IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.3DE EXHIBENDIS VEL TRANSMITTENDIS REIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. Valentino consulari Piceni.

pr.Si miles in prouincia repertus crimen publicum commiserit, eum rector prouinciae sub custodia constituat atque ita uel causae meritum uel personae qualitatem ad magistrum militum referat.

D. XI k. Febr. Mediolani Valentiniano et Valente AA. conss.

2 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.

pr.Nullus in carcerem prius quam conuincatur omnino uinciatur.

1Ex longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti accommodetur adsensus, quam sollemni lege se uinxerit.

2Eique qui deducendus erit ad disponendas res suas componendosque maestos penates spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus sufficientium dierum, non minus tamen triginta tribuatur, nulla remanente apud eum qui ad exhibendum missus est copia nundinandi.

3Qui posteaquam ad iudicem uenerit, adhibita aduocatione ius debebit explorare quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri, donec reppererit cognitio celebrata discrimen.

D III k. Ian. Constantinopoli Gratiano V et Theodosio AA. conss.

3 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Drepanio proconsuli Africae.

pr.Neminem iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex pronuntiauerit.

D. prid. non. Febr. Mediolani Valentiniano A. IIII et Neoterio conss.