IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.36DE FAMOSIS LIBELLIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1

pr.Πᾶς ὁ εὑρίσκων φλυαρίαν ἢ ἐσφραγισμένην ἢ ἀσφράγιστον καὶ μὴ παραχρῆμα καίων ἀλλ᾿ ἀναγινώσκων ὑποκείσθω τῇ τιμωρίᾳ, ᾗτινι ὑπόκειται καὶ ὁ συντεθεικὼς τὴν φλυαρίαν.

2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Edictum.

pr.Si quis famosum libellum siue domi siue in publico uel quocumque loco ignarus reppererit, aut corrumpat priusquam alter inueniat, aut nulli confiteatur inuentum.

1Sin uero non statim easdem chartulas uel corruperit uel igni consumpserit, sed uim earum manifestauerit, sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum.

2Sane si quis deuotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putauit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens, quod si adsertionibus ueri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur.

3Sin uero minime haec uera ostenderit, capitali poena plectetur. huiusmodi autem libellus alterius opinionem non laedat.

D. XIIII k. Mart. Constantinopoli Valentiniano et Valente AA. conss.