D. 37.4DE BONORUM POSSESSIONE CONTRA TABULAS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum
pr.In contra tabulas bonorum possessione liberos accipere debemus siue naturales siue adoptiuos, si neque instituti neque exheredati sunt.
1Uocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo uocantur ad successionem ex iure ciuili.
2Haec autem clausula etiam ad postumos uidetur pertinere.
3Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, Pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti.
4Si ex tribus filiis unus ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in ciuitate, bessis bonorum possessio competit.
5Idem et in postumo: nam quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat.
6Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor ( siue igitur emancipati sunt siue alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptiui patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet.
7Qui habebat filium, habebat et nepotem ex eo, filium emancipauit et adoptauit in locum nepotis, deinde emancipauit: quaeritur an nepoti obstet. et mihi magis uidetur hunc nepotem non excludi, siue pater eius in adoptione mansisset quasi nepos siue emancipatus est: puto enim et emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti.
8Filium habuit et ex eo nepotem: filius emancipatus uel in potestate manens deportatus est: quaeritur, an nepoti noceat. et uerius est in utroque casu nepotem admittendum: deportatos enim mortuorum loco habendos.
9Si et pater et filius deportati sint et ambo restituti, dicemus ad bonorum possessionem admitti filium. sed et si filius in metallum damnatus uel alia poena, quae seruum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur: aliter non.
2 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum
pr.Idemque est et si pater poenae et seruus efficiatur et postea restituatur.
3 · Ulpianus libro trigesimo nono ad edictum
pr.Non tantum autem ipsi emancipati admittuntur ad bonorum possessionem, uerum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt.
1Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptauerit, uidendum, an solus ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptauerit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum possessionem peruenire.
2Sed si sit hic nepos emancipatus, uerum est dicere non admitti eum quasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita sint.
3Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptauero, ambo admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum praecedit.
4Si quis post emancipationem quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum filii, aequissimum est ei praestari quod cuiuis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus est. sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum abstinere (recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi.
5Si emancipatus filius uxore non ex uoluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mortuo ad bonorum possessionem aui uelit uenire, admittendus est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admittantur, non quo minus, adhibeatur. nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bonorum possessionem aui admitti, cum possit auus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, quam merita nepotis patris eius delicta perpendet.
6Si emancipatus filius praeteritus ante petitam bonorum possessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem.
7Si quis filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste ad contra tabulas bonorum possessionem aui sui admittitur patre eius ante defuncto, quia in eius est familia, qui et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas.
8Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia.
9Si pater alicuius peruenerit in adoptiuam familiam, filius non, an patris sui in adoptiua familia mortui bonorum possessionem accipere possit? et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamuis non sit in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur.
10Liberi, qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere possunt. haec autem uerba ‘institui non possunt’ ad mortis tempus referuntur.
11Si quis ex liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem uocari non debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem admittetur.
12Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum possessionem contra tabulas accipere non potest, et ita Iulianus quoque libro uicesimo tertio digestorum scripsit. quid ergo, si defecerit condicio? uerum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem.
13Si sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset.
14Sed et si nepos sub huiusmodi condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum.
15Si quis ex liberis non sit scriptus heres, sed seruus eius scriptus sit eumque iusserit adire hereditatem, denegari ei debet bonorum possessio contra tabulas.
16Idemque est et si legatum relictum sibi uel seruo suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum possessionem contra tabulas debere denegari.
4 · Paulus libro quadragesimo primo ad edictum
pr.Illud notandum est, quod bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum habet, siue quis heres exstiterit siue non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem: quod in patrono contra est.
1Si quis filium quem in potestate habuit instituerit heredem uel exheredauerit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus. eadem sunt et in sequentibus gradibus.
2Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent.
3Si quis eum qui in utero est praetermiserit, etiam nondum nato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas admittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur praeteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat. quod maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim adire potest.
5 · Iulianus libro uicesimo quarto digestorum
pr.Sed et si decesserint, antequam peterent bonorum possessionem, non est iniquum praetorem decernere heredibus eorum saluum fore commodum bonorum possessionis secundum tabulas uel contra tabulas.
6 · Paulus libro quadragesimo primo ad edictum
pr.Si emancipatus filius nepotem procreauerit et ita decesserit, deinde auus eius, nepos ad aui bonorum possessionem uenire potest.
