IusCommune
IusCommune › Textos › Digesto › Liber 11

D. 11.3DE SERUO CORRUPTO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot

1 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Ait praetor: ‘Qui seruum seruam alienum alienam recepisse persuasisseue quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo.’

1Qui bona fide seruum emit, hoc edicto non tenebitur, quia nec ipse poterit serui corrupti agere, quia nihil eius interest seruum non corrumpi: et sane, si quis hoc admiserit, eueniet, ut duobus actio serui corrupti competat, quod est absurdum. sed nec eum, cui bona fide homo liber seruit, hanc actionem posse exercere opinamur.

2Quod autem praetor ait ‘recepisse’, ita accipimus, si susceperit seruum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscondendi causa seruo praestare uel in suo agro uel in alieno loco aedificioue.

3Persuadere autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere. sed persuadere τῶν μέσων ἐστίν, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit ‘dolo malo, quo eum deteriorem faceret’: neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid seruo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem. qui igitur seruum sollicitat ad aliquid uel faciendum uel cogitandum improbe, hic uidetur hoc edicto notari.

4Sed utrum ita demum tenetur, si bonae frugi seruum perpulit ad delinquendum, an uero et si malum hortatus est uel malo monstrauit, quemadmodum faceret? et est uerius etiam si malo monstrauit, in quem modum delinqueret, teneri eum. immo et si erat seruus omnimodo fugiturus uel furtum facturus, hic uero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet laudando augeri malitiam. siue ergo bonum seruum fecerit malum siue malum fecerit deteriorem, corrupisse uidebitur.

5Is quoque deteriorem facit, qui seruo persuadet, ut iniuriam faceret uel furtum uel fugeret uel alienum seruum ut sollicitaret uel ut peculium intricaret, aut amator existeret uel erro uel malis artibus esset deditus uel in spectaculis nimius uel seditiosus: uel si actori suasit uerbis siue pretio, ut rationes dominicas intercideret adulteraret uel etiam ut rationem sibi commissam turbaret:

2 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.uel luxuriosum uel contumacem fecit: quiue ut stuprum pateretur persuadet.

3 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Dolo malo adiecto calliditatem notat praetor eius qui persuadet: ceterum si quis sine dolo deteriorem fecerit, non notatur, et si lusus gratia fecit, non tenetur.

1Unde quaeritur, si quis seruo alieno suaserit in tectum ascendere uel in puteum descendere et ille parens ascenderit uel descenderit et ceciderit crusque uel quid aliud fregerit uel perierit, an teneatur: et si quidem sine dolo malo fecerit, non tenetur, si dolo malo, tenebitur.

4 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.Sed commodius est utili lege Aquilia eum teneri.

5 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Doli uerbum etiam ad eum qui recepit referendum est, ut non alius teneatur, nisi qui dolo malo recepit: ceterum si quis, ut domino custodiret, recepit uel humanitate uel misericordia ductus uel alia probata atque iusta ratione, non tenebitur.

1Si quis dolo malo persuaserit quid seruo quem liberum putabat, mihi uidetur teneri eum oportere: maius enim delinquit, qui liberum putans corrumpit: et ideo, si seruus fuerit, tenebitur.

2Haec actio etiam aduersus fatentem in duplum est, quamuis Aquilia infitiantem dumtaxat coerceat.

3Si seruus seruaue fecisse dicetur, iudicium cum noxae deditione redditur.

4Haec actio refertur ad tempus serui corrupti uel recepti, non ad praesens, et ideo et si decesserit uel alienatus sit uel manumissus, nihilo minus locum habebit actio, nec extinguitur manumissione semel nata actio:

6 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.praeteritae enim utilitatis aestimatio in hoc iudicium uersatur:

7 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.nam et mali serui forsitan consequuntur libertatem et posterior causa interdum tribuit manumissionis iustam rationem.

8 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.Sed et heres eius, cuius seruus corruptus est, habet hanc actionem, non solum si manserit in hereditate seruus, sed et si exierit, forte legatus.

9 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Si quis seruum communem meum et suum corruperit, apud Iulianum libro nono digestorum quaeritur, an hac actione teneri possit, et ait teneri eum socio: praeterea poterit et communi diuidundo et pro socio, si socii sint, teneri, ut Iulianus ait. sed cur deteriorem facit Iulianus condicionem socii, si cum socio agat, quam si cum extraneo agit? nam qui cum extraneo agit, siue recepit siue corruperit agere potest, qui cum socio, sine alternatione, id est si corrupit. nisi forte non putauit Iulianus hoc cadere in socium: nemo enim suum recipit. sed si celandi animo recepit, potest defendi teneri eum.

1Si in seruo ego habeam usum fructum, tu proprietatem, si quidem a me sit deterior factus, poteris mecum experiri, si tu id feceris, ego agere utili actione possum; ad omnes enim corruptelas haec actio pertinet et interesse fructuarii uidetur bonae frugi seruum esse, in quo usum fructum habet. et si forte alius eum receperit uel corruperit, utilis actio fructuario competit.

2Datur autem actio quanti ea res erit eius dupli.

