IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 38

D. 38.11UNDE UIR ET UXOR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quadragensimo septimo ad edictum

pr.Ut bonorum possessio peti possit unde uir et uxor, iustum esse matrimonium oportet. ceterum si iniustum fuerit matrimonium, nequaquam bonorum possessio peti poterit, quemadmodum nec ex testamento adiri hereditas uel secundum tabulas peti bonorum possessio potest: nihil enim capi propter iniustum matrimonium potest.

1Ut autem haec bonorum possessio locum habeat, uxorem esse oportet mortis tempore. sed si diuortium quidem secutum sit, uerumtamen iure durat matrimonium, haec successio locum non habet. hoc autem in huiusmodi speciebus procedit. liberta ab inuito patrono diuortit: lex Iulia de maritandis ordinibus retinet istam in matrimonio, dum eam prohiberet alii nubere inuito patrono. item Iulia de adulteriis, nisi certo modo diuortium factum sit, pro infecto habet.