cum uxor ab hereditate abstinuerit, utrum duobus an filiae praestare debeat. respondit filiae, quae heres ex asse extitisse proponeretur, pro solido dandum.
15Herede filio suo ex asse instituto libertatem dedit in haec uerba: ‘December dispensator meus, Seuerus uilicus et Uictorina uilica Seueri contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio filii mei esse uolo: te autem, Seuere fili carissime, peto, uti Decembrem et Seuerum commendatos habeas, quibus praesentem libertatem non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos idoneos habiturum’. quaero, cum eo tempore, quo Titius testamentum faciebat, filius natus annorum fuerat nouem et Titius post biennium et sex menses decesserit, anni octo, in quos libertas erat dilata, ex testamenti facti tempore an uero ex mortis numerari debeant. respondit posse uideri testatorem eos annos octo dilatae libertatis comprehendisse, qui computandi sunt a die testamenti facti, nisi aliud uoluisse testatorem probaretur.
16‘Spendophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes idonee filiae meae administratas reddiderit, liber esto’: filia cum adhuc pubes esset, uiuo patre decessit et ex substitutione Seius heres extitit: quaero, cum Spendophorus rationes pupillae non administrauerit et uiuo patre familias desierit ipsius rationes administrare et, si uiueret, Titia annos haberet amplius duodecim, an ex testamento liber sit. respondit, si nullas rationes administrasset, quas reddere heredi deberet, secundum ea quae proponerentur liberum esse.
17‘Stichum rationibus redditis manumitti uolo’. Stichus arcarius probante domino nomina fecit et rationes a domino subscriptas exhibet nec postea nomen ullum fecit: quaero, an, si qui minus soluendo fuerint debitores, quibus alii exactores erant applicati, nondum uideatur condicioni satisfactum. respondit secundum ea quae proponerentur non pertinere ad onus reddendarum rationum, quod soluendo non essent debitores.
42 · Maecianus libro septimo fideicommissorum
pr.Antoninus Augustus Pius noster, quo militum suorum per omnia rata esset uoluntas suprema, cum et institutus et substitutus in continenti, priusquam adirent hereditatem, decessissent, eos, quibus ab his et libertas et hereditas a milite per fideicommissum data esset, perinde liberos et heredes esse iussit, ac si utrumque directo accepissent. eorum autem, qui a pagano libertatem et hereditatem per fideicommissum acceperant, cum aeque in continenti et institutus et substitutus decessissent, satis habuit libertatem confirmare.
43 · Paulus libro quarto ad Sabinum
pr.Fideicommissa libertas non debetur ei, quem postea uinxit dominus.
44 · Pomponius libro septimo ad Sabinum
pr.De libertate fideicommissaria praestanda seruus cum domino recte contendit.
45 · Ulpianus libro quinto disputationum
pr.Si debitor rogatus sit a creditore ancillam suam pigneratam manumittere, dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter relictam a debitore. quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommissaria libertas? et siue plus sit in pretio siue minus, cogitur libertatem praestare, si modo semel adgnouit uoluntatem creditoris. adgnouisse autem sic accipimus, si forte, cum conueniretur ab herede, usus est exceptione uel alias uoluntatem suam ostendit: nam si conueniatur debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id, quod intererit debitoris ancillam suam habere.
1In fideicommissaria libertate, quamuis quis modicum legatum fuerit consecutus, necesse habet seruum suum manumittere: pecuniarium enim fideicommissum si diuisum fuerit, satis iniuriam facit libertati quam fideicommissario: satius est igitur eum, qui adgnouit legatum, onerari quam libertatem intercidere.
2Quotiens seruo uel ancillae fideicommissaria libertas relinquitur, in ea condicione est, ut, quoad manumittatur, seruilis condicionis sit: et quidem si nullam moram praestandae libertati qui praestare debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari posse, sed cum sua causa, constat.
46 · Ulpianus libro sexto disputationum
pr.Fideicommissa libertas ita potest dari: ‘heres, si uolueris, fidei tuae committo, ut Stichum manumittas’, quamuis nihil aliud in testamento potest ualere ex nutu heredis.
1Plane et ita ‘si Stichus uoluerit’ potest ei libertas adscribi.
2Sed et si ita adscriptum sit ‘si Seius uoluerit, Stichum liberum esse uolo’, mihi uidetur posse dici ualere libertatem, quia condicio potius est, quemadmodum si mihi legatum esset, si Titius Capitolium ascenderit.