1Quod si et filium et nepotem emancipauerit, uiuente quidem filio nepos non ueniet, post mortem autem eius ad bonorum possessionem aui ueniet.
2Nepote quoque solo emancipato et auo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris bonorum possessionem, quia suus heres esset futurus patri, si potestate aui non exisset.
3Filio emancipato si nepos retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum possessionem.
4Si filius emancipatus in adoptiua familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bonorum possessionem aui naturalis ueniet. sed et si emancipatus filius procreatis nepotibus in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur, idem erit. plane si is, qui apud adoptiuum auum procreatus est, emancipatus sit, ueniet ad bonorum possessionem aui naturalis. adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit. ceterum emancipatus ad bonorum possessionem parentium naturalium uenit, sed emancipatus uiuis eis, non etiam post mortem eorum: hoc enim uerius est post mortem eorum emancipatum non admitti.
7 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale
pr.Si retentus fuerit in potestate nepos filio emancipato, admittitur nepos uiuo auo ad patris bonorum possessionem.
8 · Ulpianus libro quadragesimo ad edictum
pr.Non putauit praetor exheredatione notatos et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos, sicuti nec iure ciuili testamenta parentium turbant: sane si uelint inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum arbitrio.
1Aliqua parte tabularum exheredem scribi non sufficit, sed eo gradu, contra quem petitur bonorum possessio. unde si a primo gradu exheredatus sit filius, a secundo praeteritus et primo gradu scripti non petierint bonorum possessionem, poterit contra tabulas accipere bonorum possessionem.
2Non quaeuis exheredatio summouet filium a contra tabulas bonorum possessione, sed quae rite facta est.
3Si ab uno ex heredibus sit filius exheredatus, Marcellus libro nono digestorum scribit filium non uideri exheredatum: idcirco contra tabulas bonorum possessionem peti posse contra utrumque heredem.
4Si exheredatus sit filius et institutus, optinente eo gradu, in quo institutus est, puto commisso edicto ab alio filio contra tabulas eum bonorum possessionem petere posse.
5A primo gradu praeteritus est filius, a secundo exheredatus. si in primo gradu scripti non sint in rebus humanis mortis tempore testatoris, dicendum est contra tabulas bonorum possessionem praeteritum petere non posse: hereditas enim in secundo gradu uersatur, non in primo, ex quo neque adiri hereditas neque bonorum possessio peti potest. sed si post mortem testatoris decesserint heredes scripti, idem Marcellus putat contra tabulas bonorum possessionem semel natam competere. sed et si defecerit condicio institutionis, adhuc tantundem dicit praeteritum ab eo gradu filium contra tabulas bonorum possessionem petiturum. idem scribit et si postumus, qui institutus fuit, non fuerit natus: nam adhuc contra tabulas bonorum possessionem competere filio Marcellus ait.
6Si quis sua manu se exheredem scripsit, an contra tabulas bonorum possessionem possit accipere, uideamus. et Marcellus libro nono digestorum nocere ei hanc exheredationem ait, quia senatus hoc pro non scripto non facit, quod contra eum est.
7Si quis emancipatum filium exheredauerit eumque postea adrogauerit, Papinianus libro duodecimo quaestionum ait iura naturalia in eo praeualere: idcirco exheredationem nocere.
8Sed in extraneo Marcelli sententiam probat, ut exheredatio ei adrogato postea non noceat.
9Postliminio autem reuerso filio dicendum est exheredationem ante factam nocere.
10Si filium in adoptiua familia constitutum pater naturalis exheredauerit, deinde sit filius emancipatus, nocebit ei exheredatio.
11In adoptionem datos filios non summoueri praetor uoluit, modo heredes instituti sint, et hoc iustissime eum fecisse Labeo ait: nec enim in totum extranei sunt. ergo si fuerunt heredes scripti, accipient contra tabulas bonorum possessionem, sed ipsi soli non committent edictum, nisi fuerit alius praeteritus ex liberis qui solent committere edictum. sed si ipse scriptus non sit, sed alius, qui ei adquirere hereditatem potest, non est in ea causa, ut eum ad bonorum possessionem contra tabulas admittamus.
