IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.8AD LEGEM IULIAM MAIESTATIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Paulino.

pr.Etiam ex aliis causis maiestatis crimina cessant meo saeculo, nedum etiam admittam te paratum accusare iudicem propterea crimine maiestatis, quod contra constitutionem eum dicis pronuntiasse.

PP. III id. April. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Idem A. Faustiniano.

pr.Alienam sectae meae sollicitudinem concepisti, quasi crimen maiestatis sustineres, etsi seruo tuo iratus esse non perseueres, quod semper te facturum inconsultius iuraueris.

PP.III non Febr. Iuliano et Crispino conss.

3 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.

pr.Si quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re conuictus minime quisquam priuilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem suam non potuerit comprobare.

1Cum eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse uidebitur, ut ab omnibus commissi consciis statuta uindicta possit reportari.

PP.k. Ian. Volusiano et Anniano conss.

4 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Olybrium pu.

pr.Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offerentur, militiae uel generis aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tamen maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa condicio est.

D. VIII id. Iul. Valentiniano np. et Victore conss.

5 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Eutychiano pp.

pr.Quisquis cum militibus uel priuatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut factionis ipsius susceperit sacramenta uel dederit, de nece etiam uirorum illustrium qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam ( nam et ipsi pars corporis nostri sunt), cuiuslibet postremo qui nobis militat cogitarit ( eadem enim seueritate uoluntatem sceleris qua effectum puniri iura uoluerunt), ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis:

1Filii uero eius, quibus uitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuentur), a materna uel auita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perueniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et uita supplicio.

2Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine uenia, qui pro talibus umquam apud nos interuenire temptauerint.

3Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, siue testata siue intestata defecerit, uolumus peruenire, ut habeant mediocrem potius filiae alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis. mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus.

4Emancipatio, quae a praedictis siue in filios, post legem dumtaxat latam, siue in filias fuerit collata, non ualeat. dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude uel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitauerint, nullius statuimus esse momenti.

5Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a uiris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reseruare, tempore quo usus fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata.

6Id, quod de praedictis eorumque filiis cauimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili seueritate censemus.

7Sane si quis ex his in exordio initae factionis, studio uerae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. is uero, qui usus fuerit factione, si uel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac uenia dignus habebitur.

D. prid. non. Sept. Ancyrae Caesario et Attico conss.

6 · Paulus de publicis iudiciis.

pr.Meminisse oportebit, si quid contra maiestatem imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari solere, posteaquam diuus marcus depitiani utpote senatoris, qui cassiani furoris socius fuerat, bona post mortem fisco uindicari iussit et nostro tempore multis heredibus ablata sunt.

1In hoc item crimine, quod ad laesam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput domini seruos torqueri Marcianus libro primo de publicis iudiciis titulo. ad legem Iuliam. maiestatis.

2Post diui marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium hoc crimen inchoari possit, ut conuicto mortuo memoria eius damnetur et bona eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est

3Sic et diuus seuerus et antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei soluere iure debitorem magnus antoninus rescripsit

4In hac causa in caput domini serui torquentur, id est propter causam maiestatis. et si decesserit quis, propter incertam personam successoris bona obseruantur, si in causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut seuerus et antoninus litteris ad rationales missis rescripserunt.

D. III non Mart.