3Sed quaestionis est, aestimatio utrum eius dumtaxat fieri debeat, quod seruus in corpore uel in animo damni senserit, hoc est quanto uilior seruus factus sit, an uero et ceterorum. et Neratius ait tanti condemnandum corruptorem, quanti seruus ob id, quod subpertus sit, minoris sit.

10 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.In hoc iudicium etiam rerum aestimatio uenit, quas secum seruus abstulit, quia omne damnum duplatur, neque intererit, ad eum perlatae fuerint res an ad alium siue etiam consumptae sint: etenim iustius est eum teneri, qui princeps fuerit delicti, quam eum quaeri, ad quem res perlatae sunt.

11 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Neratius ait postea furta facta in aestimationem non uenire. quam sententiam ueram puto: nam et uerba edicti ‘quanti ea res erit’ omne detrimentum recipiunt.

1Seruo persuasi, ut chirografa debitorum corrumpat: uidelicet tenebor. sed si consuetudine peccandi postea et rationes ceteraque similia instrumenta subtraxerit uel interleuerit deleuerit, dicendum erit corruptorem horum nomine non teneri.

2Quamuis autem rerum subtractarum nomine serui corrupti competat actio, tamen et furti agere possumus, ope enim consilio sollicitatoris uidentur res abesse: nec sufficiet alterutra actione egisse, quia altera alteram non minuit. idem et in eo, qui seruum recepit et celauit et deteriorem fecit, Iulianus scribit: sunt enim diuersa maleficia furis et eius qui deteriorem seruum facit: hoc amplius et condictionis nomine tenebitur. quamuis enim condictione hominem, poenam autem furti actione consecutus sit, tamen et quod interest debebit consequi actione serui corrupti,

12 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.quia manet reus obligatus etiam rebus redditis.

13 · Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum

pr.Haec actio perpetua est, non temporaria: et heredi ceterisque successoribus competit, in heredem non dabitur, quia poenalis est.

1Sed et si quis seruum hereditarium corruperit, hac actione tenebitur: sed et petitione hereditatis quasi praedo tenebitur,

14 · Paulus libro nono decimo ad edictum

pr.ut tantum ueniat in hereditatis petitionem quantum in hanc actionem.

1De filio filiaue familias corruptis huic edicto locus non est, quia serui corrupti constituta actio est, qui in patrimonio nostro esset, et pauperiorem se factum esse dominus probare potest dignitate et fama domus integra manente: sed utilis competit officio iudicis aestimanda, quoniam interest nostra animum liberorum nostrorum non corrumpi.

2Si seruus communis meus et tuus proprium meum seruum corruperit, Sabinus non posse agi cum socio, perinde atque si proprius meus seruus corrupisset conseruum. item si seruus communis extraneum corruperit, uidendum est, utrum cum duobus agi debeat an et cum singulis exemplo ceterarum noxarum: et magis est, ut unusquisque in solidum teneatur, altero autem soluente alterum liberari.

3Si is, in quo usum fructum habeo, seruum meum corruperit, erit mihi actio cum domino proprietatis.

4Pignoris dati nomine debitor habet hanc actionem.

5In hac actione non extra rem duplum est: id enim quod damni datum est duplatur.

6His consequenter et illud probatur, ut si seruo meo persuaseris, ut Titio furtum faciat, non solum in id teneris, quo deterior seruus effectus est, sed et in id quod Titio praestaturus sim.

7Item non solum si mihi damnum dederit consilio tuo, sed etiam si extraneo, eo quoque nomine mihi teneris, quod ego lege Aquilia obnoxius sim: aut si ex conducto teneor alicui, quod ei seruum locaui et propter te deterior factus sit, teneberis et hoc nomine, et si qua talia sint.

8Aestimatio autem habetur in hac actione, quanti seruus uilior factus sit, quod officio iudicis expedietur:

9Interdum tamen et inutilis sit, ut non expediat talem seruum habere. utrum ergo et pretium cogitur dare sollicitator et seruum dominus lucrifacit, an uero cogi debet dominus restituere seruum et pretium serui accipere? et uerius est electionem domino dari, siue seruum detinere cupit et damnum, quanti deterior seruus factus est, in duplum accipere, uel seruo restituto, si copiam huius rei habeat, pretium consequi, quod si non habeat, pretium quidem simili modo accipere, cedere autem sollicitatori periculo eius de dominio serui actionibus. quod tamen de restitutione hominis dicitur, tunc locum habet, cum homine uiuo agitur. quid autem si manumisso eo agatur? non facile apud iudicem audietur dicendo ideo se manumississe, quoniam habere noluerat domi, ut et pretium habeat et libertum.

15 · Gaius libro sexto ad edictum prouinciale

pr.Corrumpitur animus serui et si persuadeatur ei, ut dominum contemneret.

16 · Alfenus Uarus libro secundo digestorum

pr.Dominus seruum dispensatorem manumisit, postea rationes ab eo accepit et cum eis non constaret, conperit apud quandam mulierculam pecuniam eum consumpsisse: quaerebatur, possetne agere serui corrupti cum ea muliere, cum is seruus iam liber esset. respondi posse, sed etiam furti de pecuniis quas seruus ad eam detulisset.

17 · Marcianus libro quarto regularum

pr.Serui corrupti nomine et Constante matrimonio marito in mulierem datur actio, sed fauore nuptiarum in simplum.