3Quod si ita scriptum sit ‘si heres uoluerit’, non ualebit, sed ita demum, si totum in uoluntate fecit heredis, si ei libuerit. ceterum si arbitrium illi quasi uiro bono dedit, non dubitabimus, quin libertas debeatur: nam et eam libertatem deberi placuit ‘si tibi uidebitur, peto manumittas’: ita enim hoc accipiendum ‘si tibi quasi uiro bono uidebitur’. nam et ita relictum ‘si uoluntatem meam probaueris’ puto deberi: quemadmodum ‘si te meruerit’ quasi uirum bonum uel ‘si te non offenderit’ quasi uirum bonum uel ‘si comprobaueris’ uel ‘si non reprobaueris’ uel ‘si dignum putaueris’. nam et cum quidam Graecis uerbis ita fideicommissum dedisset: τῷ δεῖνι, ἐὰν δοκιμάσῃς, ἐλευθερίαν δοθῆναι βούλομαι, a diuo Seuero rescriptum est fideicommissum peti posse.
4Quamquam autem in heredis arbitrium conferri, an debeatur, non possit, quando tamen debeatur, conferri potest.
5Quidam, cum tres seruos legasset, fidei heredis sui commisit, ut ex his duos quos uellet manumitteret: fideicommissa libertas ualebit et quos ex his uellet, heres manumittet: quare si eos uindicaret legatarius, quos heres uult manumittere, exceptione doli repelletur.
47 · Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum
pr.Si pater duos filios heredes instituerit et adgnatione postumi ruptum testamentum fuerit, quamuis hereditas pro duabus partibus ad eos pertineat, tamen fideicommissae libertates praestari non debent, sicuti ne legata quidem aut fideicommissa praestare coguntur.
1Si, cum alienum seruum heres rogatus sit manumittere, item communem uel eum, in quo usus fructus alienus est, latitet, non inique senatus consulto libertatibus succurretur.
2Si Sticho libertas per fideicommissum data fuerit sub condicione, si rationes reddidisset, et is absente herede paratus sit reliqua soluere, praetoris officio continetur, ut uirum bonum eligat, cuius arbitrio rationes computentur, et pecuniam, quae ex computatione colligitur, deponat, atque ita pronuntiet libertatem ex causa fideicommissi deberi. haec autem fieri conueniet, si heres ex iusta causa aberit: nam si latitabit, satis erit liquere praetori per seruum non stare, quo minus condicioni pareat atque ita pronuntiare de libertate oportebit.
3Cum sub condicione legato seruo libertas datur non aliter fideicommissario tradi debet, quam ut caueatur existente condicione traditu iri eum.
4Quaedam cum in extrema esset ualetudine, praesentibus honestis uiris compluribus et matre sua, ad quam legitima hereditas eius pertinebat, ita locuta est ‘ancillas meas Maeuiam et Seiam liberas esse uolo’ et intestata decessit: quaero, si mater ex senatus consulto legitimam hereditatem eius non uindicasset et hereditas ad proximum cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur. respondi deberi: nam eam, quae in extremis dixisset ‘ancillas meas illam et illam liberas esse uolo’, uideri ab omnibus, qui legitimi heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut hoc fieri possit.
48 · Iulianus libro sexagensimo secundo digestorum
pr.Cum in testamento scriptum est: ‘Stichum Titio lego’ uel ‘heres meus dato ita, ut eum Titius manumittat’, dixi petenti legatario Stichum exceptionem doli mali obstaturam, nisi cauerit se libertatem secundum uoluntatem defuncti praestaturum.
49 · Africanus libro nono quaestionum
pr.Si is, cui seruus legatus est, rogatus manumittere latitet, orcinum fieri libertum respondit: idem fore et si non legatarii, sed heredis fidei commissum esset. sed et si non omnium, sed quorundam heredum fidei commissum sit, aeque dicendum orcinum fieri: in eos autem qui latitauerint coheredibus, a quibus redimendae partes essent, utilem actionem eo nomine dari debere uel etiam familiae erciscundae iudicio recte eos acturos.
50 · Marcianus libro septimo institutionum
pr.Si seruus legatus et per fideicommissum manumissus sit, ceruidius Scaeuola consultus putabat nouissimam scripturam ualere, siue libertas sit siue legatum, quia, cum libertatem datam postea placeat adimi, et per legatum constat posse adimi: sed si in obscuro sit, qua mente post libertatem legauit eundem seruum, in obscuro libertatem praeualere. quae sententia mihi quoque uerior esse uidetur.
