IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.34DE CRIMINE STELLIONATUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Alexandro.

pr.Improbum quidem et criminosum fateris easdem res pluribus pignorasse, dissimulato in posteriore obligatione, quod eaedem aliis pignori tenentur. uerum securitati tuae consules, si oblato omnibus debito criminis instituendi causam peremeris.

PP. V id. Febr. Pompeiano et Peligno conss.

2 · Imp. Gordianus A. Valenti.

pr.Si pater tuus in te donationem contulit et, cum emancipatus esses, traditionibus dominium corporum in te transtulit posteaque creditorem sortitus quasdam earum rerum sine tua uoluntate uelut proprias suas obstrinxit, ius tuum non laesit. nec tamen iniuria stellionatus crimine petetur, cum sciens alienam rem te non consentiente uelut propriam suo nexuit creditori.

PP. II k. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.

3 · Idem A. Hadriano.

pr.Stellionatus accusatio inter crimina publica non habetur.

PP. id. April. Atticoet Praetextato conss.

4 · Imp. Philippus A. Euprepeti.

pr.Ignorantia creditoris, cui res pridem apud alios obligatae pignoris seu hypothecae iure obligantur, non sine periculo capi consueuit. etenim eiusmodi fraudes ad extraordinariam criminis exsecutionem spectare ac stellionatus commissum seuerissime esse uindicandum saepe rescriptum est.

1Proinde siue ignorantiam tuam debitor circumuenire temptauerit, seu obligatione rite perfecta participato fraudis consilio per subiectam quasi anteriorem personam dispendium tuum ad occultum compendium suum pertemptat, adire suum iudicem potes congruentem iuri ac debitae religioni sententiam relaturum.

PP. VI id. Mai. Peregrino et Aemiliano conss.