IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 12

D. 12.3DE IN LITEM IURANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro quinquagesimo primo ad Sabinum

pr.Rem in iudicio deductam non idcirco pluris esse opinamur, quia crescere condemnatio potest ex contumacia non restituentis per iusiurandum in litem: non enim res pluris fit per hoc, sed ex contumacia aestimatur ultra rei pretium.

2 · Paulus libro tertio decimo ad Sabinum

pr.Siue nostrum quid petamus siue ad exhibendum agatur, interdum quod intersit agentis solum aestimatur, ueluti cum culpa non restituentis uel non exhibentis punitur: cum uero dolus aut contumacia non restituentis uel non exhibentis, quanti in litem iurauerit actor.

3 · Ulpianus libro trigensimo ad edictum

pr.Nummis depositis iudicem non oportet in litem iusiurandum deferre, ut iuret quisque quod sua interfuit, cum certa sit nummorum aestimatio. nisi forte de eo quis iuret, quod sua interfuit nummos sibi sua die redditos esse: quid enim, si sub poena pecuniam debuit? aut sub pignore, quod, quia deposita ei pecunia adnegata est, distractum est?

4 · Ulpianus libro trigesimo sexto ad edictum

pr.Uideamus in tutelari causa quis iurare et aduersus quem possit. et quidem ipse pupillus, si impubes est, non potest: hoc enim saepissime rescriptum est. sed nec tutorem cogendum uel matrem pupilli admittendam, etsi parata esset iurare, diui fratres rescripserunt: graue enim uidebatur et ignorantes et inuitos tutores sub alieni compendii emolumento etiam periurium anceps subire. curatores quoque pupilli uel adulescentis non esse cogendos in litem iurare rescriptis imperatoris nostri et diui patris eius continetur. si tamen tantam affectionem pupillo suo uel adulescenti tutores uel curatores praestare uolunt, auctoritas iuris non refragabitur, quin iudicio, quod inter ipsos acceptum est, finis eiusmodi possit adhiberi. non enim ad suam utilitatem iurisiurandi referenda aestimatio est, sed ad domini, cuius nomine tutelae ratio postulatur. adulescens uero si uelit iurare potest.

1Deferre autem iusiurandum iudicem oportet: ceterum si alius detulerit iusiurandum uel non delato iuratum sit, nulla erit religio nec ullum iusiurandum: et ita constitutionibus expressum est imperatoris nostri et diui patris eius.

2Iurare autem in infinitum licet. sed an iudex modum iuriiurando statuere possit, ut intra certam quantitatem iuretur, ne arrepta occasione in immensum iuretur, quaero. et quidem in arbitrio esse iudicis deferre iusiurandum nec ne constat: an igitur qui possit iusiurandum non deferre, idem possit et taxationem iuriiurando adicere, quaeritur: arbitrio tamen bonae fidei iudicis etiam hoc congruit.

3Item uidendum, an possit iudex, qui detulit iusiurandum, non sequi id, sed uel prorsus absoluere uel etiam minoris condemnare quam iuratum est: et magis est, ut ex magna causa et postea repertis probationibus possit.

4Ex culpa autem non esse iusiurandum deferendum constat, sed aestimationem a iudice faciendam.

5 · Marcianus libro quarto regularum

pr.In actionibus in rem et in ad exhibendum et in bonae fidei iudiciis in litem iuratur.

1Sed iudex potest praefinire certam summam, usque ad quam iuretur: licuit enim ei a primo nec deferre.

2Item et si iuratum fuerit, licet iudici uel absoluere uel minoris condemnare.

3Sed in his omnibus ob dolum solum in litem iuratur, non etiam ob culpam: haec enim iudex aestimat.

4Plane interdum et in actione stricti iudicii in litem iurandum est, ueluti si promissor Stichi moram fecerit et Stichus decesserit, quia iudex aestimare sine relatione iurisiurandi non potest rem quae non extat:

6 · Paulus libro uicensimo sexto ad edictum

pr.alias, si ex stipulatu uel ex testamento agatur, non solet in litem iurari.

7 · Ulpianus libro octauo ad edictum

pr.Uolgo praesumitur alium in litem non debere iurare quam dominum litis: denique Papinianus ait alium non posse iurare quam eum, qui litem suo nomine contestatus est.

8 · Marcellus libro octauo digestorum

pr.Tutor rem adulti, quam possidet, restituere ei non uult: quaero, utrum quanti res est an quanti in litem iuratum fuerit condemnari debet, respondi: non est aequum pretio, id est quanti res est, litem aestimari, cum et contumacia punienda sit et arbitrio potius domini rei pretium statuendum sit potestate petitori in litem iurandi concessa.

9 · Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio

pr.Cum furti agitur, iurare ita oportet ‘tanti rem fuisse cum furtum factum sit’, non adici ‘eo plurisue’, quia quod res pluris est, utique tanti est.

10 · Callistratus libro primo quaestionum

pr.In instrumentis, quae quis non exhibet, actori permittitur in litem iurare, quanti sua interest ea proferri, ut tanti condemnetur reus: idque etiam diuus Commodus rescripsit.

11 · Paulus libro tertio responsorum

pr.De periurio eius, qui ex necessitate iuris in litem iurauit, quaeri facile non solere.