D. 2.10DE EO PER QUEM FACTUM ERIT QUOMINUS QUIS IN IUDICIO SISTAT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro septimo ad edictum
pr.Aequissimum putauit praetor dolum eius coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti.
1Fecisse autem dolo malo non tantum is putatur, qui suis manibus uel per suos retinuerit, uerum qui alios quoque rogauit ut eum detinerent uel abducerent, ne iudicio sistat, siue scientes siue ignorantes quid esset quod comminisceretur.
2Dolum autem malum sic accipimus, ut si quis uenienti ad iudicium aliquid pronuntiauerit triste, propter quod is necesse habuerit ad iudicium non uenire, teneatur ex hoc edicto: quamuis quidam putent sibi eum imputare, qui credulus fuit.
3Si reus dolo actoris non steterit, non habebit reus aduersus eum actionem ex hoc edicto, cum contentus esse possit exceptione, si ex stipulatu conueniatur de poena, quod ad iudicium non uenerit. aliter atque si ab alio sit impeditus: nam actionem propositam aduersus eum exercebit.
4Si plures dolo fecerint, omnes tenentur: sed si unus praestiterit poenam, ceteri liberantur, cum nihil intersit.
5Serui nomine ex hac causa noxali iudicio agendum omnes consentiunt.
6Et heredi datur, sed non ultra annum. aduersus heredem autem hactenus puto dandam actionem, ut ex dolo defuncti heres non lucretur.
2 · Paulus libro sexto ad edictum
pr.Si actoris seruus domino sciente et cum possit non prohibente dolo fecerit, quo minus in iudicio sistam, Ofilius dandam mihi exceptionem aduersus dominum ait, ne ex dolo serui dominus lucretur. si uero sine uoluntate domini seruus hoc fecerit, Sabinus noxale iudicium dandum ait nec factum serui domino obesse debere nisi hactenus, ut ipso careat: quando ipse nihil deliquit.
3 · Iulianus libro secundo digestorum
pr.Ex hoc edicto aduersus eum, qui dolo fecit, quo minus quis in iudicium uocatus sistat, in factum actio competit quanti actoris interfuit eum sisti. in quo iudicio deducitur si quid amiserit actor ob eam rem: ueluti si reus tempore dominium rei interim sibi adquirat aut actione liberatus fuerit.
1Plane si is, qui dolo fecerit, quo minus in iudicio sistatur, soluendo non fuerit, aequum erit aduersus ipsum reum restitutoriam actionem competere, ne propter dolum alienum reus lucrum faciat et actor damno adficiatur.
2Si et stipulator dolo Titii et promissor dolo Maeui impeditus fuerit, quo minus in iudicio sistatur: uterque aduersus eum, cuius dolo impeditus fuerit, actione in factum experietur.
3Si et stipulator dolo promissoris et promissor dolo stipulatoris impeditus fuerit quo minus ad iudicium ueniret: neutri eorum praetor succurrere debebit, ab utraque parte dolo compensando.
4Si a fideiussore quinquaginta stipulatus fuero, si in iudicium reus non uenerit, petiturus a reo centum, et dolo malo Sempronii factum fuerit, ne in iudicium reus ueniat: centum a Sempronio consequar. tanti enim mea interfuisse uidetur, quia, si uenisset in iudicium, actio mihi centum aduersus reum uel aduersus heredem eius competebat, licet fideiussor minorem summam mihi promiserit.