C. 9.44UT INTRA CERTUM TEMPUS CRIMINALIS QUAESTIO TERMINETUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Valentinianus Theodosius Et Arcadius AAA. Desiderio uicario.
pr.Quisquis accusator reum in iudicium sub inscriptione detulerit, si intra certum tempus accusationem coeptam persequi supersederit uel, quod est contumacius, ultimo die adesse neglexerit, quarta bonorum omnium parte multatus aculeos consultissimae legis incurrat, scilicet manente infamia, quam ueteres iusserant sanctiones.
D.IIII id. Iul. Treuiris Arcadio A.et Bautone conss.
2 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Caeciliano pp.
pr.Nouerint iudices cuilibet culmini honoriue praesidentes, necessariis utrique parti, si petantur, dilationibus non negatis praecedentibus scilicet inscriptionibus, intra certum tempus criminales causas limitandas: quo emenso subeat accusator, quia destitit, poenam legibus constitutam, et si persona uilior fuerit, cui damnum famae non sit iniuria, poenam patiatur exilii, nisi forte intra statuti temporis metas consensus partium abolitionem poposcerit.
1In iudicum autem debet esse diligentia, ut, si nulla rationabilis a reo uel accusatore dilatio postuletur, urgueant talium causarum notionem non expectatis moris.
D. XII k. Febr. Rauennae Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.
3 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Criminales causas omnimodo intra duos annos a contestatione litis connumerandos finiri censemus nec ulla occasione ad ampliora produci tempora, sed post biennii excessum minime ulterius lite durante accusatum absolui, scientibus iudicibus eorumque officiis, quod, si litigatoribus admonentibus ipsi litis introductionem uel examinationem distulerint, poena uicenarum librarum auri ferientur.
D. k. April. Decio uc. cons.