IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 9

C. 9.18DE MALEFICIIS ET MATHEMATICIS ET CETERIS SIMILIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A.

pr.Plus est hominem ueneno extinguere quam occidere gladio.

PP. sine die et consule.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Tiberio.

pr.Artem geometriae discere atque exerceri publice intersit. ars autem mathematica damnabilis interdicta est.

S. XIII k. Sept. Sirmi CC. conss.

3 · Imp. Constantinus A. ad Maximum.

pr.Nullus haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia quamuis uetus repellatur: concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam detrudendo post ademptionem bonorum, qui eum euocauerit suasionibus uel praemiis.

1Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur.

PP. k. Febr. Romae Constantino A. V et Licinio C. conss.

4 · Idem A. et C. ad Bassum pp.

pr.Eorum est scientia punienda et seuerissimis merito legibus uindicanda, qui magicis adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos animos ad libidinem deflexisse detegentur.

1Nullis uero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis uindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, quibus non cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne diuina munera et labores hominum sternerentur.

5 · Imp. Constantius A. ad populum.

pr.Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. augurum et uatum praua confessio conticescat. chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum magnitudinem uulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. sileat omnibus perpetuo diuinandi curiositas. etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegauerit.

6 · Idem A. et C. ad populum.

pr.Multi magicis artibus usi elementa turbare, uitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent uentilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat.

D. prid. non. Dec. Mediolani Constantio A.VIIII et Iuliano C. conss.

7 · Idem A et C. ad Taurum pp.

pr.Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum ( praeter illa uidelicet crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in quacumque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus uel magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus uulgi consuetudine nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur uel etiam mathematicus aut narrandis somniis occultans artem aliquam diuinandi aut certe aliquid horum simile exercens in comitatu meo uel caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugiat.

1Si conuictus ad proprium facinus detegentibus repugnauerit pernegando, sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore.

D.III non. Iul. Arimini Datiano et Cereale conss.

8 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Modestum pp.

pr.Culpa similis est prohibita discere quam docere.

D. prid. id. Dec. Constantinopoli Valeniniano et Valente AA. conss.

9 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Albino pu.

pr.Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupauerit, ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat.

1Quod si quisquam ex agitatoribus ( id est aurigis) seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum uenire temptauerit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum supplicium non euadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios publicaret, seueritati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huiusmodi uindictae nomine consilio atrociore confecerit.

D. XVII k. Sept. Romae Timasio et Promoto conss.