D. 1.19DE OFFICIO PROCURATORIS CAESARIS UEL RATIONALIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/SintenisS. P. ScottHulot
1 · Ulpianus libro sexto decimo ad edictum
pr.Quae acta gestaque sunt a procuratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta sunt.
1Si rem Caesaris procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim transfert, cum negotium Caesaris gerens consensu ipsius tradit. denique si uenditionis uel donationis uel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem Caesaris, sed diligenter gerere commissum est.
2Est hoc praecipuum in procuratore Caesaris, quod et eius iussu seruus Caesaris adire hereditatem potest et, si Caesar heres instituatur, miscendo se opulentae hereditati procurator heredem Caesarem facit.
2 · Paulus libro quinto sententiarum
pr.Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, soluendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim instituti in adeundis uel repudiandis huiusmodi hereditatibus uoluntas exploranda est.
3 · Callistratus libro sexto de cognitionibus
pr.Curatores Caesaris ius deportandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent.
1Si tamen quasi tumultuosum uel iniuriosum aduersus colonos Caesaris prohibuerint in praedia Caesariana accedere, abstinere debebit idque diuus Pius Iulio rescripsit.
2Deinde neque redire cuiquam permittere possunt idque imperatores nostri Seuerus et Antoninus ad libellum Hermiae rescripserunt.