12Ut autem admittantur ad bonorum possessionem, ex liberis esse eos oportet. ceterum si adoptiuum filium dedi in adoptionem et heredem scripsi, commisso per alios edicto bonorum possessio contra tabulas ei non dabitur.
13Datur autem ei, qui in adoptiua familia est, contra tabulas possessio, si eo gradu heres scriptus sit, contra quem peti potest bonorum possessio.
14Non est nouum, ut emancipatus praeteritus plus iuris scriptis heredibus fratribus suis tribuat, quam habituri essent, si soli fuissent: quippe si filius qui in potestate patris est ex duodecima parte heres scribatur emancipato praeterito, dimidiam partem beneficio emancipati occupat, qui, si emancipatum fratrem non haberet, duodecimam partem habiturus esset. sed si ex parte minima sit heres institutus, non pro ea parte, qua institutus est, tuendus est commisso edicto, sed amplius per bonorum possessionem habere potest. praetori enim propositum est, cum contra tabulas bonorum possessionem dat, eas partes unicuique liberorum tribuere, quas intestato patre mortuo in hereditate habiturus esset, si in potestate mansisset: et ideo siue emancipatus siue is qui in potestatem mansit siue in adoptionem datus ex minima parte heres scriptus sit, non redigitur ad eam portionem, ex qua institutus est, sed uirilem accipit.
9 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale
pr.Utrum autem pater adoptiuus uiuit an defunctus est, nihil interest: nam hoc solum quaeritur, an in adoptiua familia sit.
10 · Ulpianus libro quadragesimo ad edictum
pr.Si post mortem testatoris heres institutus filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem contra tabulas accipere potest, quia scriptis heredibus instituti non solet nocere adoptio.
1Si filius in adoptionem datus auo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso per alium edicto magis est, ut bonorum possessionem accipere possit: nec enim exigimus, ut adeat hereditatem, sed sufficit, ut ei delata sit adquirique possit.
2Si in adoptionem datus, posteaquam iussu patris adoptiui hereditatem adiit, emancipatus fuerit, potest contra tabulas bonorum possessionem accipere hereditatemque ipse potius habebit, quam pater adoptiuus.
3Illud notandum est, quod et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas ei datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam adgnouerit, a contra tabulas bonorum possessione repellendus est.
4Liberi, qui contra tabulas habere non possunt, nec partem faciunt, si per alios committatur edictum: quo enim bonum est eis fauere ut partem faciant, nihil habituris?
5Exheredati liberi quemadmodum edictum non committunt, ita nec commisso per alios edicto cum illis uenient ad bonorum possessionem unaque eis querella superest, si de inofficioso dicant.
6Hi, qui propter alios contra tabulas bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti possessionem accipiant, uerum ipsi quoque bonorum possessionem petere contra tabulas possunt: cum enim semel beneficio aliorum ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi nec ne bonorum possessionem.
11 · Paulus libro quadragesimo primo ad edictum
pr.Si in adoptionem datus sub condicione scriptus sit heres a naturali patre, alio committente contra tabulas edictum et ipse ueniet: sed si defecerit condicio, repellitur ab ea possessione. idem puto et in eo, qui pure quidem, sed non iure scriptus sit heres.
1Exemplo iuris legitimi et bonorum possessio contra tabulas distribuitur: igitur nepotes ex uno filio unam partem habebunt.
12 · Gaius libro quarto decimo ad edictum prouinciale
pr.Si duobus filiis et ex altero filio duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter ex nepotibus non petat, pars eius fratri adcrescit. si uero ex filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest: namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum nepotes consequuntur.
1Si prius testamentum exstet iure factum, quo filius exheredatus est, sequens inperfectum, in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus recte petet bonorum possessionem, si remoto quoque filio potiores sunt in ea hereditate posteriore testamento scripti heredes: et ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum possessionem, amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte uideatur petere bonorum possessionem, si uero ille non possit optinere hereditatem, filius quoque excludatur.
13 · Iulianus libro uicesimo tertio digestorum
pr.Cum emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem petenti cogendus est et praedia et seruos hereditarios praestare: omne enim ius transferri aequum est, quod per causam hereditariam scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco constituit.
1Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habebat, eum in adoptionem dedit et heredem instituit praeterito altero filio: quaeritur, quid in his seruari debeat, utrum in partem patris sui admittatur an uirilem portionem habeat. respondi: in adoptionem datus nepos et heres scriptus, quamdiu pater eius aut in potestate aut emancipatus est, non potest contra tabulas bonorum possessionem accipere: sed et si pater eius, antequam bonorum possessionem acciperet, decesserit, non admittitur nepos ad bonorum possessionem.
2Si pater emancipato filio praeterito heredes duos scripserit, filium quem in potestate habebat et alterum quem in adoptionem dederat, ex quo duos nepotes in familia reliquerat, qui et ipsi testamento praeteriti sint: bonorum possessionem pro parte tertia emancipatus, pro parte tertia is qui in potestate remansit, pro parte tertia qui in adoptionem datus est et filii eius simul habebunt, ita ut sextans patri, sextans nepotibus cedat.
3Si pater ex duobus filiis alterum habentem filios emancipauerit et unum ex nepotibus, quem ante emancipauerat, in locum filii adoptauerit, praeterito deinde emancipato decesserit, aequius erit nepoti, qui in locum filii uenerit, succurri et in tres partes hereditatem diduci, ut unam habeat qui in potestate remanserit, alteram nepos adoptatus in locum filii, tertiam emancipatus cum filio suo, qui nepotis loco fuerit. sed etsi mortuo filio alter ex nepotibus in locum filii adoptatus fuerit, tres partes in bonis fient, cum sit aequius eum, qui in locum filii adoptatus est, non minus habere, quam si non ex numero nepotum, sed extraneus adoptatus esset.
14 · Africanus libro quarto quaestionum
pr.Si duobus filiis emancipatis alter heres institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit, quamuis uerbis edicti parum expressum sit, tamen non posse eum petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris secutus sit: nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum possessionem, siue ab heredibus institutis siue ab his, qui contra tabulas petierint, acceperit. sed illud obseruandum, ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessionem accepisset: ut hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur. quod si is qui in potestate est heres institutus sit, quoniam necessarius heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere posse bonorum possessionem, si modo hereditati se non inmiscuerit: tunc enim, quia iudicium patris comprobasse uidetur, in eodem loco quo emancipatum haberi debere.
1Filius in adoptiua familia uxore ducta filium sustulit eumque post mortem patris adoptiui emancipauit: hunc nepotem contra tabulas aui naturalis decreto posse petere bonorum possessionem respondit. item si filius emancipatus sublato filio et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptiuo patre decesserit, et contra patris et contra aui tabulas ex decreto hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin ab omnium bonis excluderetur.
15 · Marcianus libro quinto regularum
pr.Si praeteritus filius emancipatus exceptionem doli mali agenti heredi patris opposuerit de eo quod patri debuit, non posse eum contra tabulas bonorum possessionem petere existimo: nam hoc ipso quasi repudiauit bonorum possessionem. quod ita intellegendum est, si heredem petentem debitum noluerit filius repellere illa exceptione ‘si non contra tabulas bonorum possessio filio dari potest’, sed magis doli exceptione usus est.
16 · Pomponius libro quarto ad Sabinum
pr.Si emancipatus filius nepoti in potestate aui relicto ab extraneo herede fideicommissam hereditatem, si liberatus aui potestate fuisset, reliquisset: si suspectus auus sit quasi consumpturus bona nepotis, non esse ei dandam bonorum possessionem.
17 · Ulpianus libro trigesimo quinto ad Sabinum
pr.Si pater se dederit in adoptionem nec sequatur eum filius emancipatus ab eo antea factus, quia in alia familia sit pater, in alia filius, bonorum possessionem contra tabulas non potest filius eius habere: et ita Iulianus scripsit. Marcellus autem ait iniquum sibi uideri excludi eos a bonorum possessione, cum pater se dedit in adoptionem: ubi enim filius non datur in adoptionem, at pater se dat, nullum patrem filio adsignat: quae sententia non est sine ratione.
18 · Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum
pr.Sub condicione exheredatus contra tabulas bonorum possessionem petet, licet sub condicione heres institutus a contra tabulas bonorum possessione excludatur: certo enim iudicio liberi a parentium successione remouendi sunt.
1Ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, tam legati quam fideicommissi exactio, sed et mortis causa donationis retentio denegatur: nec interest, per semet ipsos an per alium quaeratur.
