C. 9.49DE BONIS PROSCRIPTORUM SEU DAMNATORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Marcello.
pr.Seruorum capitis crimine damnatorum peculia dominis non auferri notum est, sed quod seruum dominus habuisse probauerit, recipiet pretiumque rerum, si quae ex eo distractae sunt.
1Ipsius quoque praesentiae potestas ei dabitur, quoad rationes per eum administratae reddantur ac dispungantur. sed meminisse dominum oportebit instare, ut id uelocius fiat, ut poenae suae reddi possit.
PP. III k. Aug. Antonino A. et Balbino conss.
2 · Imp. Alexander A. Frontoni.
pr.Deportati nec earum quidem rerum, quas post poenam inrogatam habuerint, heredem habere possunt, sed hae publicantur.
PP. non. Febr.
3 · Idem A. Iuliano.
pr.Si filius tuus, cum esset in tua potestate, in insulam deportari meruit, peculium eius nec quod in castris adquisiuit uel quod ei militaturo donasti auferri tibi debet.
PP. IIII id. Sept. Alexandro II et Marcello conss.
4 · Imp. Gordianus A. Callimorpho.
pr.In metallum damnatus poenae seruus efficitur et ideo eiusmodi sententiam passi bona uindicantur rationibus fisci. quare si quid rerum habuit is, quem postea indulgentia liberatum esse proponis, ad ius fisci potius quam ad ipsius dominium pertinet.
PP.X k. Nou.
5 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Arruntiano.
pr.Si, ut proponis, bona eius, qui tutelam tuam administrauit, sententiam passi ad fiscum sunt deuoluta, procuratorem nostrum adire cura, qui, si quid iure posci animaduerterit, non negabit.
6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Gaudentio.
pr.De bonis matris deportatae filiis nihil deberi iuris absolutissimi est.
S. XIII.
7 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum PP.
pr.Si quis intra prouinciam pro qualitate delicti stilum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem bonorum eius indago diligentissime celebretur, ne quid rei priuatae commodis per gratiam atque colludium furto subducatur.
1Et plena descriptio comprehendat, quod spatium et quod sit ruris ingenium, quid aut cultum sit aut colatur, quid in uineis oliuis aratoriis pascuis siluis fuerit inuentum, quae etiam gratia et quae amoenitas sit locorum, quis aedificiis ac possessionibus ornatus, quotue mancipia in praediis occupatis uel urbana uel rustica uel quarum artium generibus imbuta teneantur, quot sint casarii uel coloni, quot boum exercitiis terrarum atque uomeribus instruentium, quot pecorum et armentorum greges et in qua diuersitate numerati sint, quantum auri et argenti, uestium ac monilium uel in specie uel in pondere et in quibus speciebus, quidue in enthecis sit repertum.
2Tum demum omnia ea, quae uelle nos perspicis, inquisitione constricta rationalis rei priuatae tradantur officio aut palatinis super hac causa missis nostro nectenda patrimonio.
3Mox uero ad nos sub litteris publicis iudicis singillatim de omnibus nominatimque referatur, procul dubio neglegentia multanda.
4Nam si quid post factam a praedicto officio inuestigationem rationalis rei priuatae, cui inquisitio secunda mandata est, amplius fortassis inuenerit, officium fraudulentum ea condemnatione ferietur, ut aliud tantum quantum fuerat subtractum ex propriis facultatibus inferat.
D. III non. Mai. Treuiris Valentiniano np. et Victore conss.
8 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio PP.
pr.Si deportatus suos et emancipatos filios habuerit, pars, quae ex bonis eius liberis concessa est, ad eos tantum qui in potestate erant transferatur, si emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant conferenda.
1Sin autem confusionem bonorum et donationis elegerint, omnia ea, quae fiscus liberis damnati concedit, aequae diuisionis partibus sortiantur.
2Quae regula etiam in dote filiae uel neptis ex filio deportati conferenda custodienda erit.
D. XV k. Iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.
9 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Caesario pp.
pr.Si quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, uxor res proprias ex quocumque titulo sibi quaesitas ueluti manu iniecta mox uindicet aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat. dos etiam, non quae aliquotiens inaniter dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse docuerit, repraesentetur. ea etiam, quae ab innoxio adhuc marito ante nuptias titulo donationis acceperit, uel durante matrimonio largitione uiri ad eam ante proscriptionem peruenerint, apud eam firmiter permaneant.
1Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum isdem citra inquietudinem reseruetur. quod uero nec uxor nec emancipati liberi potuerint uindicare, captum a publicis personis ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum idem apud se ex causa donationis aliquid uindicauerint.
2Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit uel a marito datum ante initum actum, ex quo origo fraudis ac uitii in iudicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum est, antequam crimen oriatur, intemeratum apud accipientium iura persistere: nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio cum obligari ortus est habuit uel quod agens tam suo quam uxoris uel filiorum uel cuiuscumque praeterea nomine comparauit.
3Exceptis dumtaxat caesarianis, id est catholicianis, qui ab omni iuris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut, quod innoxie habuerint, transmittendi copiam habeant.
D. III non. Aug. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.
10 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Hierio pp.
pr.Quando quis quolibet crimine damnatus capitalem poenam uel deportationem sustineat, si quidem sine liberis mortuus sit, bona eius ad fiscum perueniant: si uero filii uel nepotes ex defunctis filiis relicti erunt, dimidia parte aerario uindicata alia eis reseruetur. idem est et si postumos dereliquerit.
1Decurioni uero, qui hoc incurrerit, si liberos non habeat, succedat curia bonaque uniuersa detineat aut ipsa per se aut suo ordinatura periculo munera subiturum.
2Sin autem erit suboles curiali, etsi ea necdum procreata est, integris patris fortunis fulciatur.
3Si filia uel filiae fuerint, pars dimidia ad eas deueniat facultatum, pars ad curiam.
4Sin mares curiales fuerint intermixti, dimidia pars eis curiae nomine deferatur, et aliam, quam in commune omnibus tribuit indulgentia principalis, pro uirili diuidant portione.
5Excepta sola maiestatis quaestione: quam si quis sacrilego animo adsumpserit, iuste poenam ad suos etiam posteros mittit.
D. X k. Febr. Constantinopoli Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.
11
pr.Ἐάν τις ὡς ἐπὶ τυραννίδι ἐλεγχθεὶς δήμευσιν ὑπομείνῃ, οἱ μὲν ἔχοντες αὐτοῦ πράγματα καὶ διάγοντες ἐν τῇ βασιλίδι πόλει εἴσω δύο μηνῶν ὀφείλουσιν αὐτὰ προσαγγεῖλαι, οἱ δὲ μὴ διάγοντες ἐν τῇ βασιλίδι πόλει εἴσω ὀκτὼ μηνῶν. εἰ δὲ μὴ τοῦτο ποιήσουσι, μετὰ τῶν πραγμάτων τὸ τετραπλάσιον παρέχουσι.