51 · Marcianus libro nono institutionum
pr.Non tantum ipse, qui rogatus est manumittere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, siue emptione siue quo alio modo successerint. sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas ab eo praestetur.
1Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare prohibetur potest manumittere.
2Si alienum seruum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum uendere, legatum retinet ex uoluntate defuncti.
3Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco est, et statuliberi locum optinet uel eo magis, quod nec in alium transferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum grauiora experiatur.
4Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
5Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest.
6Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosue abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
7Sed Articuleiano senatus consulto cauetur, ut in prouinciis praesides prouinciae cognoscant, licet heres non sit eius prouinciae.
8Sed si non hereditarium seruum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem peruenit ad libertatem.
9Siue iusta ex causa abest siue latitet siue praesens non uult manumittere, pro absente eum haberi diuus Pius rescripsit.
10Emptor quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est.
11Et praesens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede accepisset. quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est.
12Sed si matrimonii causa quis manumittere rogatus est, non est cogendus eam uxorem ducere, sed sufficit fideicommissa libertas.
52 · Ulpianus libro primo responsorum
pr.Posteaquam a creditore alienati sunt serui, quibus fideicommissa libertas adscripta est, non nisi ex iusta causa aduersus heredem subueniri eis posse.
53 · Marcianus libro quarto regularum
pr.Si quis rogatus ancillam manumittere moram fecerit, si interea enixa fuerit, constitutum est huiusmodi partum liberum nasci et quidem ingenuum. sed sunt constitutiones, quibus cauetur statim ex quo libertas deberi coeperit ingenuum nasci: et hoc magis est sine dubio sequendum, quatenus libertas non priuata, sed publica res est, ut ultro is qui eam debet offerre debeat.
1Sed si nondum debita libertate fideicommissa ancilla peperit, studio tamen heredis fuerit effectum, ut nondum libertas deberetur, ueluti quod tardius adit hereditatem, ut qui nati sint ex ancilla serui eius fiant, placet manumittendos, sed tradi matri oportere, ut ab ea manumitterentur et liberti potius matris fiant: nam quos indignus est heres seruos habere, ne quidem libertos habebit.
54 · Maecianus libro sexto decimo fideicommissorum
pr.Si mater, postquam filium accepisset, uel qui in eius locum successit praestare noluit libertatem, compellendi sunt: amplius si mater aut nollet sibi filium tradi aut in rerum natura esse desisset, non ab re est dicere, nihilo minus ita natis ab herede libertatem praestari.
55 · Marcianus libro quarto regularum
pr.Sed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est. et si postea cognouit se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subueniendum esse: hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere.
1Sed si directo libertas data fuerit ancillae et horum aliquid euenerit, quemadmodum natis subuenietur? nam ibi quidem petitur fideicommissa libertas et praetor paruulis subuenit: cum uero directo libertas datur, non petitur. sed etiam hoc casu puto nato subueniendum esse, ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis. sic denique et Marcellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi sunt, subueniendum esse, ut eis libertas conseruetur utique per praetorem, quamuis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in paruulis autem nulla deprehenditur culpa.
56 · Marcellus libro singulari responsorum
pr.Lucius Titius testamento ita cauit: ‘si quos codicillos reliquero, ualere uolo. si quis mihi ex Paula, quae uxor mea fuit, intra decem menses natus nataue erit, ex semisse heredes sunto. Gaius Seius ex semisse heres esto. Stichum et Pamphilum seruos meos et Erotem et diphilum peto et fidei heredum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei peruenerint, manumittant’. deinde nouissima parte ita cauit: ‘quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem decesserint, tunc heredes ex paribus partibus sunto Mucius et Maeuius. legata, quae priore testamento, quo filios et Seium, reliqui, praestari uolo, hoc est et a sequentibus heredibus’. deinde codicillis ita cauit: ‘Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem. peto, ut ea quae testamento caui legaui et ea quae codicillis cauero legauero, praestetis’. quaero, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo seruis confestim fideicommissa libertas praestari debeat. Marcellus respondit condicionem, quae libertati eorum, de quibus quaereretur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, repetitam non uideri ideoque confestim libertatem praestandam esse et a primis et a substitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quae testamento cauisset praestarentur, cauit autem de libertate eorum seruorum. atquin sub condicione cauit et, si alterius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est uerisimile, ut hoc in ista condicione cogitauerit, cum fidei substitutorum committeret, qui admitti ad hereditatem non possent, si impleretur condicio.