19 · Tryphoninus libro quinto decimo disputationum
pr.Quod uolgo dicitur liberis datam bonorum possessionem contra lignum esse sic intellegendum est, ut sufficiat exstitisse tabulas mortis tempore patris, ex quibus uel adiri hereditas uel secundum eas bonorum possessio peti potuit, quamuis neutrum eorum postea secutum sit uel sequi potuit: nam si uel omnes instituti substitutique ante testatorem decesserint uel is scriptus heres fuit, cum quo testamenti factio non fuit, peti contra tabulas inane est, quae sine effectu forent.
20 · Tryphoninus libro nono decimo disputationum
pr.Filium quem in potestate habebat exheredauit, emancipatum praeteriit: quaesitum est, quatenus emancipatus bonorum possessionem habiturus sit. dixi, si scripti heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium, qui mansit in potestate. quod si hi repudiauerint hereditatem ( quod facile sunt facturi nihil laturi ex hereditate propter eum, qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius ab intestato patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra tabulas bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem. sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius sit momenti (ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte respondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse uideatur), redit res ad intestati exitum, ut aduersus filium suum ex asse heredem ab intestato patri emancipatum praetor in parte dimidia tueatur. erit ergo uenale beneficium scripti heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil sit consecuturus, adeundo repellat filium in potestate relictum praestetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum possessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum exheredatum effectu admittet, iure factum solum suum heredem. sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi querellae contra emancipatum mouendae.
1Uideamus tamen isto casu, quo utrique ad bona patris ueniunt, an ei conferre debeat emancipatus: nam neque ex hac parte edicti uerbis id facere cogitur, unde contra tabulas accepit bonorum possessionem, quae inter eos, quibus ita bonorum possessio dabitur, caueri de collatione ab emancipato iubet: iste enim qui mansit in potestate quod exheredatus nominatim fuit, non est uocatus ad bonorum possessionem contra tabulas: neque ex illa parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia etsi frater ab intestato heres sit, emancipatus tamen non inde accepit bonorum possessionem. et uereor, ne hactenus filio suo profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem admitteret bonorum paternorum, non etiam eorum, quae emancipatus propria habuit, et hoc sit consequens illi, quod, cum ex minore parte scriptus a patre heres relictus in potestate, admisso fratre emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio plus consequatur, quamuis edicti uerbis collatio inducatur, ex mente praetoris denegandam eam respondetur. multo magis autem huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, a praetore ad bonorum possessionem contra tabulas non uocatus occasione omissae hereditatis a scripto herede (nihil habituro propter delatam emancipato a praetore contra tabulas bonorum possessionem) nomen sui heredis adeptus est.
2Legata tamen ex parte sua iste emancipatus liberis et parentibus praestare cogetur non solida, sed deminuta in dimidium, quod relinquitur manenti in potestate. sed nec aduersus eum constituendae actionis legatorum ratio est, qui mero iure intestato heres exstitit.
3Sed qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, etiamsi non fuerit adita hereditas a scripto, praestat legata ea parte testamenti data, contra quam bonorum possessio accepta est. erit ergo melior hoc casu condicio in familia relicti filii, quam foret, si exheredatus non esset.
21 · Modestinus libro sexto pandectarum
pr.Si is, qui filium et ex eo nepotem in potestatem habebat, filium in adoptionem dedit nepote retento in potestate, postea filius emancipatus a patre adoptiuo decessit extraneis heredibus institutis: filius huius, qui in potestate aui remansit, contra tabulas patris sui bonorum possessionem petere poterit, quamuis numquam in potestate huius fuerit. ideo nec debuisse in potestate esse uidetur. nam, si aliter obseruatur, nec si emancipatus filius fuerit, nepos ex eo, qui in potestate aui remansit, bonorum possessionem contra tabulas petere poterit.
1Idemque iuris est, si emancipato filio nepos ex eo in potestate aui remanserit et postea patri suo in adoptionem datus fuerit: id est contra tabulas aui bonorum possessionem petere poterit, quia per adoptionem in aliena familia non fuerit.
2Sed si emancipatus filius meus adoptauerit extraneum filium, is qui adoptatus est filius contra tabulas meas bonorum possessionem petere non poterit, quia numquam nepotis loco apud me fuit.